Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

LEVITICVS

Moysi de tabernaculo loquens disponit Dominus de sacrificiis faciendis et oblationibus et primitiis et 15v uictimis et hostiis et aliis huiusmodi. Ipse Moyses deinde Domino iubente congregauit coetum ad ostium tabernaculi obtulitque Aaronem et filios eius. Lauit illos pontificalibusque indutos unxit et consecrauit, sicut pręceperat Dominus. Die septimo peracta est consecratio. Die autem octauo dixit Moyses ad Aaronem: Iube populum offerre sacrificium, hodie Dominus apparebit eis. Consummato sacrificio Leuitę populo benedixerunt, et apparuit gloria Domini. Ignis inde egressus holocaustum adipesque deuorauit super altare. Turbę in faciem ruentes laudauerunt Dominium. Nadab et Abiu, Aaronis filios, quia thuribulis ignem imposuerunt alienum, ignis a Domino prosiliens peremit. Moyses pręcipit Aaroni et filiis eius, capita ne nudent, uestimenta ne scindant, ne forte moriantur, ad plangendum ne egrediantur de tabernaculo, eo quod oleum unctionis esset super illos. Moysi pręterea Dominus dat leges de mundis animalibus et immundis, de muliere pariente, de generibus leprę, de mundatis ab ea, de uiro patiente seminis fluxum, de muliere sanguine fluente, ne Aaron sancta sanctorum ingrediatur quotidie et huiusmodi aliis; pręterea de matrimonio, de messe et uindemia, de dolo malo aliisque multis; deinde de sabbati obseruatione et ut blasfemans nomen Domini lapidetur, de possessionibus uendundis uel emundis, de uotis soluendis, de decimis offerendis. Pręcepta seruantibus cuncta prospera pollicetur Dominus, contraria minatur non seruantibus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.