Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal
obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta
erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de
longinquo aduenisse fingentes pacem ab illo sibi inpetrarunt. Conuictos mendacii
noluit perire, ne pactum uiolaret, sed in seruitutem redegit ad populi usum.
Quinque reges uenerunt oppugnatum Gabaon, quia Gabaonitę Israhelitis iuncti
erant, sed a Iosue fusi fugatique sunt. [ERROR: no reftable :]Lapidibus pluit. Sol et luna
steterunt Persequente eos Iosue de cęlo lapidibus pluit pluresque
hostium ea pluuia quam gladio periere. Iubente Iosue sol et luna steterunt.
Quinque reges in spelunca concludi iussit saxis ad ostium aduolutis, reliquos
internicione tolli imperat. De spelunca eductos calcari super colla fecit dicens
sic se cęteros conculcaturum. Eosdem interfectos in stipitibus suspendit,
depositos in spelunca sepeliuit. Eodem die Macedan cepit et Lebnan et Lachim et
regem Gazer, qui in subsidium Lachis uenerat, fudit in 22vHeram. Cepit etiam Eglon, Ebron, Dabir, omnem terram montanam,
meridianam atque campestrem et cum regibus Assaroth uno impetu reuersusque est
in Galgala. Reges Iabin, Iobab, Semeron, Acsaph, reges quoque aquilonis,
Chananeus ab oriente et occidente et Amoreus et Etheus et Pherezeus et Iebuseus
et Eueus congregati sunt ad aquas Meron aduersus Israhel. Iosue autem ope diuina
fretus inuasit eos, fudit fugauitque et persecutus est usque ad Sydonem magnam.
Equos eorum Domino sic iubente subneruauit, currus conbussit.
Reuersus expugnat Asor atque incendit. Reliqua oppida capta uastauit interfectis
regibus incolisque terrę. Ea tamen, quę in collibus posita erant,
seruauit. Prędam uiritim diuisit. Terram filiis Israhel tradidit possidendam et
quieuit a pręliis. Numerus regum debellatorum XXXI. Leuitę urbes aliquot
accęperunt, in quibus habitarent, et suburbia ad pabulum iumentorum. Caleph,
Iephone filius, Cenezeus, quoniam inter exploratores a Moyse missos uera
retulerat, superuixit illis, qui in solitudine penere, annos XLV, hoc est usque
ad annum ętatis suę quintum et octogesimum. Accepit possessionem a Moyse
promissam montem Hebron, ante dictum Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enachim
situs est. Ciuitates filiorum Iuda CXV. Iebuseum, habitatorem Hierusalem, non
potuerunt filii Iuda delere habitaruntque cum illis usque in pręsentem diem.
Singulis tribubus datę possessiones. Tabernaculum testimonii in Sylo fixerunt.
Peracta terrę diuisione dederunt filii Israhel possessionem Iosue duci. Rubenitę
et Gaditę et dimidia tribus Manasse dimissi, ut redirent in terram possessionis
suę trans Iordanem, ad tumulos fluminis in terra Chanaan posuerunt altare. Filii
ergo Israhel, rati eos idolatriam commisisse, parabant se ad pugnam. Cęterum
comperta condendi altaris causa desierunt. Posuerant enim illud in signum, quod
ius haberent ad ipsos accedendi. Vocauerunt altare Testimonium nostrum,
quod Dominus ipse sit Deus. Iosue iam ętate confectus beneficia a Domino
collata coram populo recenset et alia insuper sperari iubet, si ea, quę in lege
Moysi scripta sunt, obseruare conentur. Sin autem ad gentium ritum declinauerint
eisque se iunxerint per connubia et amicicias, tunc sciant se a Domino de terra
delendos pręualentibus aduersariis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|