Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
SANSON
SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: [ERROR: no reftable :]Angeli nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi leonem manibus decerpsit. Reuertens uidit in ore leonis mortui examen apum et fauum mellis. Cum autem
inisset cum illa, in cuius amorem exarserat, matrimonium, in nuptiali
conuiuio proponit problema sodalibus, qui erant XXX: De comedente,
inquit, exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. Non
ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis
proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia
dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge
recessit. Illa uero alium sibi accępit maritum. Rediit Sanson tempore
messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat,
uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio
cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa
fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in
spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram 28v Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes
dari sibi Sansonem. Tribus ergo Iuda uinctum, ipso sic uolente, tradunt eis.
At ille fractis uinculis maxilla asini de terra sublata mille uiros
interficit. Nomen loci inditum Ramatulechi, hoc est
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.