Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].

Next paragraph

SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: [ERROR: no reftable :]Angeli nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi leonem manibus decerpsit.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.