Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
GEDEONI
GEDEONI, Ioas filio, de tribu Manasse, cum ob idolatrię peccatum filii
Israhel a Madianitis per annos VII oppręssi fuissent et poenitentes
clamassent ad Dominum, apparuit angelus sub quercu in Ephra dicens, quod per
ipsum Dominus liberaturus esset Israhel et Madianitas oppręssurus. Petiit
Gedeon signum et, dum sacrificium offert sub quercu, tetigit illud angelus
uirga, et igne de petra micante page consumptum est.
Angelus non comparuit. Gedeon ędificauit altare uocauitque illud
Domini pax. Imperante Domino destruxit aram Baal et
cognomentum accępit Hierobaal, id est Fortis contra Baal.
Succidit lucum, ędificauit altare in uertice petrę, obtulit duos
tauros holocaustum Domino. Ciues poscebant Gedeonem ad mortem a Ioa, patre
eius, qui ait: Si deus est Baal, uindicet se de illo, qui suffodit aram
ipsius. Madian et Amalech castrametati sunt in ualle Iezrahel.
Gedeon uero conuocatis filiis Abiezer et Manasse et Asser et Zabulon et
Neptalim petiit a Domino uictorię futurę signum. Id fuit ros in uellere
terra circa sitiente et rursus uellus siccum terra circa ex rore madente.
Gedeoni in expeditionem eunti a Domino pręceptum est, ne multitudini
confideret faceretque reuerti timidos. Ex his reuersa sunt uigintiduo milia,
cum eo decem milia remansere. Hos etiam iussus duxit ad aquas, et tantum
trecenti, qui manu ad os biberant, remanserunt, qui uero flexo poplite os
immerserant, ad tabernacula sua rediere. Cum his ergo trecentis in certamen
prodiit. Castra autem Madian erant in ualle collis excelsi. Gedeon a Domino
admonitus descendit in castra illorum cum Phara puero et audiuit quendam
narrantem somnium 25v suum alteri, quod panis
subcinericius ordeaceus euerterit castra Madian. Qui audiebat, interprętatus
est dicens hunc esse Gedeonis gladium. Reuersus Gedeon trecentos suos
diuisit in partes tris cum tubis et lampadibus lagenarum opercubo contectis.
Cecinit tuba, simul omnes insonuerunt fractisque lagenis fulserunt lampades.
Territi hostes terga dedere, fugientes mutua se cęde trucidabant atque
Gedeon uictoria est potitus. Qua audita illi, qui erant in monte Ephraim,
uada Iordanis pręoccuparunt, ubi interfectis Oreb et Zeb, ducibus Madian,
capita eorum detulerunt trans Iordanem ad Hierobaal et aduersus eum iurgati
sunt, quod ipsos ad id bellum non uocauerit. Ille uero, ut sedaret tumultum,
cęssit eis partem prędę, eo quod et ipsi inimicorum duces interemissent.
Transiuit Iordanem et a uiris Sochoth panem petiit. Ab his irrisus recessit.
Venit in Phanuel, sed ibi quoque passus est repulsam. Zebee et Salmana,
Madianitarum reges, fuso eorum exercitu cępit. Regressus ad Socoth septem et
septuaginta principes regionis illius super spinas et tribulos contriuit.
Turrim Phanuel euertit, oppidanos interfecit. Zebe et Salmana, qui fratres
eius occiderant, occidit. Israhelitis eum regnare uolentibus non assensit.
Quinimmo prędam omnem illis cęssit inaures tantum reseruans, de quibus fecit
ephot et posuit in ciuitate sua Ephra. Quieuit terra XL annis. Filii fuere
illi LXX. De concubina in Sichen genuit Abimelech. Eo defuncto auersi sunt
filii Israhel post Baalim et erga domum eius ingrati impiique fuere.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|