Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
TEPTE
TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad
liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum
interneciuum erat inter Ammonitas et Israhelitas. Maiores natu de Galaad
Iepte ducem populi constituerunt. Defuncto enim Iair filii Israhel ad idola
prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate
seruieruntque eis annis duodeuiginti. Clamauerunt ad Dominum, et non
exaudiuit eos. Deinde confitentes peccata sua idola de finibus suis
proiecerunt, et placatus est Dominus. Igitur Ammonitę tentoria sua fixere in
Galad. Israhelitę autem castrametati sunt in Masphat proponentes, ut, qui
primus dimicare coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad. Iepte
itaque dux creatus positis in Masphat castris per nuncios monuit regem
Ammonitarum, ne uastaret fines Israhel. Ipse uero restitui sibi petiit
terram suam, quam illi per uim occupauerant. Respondit Iepte restitutioni
nequaquan teneri, quod iusto bello partum sit quodque Deus ipse concesserit
possidendum nec quisque longo tempore repetierit. Inde uotum uouit Domino,
si uictor redierit, quodcunque animal de domo sua egressum primo sibi
occurrerit, id se immolaturum. Parta uictoria redeunti occurrit filia eius
unigenita. Ea dimissa per duos menses in montibus errauit suam plangens
uirginitatem. Rediens patris uotum impleuit. Exin mos fuit, ut filię Israhel
annuatim conuenientes lugeant Ieptę filiam diebus quatuor. Post hęc Iepte
filios Ephraim cum uiris Galad aduersum se uenientes fudit ac, nequis
effugeret, uada Iordanis pręoccupauit. Capti Ephraimitę 27viugulabantur. Siquis enim iussus dicere
seboleth, quod interprętatur spica, respondisset
cheboleth, hic de Ephraim esse depręhendebatur. Ceciderunt
ex eis quadragintaduo milia. Iepte iudicauit Israhel annis VI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|