Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].

Next section

SAMVEL

SAMVEL, Helcanę et Annę filius, de tribu Ephram, matris pręcibus a Domino impetratus nascitur. Cum enim illa uouisset, si marem pareret, eum se Deo dedicaturam (unde Samuel A Deo postulatus interprętatur), genitum et ablactatum immolato uitulo obtulit Heli sacerdoti in Sylo. Ille ergo adultus ministrabat ante faciem Domini, quando Heli Helchanę et Annę, parentibus eius, benedixit. Postea Dominus peccante Heli transtulit sacerdotium ad Samuelem. Cessauerat uisio manifesta. Heli in lectulo cubabat oculis iam caligantibus; Samuel somnum capiebat sub tabernaculo, in quo erat arca, quando ter a Domino uocatus 29vputabat se ab Heli uocari. Quo negante, cum pagequarto uocaretur, respondit: Loquere, Domine! Dominus prędixit mala Heli futura et domui eius. Quę cum euenissent, sanctificatus est Samuel et factus est propheta fidelis in Israhel. Iterum et apparuit Dominus in Sylo. Idem conuertit populum ab idolis Baalim et Astaroth ad dei ueri cultum. Congregauit Israhelitas in Masphat. Orauit pro eis, et ipsi fleuerunt et ieiunauerunt peccata sua Domino confitentes. Palestini irruerunt aduersus Israhel. Samuel obtulit holocaustum clamauitque ad Dominum pro populo. Commisso pręlio exterruit Dominus inimicos tonitru ac fragore cęsique sunt a filiis Israhel. Samuel erexit lapidem inter Masphat et inter Sen. Loco nomen inpositum Lapis adiutorii. Recepit urbes a Palestinis olim captas. Iudicabat populum, ędificauit altare in Ramatha. Cum senuisset, filios suos iudices constituit In Helem et Abiam. His iudicium peruertentibus populus petiit sibi regem. Moleste id tulit Samuel.

Quęsiuit a Domino, quid facto opus esset. Iussit Dominus, ut obsequeretur eis in ipsorum perniciem, eo quod spreuerant Deum spernendo a Deo electum Samuelem. Samuel igitur prędixit eis, quali seruitutis iugo opprimendi erant sub rege. In proposito page pertinaciter manentibus Saulem unxit regem Domino ita iubente exposuitque ei legem regni. Mox ad populum: Constitui, inquit, super uos regem. Nunc, siquis uestrum a me unquam Ięsus fuerit, dicite, ut ei faciam satis. Negarunt se quicquam habere, quod de illo conquerantur. Orauit pro eis hortatusque est, a Domini cultu ne recedant, ne pereant ab ipso destituti. Saulem arguit delicti et de successore alterius tribus eidem prędixit. Agag, Amalechitarum regem, cui capto Saul pepercerat, frustatim concidit Domino iubente. Vngit in regem Dauidem de tribu Iuda. Regnante adhuc Saule mortuus est Samuel et sepultus in Ramatha.

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.