Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
DAVID, Iesse filius, de tribu Iuda, de oppido Bethlem, pascebat oues patris
sui, quando a Samuele unctus est in regem futurum. Hic Saulem spiritu
immundo agitatum cytharę sono refocillabat. Fit deinde armiger eius. Goliam
Palestinum ad certamen prouocantem interfecit. Reliqui in fugam conuersi
regi Sauli cęssere uictoriam. Cum Ionatha, Saulis filio, amiciciam iniit.
Dux magisterque militum fuit. Et quoniam magis eius uirtus in plebe
laudabatur, incidit in regis inuidiam. Rex page primo uoluit eum interimere,
deinde per beniuolentię simulationem filiam suam Michol eidem despondit.
Mittit ipsum in Palestinos et cum uictoria redeunti insidias parat. Dauid
ergo domi suę ab armatis obsessus per fenestram elapsus est. Fugiens uenit
ad Samuelem, et qui illuc ad ipsum compręhendendum missi fuerant, prophetare
coepere nihil ei iniurię inferentes. Eo iratus Saul et ipse accedens nihil
ei nocuit, sed prophetans nudus incessit. Vnde natum est prouerbium: Num
et Saul inter prophetas? Mox inde quoque Dauid fugiens a Ionatha
admonitus latebram petiit. Ob id sane parum abfuit, quin Ionathas ipse a
patre interficeretur. Dauid transtulit se Noben. Ab Achimelech sacerdote
panes accepit et Golię gladium. Abiit ad Achim, Getheorum regem, apud quem
insanię simulatione capitis uitauit periculum. Venit ad speluncam Odolam.
Plurimi de tribu Iuda illuc ad eum conueniunt et ipse Gaddi prophetę monitu
profectus est in terram Iuda. Saul interim sacerdotes Nobę, qui fugientem
cibo armisque iuuerant, iussit interfici. Solus Abiatar, Achimelechi filius,
effugiens uenit ad Dauidem et ab eodem 32v
benigne susceptus apud ipsum mansit. pagePostea Dauid
Ceilam, suę tribus ciuitatem, ab inimicis obsessam liberat. Fugiens Saulem
uenit in Ziph. A Zipheis proditur, a Saule obsidetur. Sed cum audisset Saul
Palestinos irruisse in regnum, dimisso Dauide recessit. Dauid uenit in
Engadi. Latuit in spelunca, in qua Sauli uentris exonerandi causa diuertenti
clam accedens oram clamidis abscidit. Eo abeunte egressus clamauit, quod
necis eius potestatem habuerit. Saul autem fide eius comperta placatus
abiit. Dauid [ERROR: no reftable :]Nabal Abigail uenit in Pharan. Animaduertere in
Nabalem ingratum parabat, sed uxoris eius Abigail blanditiis lenitus
destitit. Eam non multo post mortuo Nabale sibi copulat. Alteram etiam
duxit, Achinoen. Saul Micolam, quam ei spoponderat, tradidit Phalto. Ille,
dum in colle Achillę a Saule obsideretur, noctu tentorium eius ingressus,
cum dormientem perimere posset, cypho tantum et hasta sublatis abiit.
Hancobrem rursum ei Saul est placatus. Dauid uero illius inconstantię
conscius, ut ipsum securius deuitaret, fugit in Palestinam ad regem Achim.
Habitauit cum suis in Sicelech. In gentiles grassatur, et spolia se referre
Israhelitarum simulat. Achis cum Saule conflicturus ipsum sibi sociat.
Veruntamen, cum exercitui page suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem
reuersus in Sicelech offendit ciuitatem ab Amalechitis uastatam uxoresque
suas inde abductas. Currit post eos cum suis sexcentis. Quingentis tamen ad
sarcinas relictis cum centenaria tantum militum manu inimicos assecutus
pręda recuperata uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis
nuncio, quę in Gelboe contigerat, uictorię suę lętitam uertit in luctum
perditionis alienę. Flere coepit Saulem et Ionatham et reliquos, qui tunc
cęsi erant. Illum, qui Saulem saucium ab ipso Saule rogatus percusserat,
interfici iussit. Montibus Gelboę maledixit. Ascendit in Hebron, ungitur in
regem. Iabitis, qui Saulem sepelierunt, benedixit. Dum autem Iesbosetus,
Saulis filius, Abnero autore regnat Ierosolymis, quod fuit per bienium,
interim Dauid regnabat in Hebron super Iudam. Illic nati sunt ei fillii.
Tandem Iesbosetus cum Abnero dissidens Micolam Dauidi restituit. Abnero
quoque suadente Israhel ipsum Dauidem regem recepit. Atque inde Abnerum ab
Dauide amice susceptum Ioab per inuidiam interemit. Iesbosetum etiam filii
Renon dormientem in lecto interficiunt. Caput eius afferunt ad Dauidem
33v in Hebron, qui eos quidem morte page
mulctauit. Caput autem, quod attulerant, sepeliri iussit. Cunctę tribus in
Hebron conuenientes Dauidem regem salutauerunt. Cum omni igitur
Israhelitarum comitatu uenit Hierosolymam. Iebuseos inde expulit. Arcem Syon
muniuit. Ab Hiramo, Tyri rege, accepit materiam ad regiam construendam.
Duxit etiam alias uxores. Palestinos bis superat in Raphidim. Arcam ab eis
redditam secum reduxit. Quam primo deduci iussit in domum Obededon, deinde
in urbem. Et cum duceretur, ante illam lętanter tripudiauit. Quam rem cum ei
uxor Micol exprobraret, sterilitate damnatur. Deliberabat ille Domino
templum ędificare, sed per Nathan prophetam didicit id filio reseruari.
Domuit Palestinos. A Moabitis exegit tributum. Fregit Adadezerum, Sobę
regem, equosque eius subneruauit. Syros fecit tributarios et per Ioabum,
magistrum militię, Idumeos uastauit. Ionathę, filio Miphiboseto, agros
auitos concessit et eundem mensę suę consortem fecit. Sibam seruum cum
filiis arua illius colere iussit. Anon, Ammonitarum regis, conducticios
fudit Ioabo duce, cum ille legatos eius male accepisset. Sobabum, Adadezeri
militię principem, exercitu eius profligato interfecit. Eius auspiciis Ioab
uastat Ammonitarum fines, Rabbam obsidet. Interea page Dauid Bersaba, Vrię
coniuge, abutitur, grauidam facit et uirum eius ab inimicis interficiendum
destitui iubet. Per Nathan prophetam sceleris commissi arguitur; poenitenti
ignoscitur. Puero de adulterio genito ęgrotante dolet, mortuo consolatur.
Post hęc Bersabe iam ei legitime iuncta genuit [ERROR: no reftable :]Salomon
Salomonem. Dauid obsessam a Ioabo Rabbam superuenies capit, regi diadema
aufert, populum trucidat. Hierosolymam uictor redit. Patitur dissidia suorum
inter se liberorum. Ammon uitiat Thamar, Absalonis sororem. Absalon uocatum
in conuiuio intermit et fugit in Gessur. Reconciliatus patri affectat
regnum, cogit exercitum. Dauid autem metuens fugit, Cliuum oliuarum flens
ascendit. Chusim mittit, ut iungatur Absaloni et Achitophelis intercędat
consiliis. A Siba seruo dominum suum Miphibosetum defectionis accusante
munera accępit et bona accusati ei cęssit. Absalonem deuitans uenit in
Baurim. Semei maledictis oneratur. Achitophel ab Absalone petit
duodecimmilia uirorum, ut regem persequatur. Chusi dissuadet. Rex Chusi
sententiam secutus, ipse totis uiribus regem inuadere parat. Ea de re Chusi
per internuncios regem facit certiorem et ad fugam hortatur. Achitophel
34v doloris impatiens, cum sententiam Chusi
page suę pręlatam uidisset, suspendio sibi mortem consciuit. Dauid cum suis
oppidum Castra ingreditur. Absalon Iordane transmisso cum Amasa, militum
pręfecto, castrametatur in Galad. Dauid a regibus Ammonitarum accipit
subsidia. Tribunos constituit Abisan et Etheum. Hi direxerunt aciem in
Absalonem. Rex in oppido subsedit. Commisso pręlio Absaloniani cęduntur.
Ipse Absalon fugiens subter arborem per capillos ramis implicatur, Ioabi
telis confoditur. Rex nece eius audita lachrymas fudit et omnibus, qui
factionis eius erant, pepercit. Amasam, eius ducem, Ioabi sui collegam
fecit. Victori Hierosolymam reuertenti occurrit prima tribus Iuda. Semeus
supplex pro maledictis impetrat ueniam. Deinde fit ei obuiam Siba cum
filiis. Miphiboset habitu adueniens lugubri de Sibę serui aduersum se
perfidia conquestus est. Iussit rex, ut bona inter se diuidant. Inuitauit
Berzelaum Galaditen, ut secum Ierosolymis habitaret. Ille senectam excusans
ętatem filium Chanaan pro se illi reliquit. Cęterę tribus cum Iuda altercatę
sunt, quod sine aliis regi occurrere maturassent. Seba, Bochri filius, mouit
seditionem. Rex Ierosolymam ingreditur. pageConcubinas
ab Absalone dudum pollutas a se separat. Ducibus, ut Sebam persequantur,
negocium dat. Ioab Amasam collegam per dolum interficit et cum Abisa fratre
Abelam obsidet, quo Seba confugerat. Seba autem ab Abelanis interempto
recessit et reuersus est Hierusalem. Famem iam triennem patiente populo, eo
quod Saul non seruauerit fidem Gabaonitis olim a Iosue datam, iisdem
Gabaonitis rex Dauid tradidit ad supplicium uiros de dono Saulis septem,
quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit eorum custodiens corpora, ne
ab auibus lacerarentur. Dauid transtulit ossa Saulis a Iabitis ad terram
Beniamin, et fames populum pręmere desiit. Pugna inita cum Palestinis
Iesbenodob regem Dauidem iam percussurus exceptus telo Abisę cadit. Rex
ultra non est permissus exire ad pręlium. Qui tandem ab omnibus inimicis
liber cecinit laudes. Domino ac pro acceptis ab eo beneficiis gratias egit.
Morti proximus psalmos cantauit, mysteria Christi uenturi prędixit. Tribuum
censum arroganter egit et in poenam peccati trium malorum optione proposita
pestilentiam elegit. Vidit angelum percutientem.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|