Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

ROBOAM

ROBOAM, Salomonis filius, ut in demortui patris loco rex crearetur, uenit in Sichem. Populus ad eum locutus est, ut onus sibi a patre eius impositum eleuaret. Ille autem iuuenum potius quam sensum secutus consilium: Addam, inquit, super iugum uestrum. Pater meus cecidit uos flagellis, ego cedam scorpionibus. Quibus uerbis illi irritati secesserunt ab eo. Iuda tantum tribus remansit cum illo. Aduram, quem ad exigenda tributa miserat, lapidauerunt. Ipse autem Roboam fugit in Hierusalem. page Post hęc Israhel accersitum Hieroboam super se regem constituit. Tunc Roboam congregata tribu Iuda et Beniamin adsciuit sibi CLXXX milia bellatorum pugnaturus cum Israhel. Cęterum ipse Dominus id inhibuit per prophetam Semeiam loquens ei. Peccauit Iuda impietate gentium, et quinto anno regni Roboam Sesac, rex Aegypti, thesauros Ierosolymarum despoliauit. Regnauit Roboam Ierosolymis annis XVII. Vnius et quadraginta annorum erat, quando regnare coepit. Mater eius fuit Naama Ammonitis. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Abia, eius filius, de quo dicemus, cum de aliis regibus Iuda tractare coeperimus. Nunc reges Israhel ordine seruato exponentur.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.