Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica (, Leipzig), Verborum 4822, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfeloq].
Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae, de laudibus eloquentiae, in Gymnasio
Lipsensi habita.
[ERROR: no reftable :] Exordium. Equidem non dubito uiri
ornatissimi, quin plaerique hoc meum susceptum negotium sint accusaturi:
praesertim dum consyderant meam adhuc immaturam aetatem paucis ingenii ac eruditionis
nostrae testimoniis extantibus, quae me peregrinum a multis suspitionibus apud exteros
uindicarent. Neque ipse, profecto sum ignarus quam grauissimo oneri maximisque periculis
me subiecerim, plus fortasse reprehensionis quam laudis assequuturus. Etenim si
regionem, ciuitatem, gymnasium, atque hunc amplissimum consessum metiri uelim: omnia
sane mihi non admiranda solum, sed etiam usque ad ruborem extimescenda esse comperiam.
[ERROR: no reftable :] Laus gymnasii Lipsensis. Omitto nunc
robur iuuentutis et militarem uirtutem: praetereo ciuilitatem modestiamque: tantus
profecto literis honor in hac ciuitate habetur, tanto studio bonae artes expetuntur,
[ERROR: no reftable :] A studiis. ut hic esse
honoratissimum omnium optimarum disciplinarum domicilium quale Athenis [ERROR: no reftable :] Athenae. fertur olim fuisse, Italiam, [ERROR: no reftable :] Italia. Gallias, [ERROR: no reftable :] Galliae. Hispanias, [ERROR: no reftable :]
Hispaniae. ac totam Europam, [ERROR: no reftable :]
Europa. nedum ipsam Germaniam, [ERROR: no reftable :]
Germania. clarissima fama peruagetur. Atque in tanta studiorum uarietate, partim
prudentia Principis, partim moderatione doctorum, ad hoc bonis discentium ingeniis
accedentibus, odio atque omnium controuersiarum contentionibus extirpatis, quae in
multis Germaniae gymnasiis non absque maximo literatorum dedecore ac detrimento in dies
concitatiores enascuntur alunturque, in summo consensu atque concordia [ERROR: no reftable :] A concordia. uiuitis. Quae res inprimis
multos allexit, ut uel ex remotissimis regionibus hanc ciuitatem adierint, aut studio
uidendi, aut uirtutis hauriendae gratia, aut quo suae monumenta eruditionis in loco
celebratissimo relinquerent, existimantes ea dumtaxat esse ueram et solidam laudem
paritura, quibus et eorum propria, et discentium ingenia excolerentur. At porro
huiusmodi sunt artes et disciplinae liberales: nam ut ipsae habentur incorruptae ac
aethernae, ita earum optimi ac suauissimi fructus [ERROR: no reftable :] Fructus artium liberalium. hanc nostram
uitam ab interitu afferentes, foelicissime ad posteros nulla unquam interueniente
obliuione deducunt, atque immortalitate donant. page Itaque tanta
fama etiam ipse permotus (licet essent peragrandae mihi aliae ciuitates Germaniae) huc
diuerti, cupidus ea uidendi quae aliquando auribus conceperam, qualia uix olim
florentissima Italiae gymnasia, Patauinum, Bononiensem, Senensem, Perusinum, atque
Romanum meis oculis subiecerit. Proinde, pulcherrimae famae clamoribus respondente
ueritate, nihil non inueni, quod concupieram: [ERROR: no reftable :]
A copia rerum. nihil possum cogitare, quod hic ad bene beateque uiuendum
desyderetur. Et quum uigeant praestantissimae uirtutes, maxime uero humanitate [ERROR: no reftable :] Ab humanitate. inter uos certatur: ad
quamdam neque praeteritorum temporum memoria reuocanda est, neque praesentibus utendum
testibus, satis superque testatur hodiernus ad me audiendum concursus, ut plane nesciam,
plusne mihi ornamenti, an uerecundiae hoc uestro amplissimo conspectu allatum sit.
Quippe, non solum uestri ornatissimi mores, et exculta elaborataque in optimis
facultatibus ingenia mihi ante oculos obuersantur: uerum etiam non parum me solicitat,
quod hactenus consueuistis huc conuenire, doctissimos atque facundissimos uiros
audituri: quorum magnam partem huc usque florentissimis studiis deditam
quotidiae cernitis, nedum quod eorum memoria uestris impressa mentibus
habeatur. Quid [ERROR: no reftable :] Extenuatio autem sit
uobis de me sperandum, qui neque aetate, neque ingenio, neque doctrina, neque ulla in
parte sum iis comparandus? An non sim et ipse conscius mearum uirium? Et non intelligam,
nihil in tanta frequentia praestantissimorum uirorum debere afferri, nisi quod
cumulatissime expolitum consumatumque iudicetur? Nemini hoc suggestum
conscendendum esse, nisi forte illi, qui et omnes annos in bonis literis collocauerit,
et ita firmauerit ingenium studio et exercitatione, ut nullam reprehensionis notam
expaueat? Quae prorsus in me desyderari, non expectato aliorum iudicio, decet ut ipsemet
confitear. Eo quoque [ERROR: no reftable :]Difficultas ab
accidentibus. difficiliorem mihi hanc dicendi prouinciam fore non dubito, quod
his superioribus temporibus uehementissimis et atrocissimis fluctibus iactatus fuerim,
in quibus et temporum et rerum asperitatibus atque angustiis ita mihi animus concussus
ac perturbatus est, ut ad eas artes, quibus a teneris (ut aiunt) unguiculis deditus fui,
plena facultas otii non relinquatur. Magnam tamen page habeo
fiduciam in uestra humanitate, sperans me facile ueniam a uobis impetraturum, etiam si
huic amplissimo loco [ERROR: no reftable :]Propositio loco
narrationis. uestrisque doctissimis auribus non satisfecero: praesertim quum
elegerim munus laudandi eloquentiam: quae ueluti membra Penthei [ERROR: no reftable :] Pentheus. discerpta, et in unum corpus denuo
redacta, huc tanquam ad tutissimum portum confugit, ac firmissimas aegit radices, et
propagauit. Praeterea, quis tanto se fretum putet ingenio? Quis arbitretur tanta dicendi
copia excellere, ut magnitudine [ERROR: no reftable :] Magnitudo
eloquentiae. ac praestantia eloquentiae non obruatur? Quam rari omnibus
saeculis ut inquit Cicero, [ERROR: no reftable :] Cicero
integram uero (teste Seneca) [ERROR: no reftable :] Seneca
nulli consecuti sunt. Maius enim affirmante Cicerone, [ERROR: no reftable :] Cicero quiddam est eloquentia, quam homines opinantur, et
pluribus ex artibus studiisque collecta: [ERROR: no reftable :]
Confirmatio. quis enim aliud in maxima discentium multitudine, summa
magistratorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum uarietate,
amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quamdam
incredibilem magnitudinem ac difficultatem? Nam, ut etiam sentit Fabius [ERROR: no reftable :] Fabius. optimus dicendi artifex, ars
oratoria non aliqua leui aut compendiaria traditione potest adipisci: [ERROR: no reftable :] Difficultas oratoriae. siquidem multo
labore, assiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia,
praestantissimo consilio constat. Est autem auctore Cicerone, [ERROR: no reftable :] Cicero et scientia [ERROR: no reftable :]
Quae necessaria ad oratoriam. comprehendenda rerum plurimarum, sine qua
uolubilitas uerborum inanis atque irridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum
electione, sed etiam constructione uerborum, et omnes animorum motus quos hominum generi
rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis uis, ratioque dicendi, in eorum
qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut concitandis exprimenda est. Quo magis imperitae
multitudinis error culpandus est, modo negantis esse utilem eloquentiam, modo eam
aequiparantis praestigiatoriis artibus. [ERROR: no reftable :]
Diuisio. Quibus nos tam ineptis ac detestandis opinionibus occurrentes,
aperiemus, nihil in rebus humanis utilius atque excellentius eloquentia reperiri. Etenim
si ex artibus etiam rerum uilissimarum soleant multa commoda redundare, magnoque usui
mortalibus esse: [ERROR: no reftable :] Confutatio.
excellentissimas quidem disciplinas, quid utilitatis non esse allaturas credendum est?
Num negabitur eloquentiam esse artem? [ERROR: no reftable :]
Eloquentia ars. Atqui ridiculum est hoc etiam cogitare: siquidem page teste Cicerone, nulla uel rerum minimarum sine arte sit. Profecto nec in
dandis praeceptis tantum summi viri laborauissent, nisi putarent nos ad optatum finem
perducere: nec ut ea nos consequeremur, magnam partem aetatis consumeremus,
nisi nobis constaret, tantorum laborum iucundissimos exitus fore. Proinde nemo sciret
nisi edoctus, exordio [ERROR: no reftable :] Partes orationis.
allicere auditorum animos, et blandiendo in suam partem trahere, postea pro commodo
narrare, deinceps argumentis instando sua confirmare et confutare contraria, postremo
concludere et deprecari, quod in Epilogis, praecipue quando mouendi sunt affectus,
oratores facere consueuerunt. Itaque non sunt audiendi Antonius [ERROR: no reftable :] Antonius. qui eloquentiam apellauit
obseruationem, Critolaus [ERROR: no reftable :] Critolaus usum,
Menedemus [ERROR: no reftable :] Menedemus uero et Lysias [ERROR: no reftable :] Lysias ab his secludentes putauerunt eam
dumtaxat natura consistere. Quorum opinio si uera esset, caeterae disciplinae liberales
hoc nomine priuarentur. Quippe omnium artium et scientiarum, antequam ab hominibus
excultae ad summum culmen peruenerint, quaedam leuia principia [ERROR: no reftable :] Principia artium et disciplinarum. extiterunt: quae intellecta,
et saepius memoria repetita, longo experimento ac obseruatione, cuiusque rei artem ex
consentientibus preceptis, et ad unum uitae finem utilem ordinatis effecerunt. Ante
Atlantem [ERROR: no reftable :] Atlas primus astrologus. (si
Plinio [ERROR: no reftable :] Plinius. credimus) nemo nouerat
syderum cursus et naturam: is primus omnium ex diuturnis in altissimo monte
obseruationibus praecepta dedit Astrologiae, quae postmodum ab aliis aucta in certas
regulas digesta est. Eodem modo caeterae artes et scientiae sumpserunt originem et
incrementa. Sed aliquis ad huc contendet, eloquentiam nulla arte contineri, quod
plaerosque uideamus, qui nunquam alicui disciplinae addicti fuerunt, et sententiam
dicere in senatu, et legationibus fungi: in quibus modo pax deprecanda est,
nonunquam bellum indicendum: interdum res repetuntur: refelluntur obiecta,
et multa alia quae solo usu et natura duce tractari conuenit.
Equidem non nego multos hodie imperitos, [ERROR: no reftable :] Multi
hodie imperiti legationibus funguntur. apud sui similes disserere, atque ad
alias nationes ad res tractandas destinari, non tamen absque sui ludibrio, et risu
audientium. Priscis quoque temporibus, nondum cognitis huius artis principiis, et
respublicae fuerant, et componendorum bellorum, et conflandarum amicitiarum, et demum
rerum omnium agendarum page aliquam rationem extitisse, nemo est qui
nesciat. Sed postquam a Tisia, [ERROR: no reftable :] Tisias
Corace, [ERROR: no reftable :] Corax et Gorgia [ERROR: no reftable :] Gorgias Siculis illis primis (ut dicitur)
huius artis inuentoribus coepit eloquentia doceri, omnes homines in sui admirationem
conuertit: tantusque honor huic disciplinae habebatur, ut illi foelicissimi, singulari
fatorum benignitate, iudicarentur, qui in ea proficere possent. Cuius rei
locupletissimum testimonium facit tum una oratio ab Isocrate [ERROR: no reftable :] Isocrates uiginti talentis uendita, tum etiam quod Gorgias [ERROR: no reftable :] Gorgias. orator primus auream statuam in
templo Apollinis Delphici posuerit. Idcirco nobiles certatim tradebant suos liberos
eloquentiae sacris iniciandos. Nec postea quidam ex Caesaribus Romanis
erubuerunt in utraque lingua declamare, [ERROR: no reftable :]
Quidam ex Caesaribus in utraque lingua declamauerunt. ac publica frequentare
declamantium auditoria. Gnaeus Pompeius [ERROR: no reftable :] Gnaeus
Pompeius. iam spoliis trium partium orbis onustus, adepto quoque cognomine
magni exercuit se declamando, responsurus Curioni [ERROR: no reftable :] Curio qui Caesaris [ERROR: no reftable :]
Caesar. partes defendebat. Philosophiae uero nihil conuenientius, nihil magis
necessarium maiores nostri existimauerunt: in qua re quamquam multorum testimonio
possumus uti: tamen abunde satis est duorum eminentissimorum Platonis [ERROR: no reftable :] Plato. et Aristotelis: [ERROR: no reftable :] Aristoteles. quorum alter uires et commoda
eloquentiae in duobus dialogis, qui Gorgias [ERROR: no reftable :]
Gorgias. et Phaedrus [ERROR: no reftable :] Phaedrus.
inscribuntur, copiose declarauit: alter bis diuina quaedam praecepta de eloquentia
conscripsit, eamque publice professus est, ad aemulationem praeclarissimi Oratoris
Isocratis. [ERROR: no reftable :] Isocrates Tunc etiam ad
obeundas legationes Philosoph, [ERROR: no reftable :]
Philosophi oratores. quod imbuerentur Oratoria disciplina, deligebantur. Plato
[ERROR: no reftable :] Plato. enimuero cum Gorgia, [ERROR: no reftable :] Gorgias. qui Athenas orator a Siculis
aduenerat, per aliquot dies spectante populo disputauit: quos Athenienses quasi festos
celebrauerunt. Carneades [ERROR: no reftable :] Carneades.
quoque Academicus, Diogenes [ERROR: no reftable :] Diogenes.
Stoicus, et Critolaus [ERROR: no reftable :] Critolaus.
Peripateticus, Atheniensium legati maxima cum admiratione a Senatu Romano auditi sunt.
Quanta temporum ingeniorumque facta est commutatio? Iam alii mores successerunt: utinam
non perditi ac detestabiles. Esset sane tolerabilius, si a multis bonae artes non
attingerentur, quo inertia et luxu marcescerent, quam quod insectantur eloquentiae
studiosos, quibus summus honor habendus esset, page nisi ratio
pessundaretur. Atque ii potissimum lacerant eloquentiam, quibus deberet esse propria.
Quorsum autem illud bonum [ERROR: no reftable :] bonum debet in
multos diffundi. quaeritur, quod intra suos fines compressum, nulla ipsius
facta propagatione uelut aura euanescit? Quid prodest multos annos Philosophiae
impendisse insomnes terendo noctes, si eius fructum quam plurimi non sentiant? At qui
nam id fieri posset? Nempe suadendo et dissuadendo: quorum alterum est uirtutibus
amplectendis accommodatum, alterum uitiis fugiendis: quod a nemine fieri commode posse
absque oratoriae adminiculis, cuilibet compertum esse arbitror, etiam si a natura
ingenita quaedam semina sibi esse ad eloquentiam uideantur: quae quidem nisi
temperabuntur ratione, iam non eloquentiae sed loquacitatis nomen uendicabunt. [ERROR: no reftable :] Eloquentia sine arte loquacitas appelanda
est. Porro, licet natura [ERROR: no reftable :] Natura et ars
eloquentiam perficiunt. ipsa suggerat copiam et illecebras quasdam, et leporem
in dicendo, faciatque orationem instar torrentis fluere, unde multae laudis oratori
praestabitur occasio: tum si illi impetus animi naturales, illa inquam uis et ubertas
arte dirigentur excolerenturque, tunc uideretur uere robusta et magnifica dicendi
facultas, tunc apparerent illa fulgura et tonitrua orationis, tunc demum ueri ac
eloquentissimi oratoris nomen consummaretur. Vt enim gladiatores nec apte uulnera
inferre, nec ictus excipere aut repellere, nec se protegere nouerunt, nisi prius edocti
fuerint: quamquam firmissimas uires et robur corporis a natura acceperunt: ita profecto
omnis illa copia, nisi adiuuetur arte, saepius est nocitura dicenti, quam profutura.
Interdum enim et genera commiscenda sunt, et status uariandi, praeparandi auditorum
animi pro causarum qualitate, [ERROR: no reftable :] Diuersae causae
diuersam etiam exigunt dispositionem. Nonnunquam aduersariorum dicta neganda,
modo infirmanda, aliquando etiam eludenda: et alio tempore fateri crimen expedit, alio
transferre, alio deprecari, et multa, quae prorsus maximam artem expostulant. Ex quo
manifeste apparet quosdam pueriliter errasse, qui nullam certam materiam eloquentiae
subiectam esse putauerunt. [ERROR: no reftable :] Error negantium
materiam eloquentiae subiectam esse. Quin immo si quis diligenter consyderet,
eam ex omnibus artibus constare fatebitur. Quippe officium eloquentiae [ERROR: no reftable :] Officium eloquentiae. non est dumtaxat ad
unam rem determinatum, quum ad eruendam ueritatem utatur omnibus disciplinis tamquam
ancillis. Non solum enim oratori dicendum est page in laudem uel
uituperium alicuius, non solum in forensibus disceptandum causis, ac suadendum et
dissuadendum de commodis et incommodis, ubi habetur amplissima materia: sed occurrunt
aliquando quaestiones de agrorum dimensionibus, tractantur tempestatuum qualitates,
atque impressiones in aere, uocum etiam, rerumque aliarum proportiones incidunt. Saepe
numero de moribus et grauissimis in Philosophia locis disserere conuenit. [ERROR: no reftable :] Materia eloquentiae sunt omnes res de quibus
tractat. Quae omnia etiam artes Mechanicas cum aliis quibusque rebus
interuenientibus eloquentia cum de his tractat, propria sibi et peculiaria facit.
Quaeso, quid est tam reconditum in Philosophia, quid tam acute ab aliis tractatum
artibus, in quo non possit Orator suo quodam iure uersari, atque illud maiori copia et
ornatu, ueluti quibusdam illecebris delinire? Recte quidem Gorgias [ERROR: no reftable :] Gorgias. apud Platonem [ERROR: no reftable :] Plato. de omnibus Rhetori putauit esse
dicendum, ut se, teste Fabio, [ERROR: no reftable :] Fabius. in
auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re uellet. Iseum [ERROR: no reftable :] Iseus. quoque testatur Plinius [ERROR: no reftable :] Plinius. in omnibus controversiis ex tempore
respondisse. Nonne diuinus ille Plato [ERROR: no reftable :]
Plato. uarias atque altissimas scientias tum in Timaeo [ERROR: no reftable :] Timeus. et Phaedone, [ERROR: no reftable :]
Phaedon. tum in aliis dialogis nitore ac foelicissima quadam ubertate
illustrauit? Atque a Cicerone [ERROR: no reftable :] Cicero.
maximae res et difficiles pulcherrime explicantur in Officiis, Paradoxis, Tusculanis
disputationibus, Topicis, Academicis, Finibus, Fato, Uniuersitate, Diuinatione, Natura
deorum. In similibus studiis excelluere Lactantius, [ERROR: no reftable :] Lactantius. Tertulianus, [ERROR: no reftable :]
Tertulianus.
Ambroxius, [ERROR: no reftable :]
Ambroxius. Hieronymus, [ERROR: no reftable :]
Hieronymus. Boetius, [ERROR: no reftable :] Boetius.
et quam plurimi praestantissimi auctores: quos anteponendos esse his recentioribus,
[ERROR: no reftable :] Recentiores scriptores ineloquentes.
siccis, ieiunis, aridis, et exanguibus, quacunque de re scripserint, nemo est tam
imbecillis iudicii qui non uidet. Nam si quidam scriptores ex aliqua simplici scientia
sunt consecuti laudem, ut Occham [ERROR: no reftable :] Occham.
quaedam inanes argutiae notum fecerunt, Acursium [ERROR: no reftable :] Acursius. interpretatio legum, quum tamen
uterque bonarum literarum ignarus extiterit. Eos profecto, qui in uariis ac optimis
disciplinis excelluere, nulla non dignos laude censebimus: oratores autem a quibus
diligens opera in comparanda eloquentia nauata est, res quasque optimas complexi sunt.
[ERROR: no reftable :] Eloquentia ex optimis. Bonarum enim
rationum (ut Fabius [ERROR: no reftable :] Fabius. arbitratur)
plena sit eloquentia oportet, soliusque oratoris propria, ut quum scientiae probitas
accesserit, tunc ueri oratoris partes impleturam esse Catonis sententia conprobatur.
[ERROR: no reftable :] Orator ex sententia Catonis. Nam et
Plato [ERROR: no reftable :] Plato.
page euidentissimis in Phaedro [ERROR: no reftable :] Phaedrus. rationibus ostendit, hanc artem consumari
citra iusticiae scientiam non posse: ubi Lysiam [ERROR: no reftable :] Lysias. oratorem exagitat, quod neglecta ueritate ipsiusque
iusticiae partibus, uulgi tum auram captando sectaretur lenocinia quaedam
et blandimenta uoluptatum: Periclem [ERROR: no reftable :]
Pericles. uero atque Isocratem [ERROR: no reftable :]
Isocrates. caeteris omnibus anteponit, quod eloquentiam cum Philosophia et
sapientia coniunxerunt: siquidem praeter morum leges, uires uerborum, et naturas
ingeniorum, ac rationem quandam componendorum uerborum, quae ingeniis audientium
communis boni persuadendi gratia accomodanda sunt, asserit Oratorem oportere causas
rerum cognoscere. [ERROR: no reftable :] Necessaria oratori ad
cognoscendum. Nam et Fabius [ERROR: no reftable :]
Fabius. ait: aut in suadendo quid faciet Orator, nisi utilitate perspecta? Aut in
iudiciis, si iusticiae sit ignarus? Quid? Non fortitudinem postulat res eadem, quum
saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa,
nonnunquam (ut Cicero [ERROR: no reftable :] Cicero. iudicio
Miloniano) inter circumfusa militum arma dicendum sit? Historiarum quoque cognitionem,
[ERROR: no reftable :] Historiae cognoscendae oratori. non
immerito necessariam oratori putamus, siue prudentiae splendorem intueri uelis, qua res
humanae gubernantur, siue consyderentur uires exemplorum, quae neruos orationis recte
appellaueris: hisque maior fides adhibetur, plus assentiuntur homines, quam
inductionibus, Enthymematis, Epichrematis, atque ipsis Mathematicis demonstrationibus.
Nec poetice segreganda est ab oratore: [ERROR: no reftable :] Poetice
utilis oratori. nam unde melius et maiestas uerborum, et grauitas sententiarum,
et ille demum magnificus et sublimis spiritus mutuandus est? Atque ut ad leuiora
descendamus, nonne cuiusque clausulae fere certa compositio similis est dimensionibus
poeticis? Praeterea non nisi praestantissimi existimatur ingenii, tantum ab aliquo
temperamentum seruari posse, ut iucunda fluere, aspera ferri, grauia incedere uideantur.
Alia leni uoce efferenda, alia concitata, alia circumflexa, quaedam etiam miserabili, ut
subiectae materiae et compositio, et actio correspondeant. Quis igitur tantum a rationis
semita deuiauit? Quis tanta erroris caligine demersus est? Quis tam inops consilii et
iuditii habetur, ut putet eloquentiam nomine uirtutis priuandam esse? Cuius
si initia cum incrementis perpendantur, facile apparebit, eam non page solum esse artem: sed, ut Cicero testatur, ex quinque maximarum artium concursu [ERROR: no reftable :]Eloquentia quinque maximas artes complexa.
unam effici praestantissimam, non alicui certae materiae astrictam, sed quae rerum
omnium habeat imperium, domineturque disciplinis omnibus, atque ex amplissimis
uirtutibus (ueluti Stoicorum [ERROR: no reftable :] Stoici.
copulatione) una uirtus [ERROR: no reftable :] Eloquentia
uirtus. accumulata sit. Idque non tam Fabio, [ERROR: no reftable :] Fabius. Crasso, [ERROR: no reftable :]
Crassus. Ciceronique, [ERROR: no reftable :] Cicero.
quorum auctoritas multum ualet, credatur, quam rationi et ueritati: quae, teste Platone,
[ERROR: no reftable :] Plato. dux omnium bonorum esse debet.
Quippe praeter ea quae pulcherrima et magnificentissima ab unoquoque iudicantur, ut
defendere amicos, regere consiliis senatum et populum, sententiam inter Principes
dicere, bella componere, foedus ferire, amicitias iungere, et omnia non nisi maxima
tractare: quid tam aptum aut egregium ad excolendum ingenium humanum excogitabimus? Aut
cui potissimum rei tam inuigilandum statuemus, quam ut rationem ac sermonem eius
interpretem, [ERROR: no reftable :] Sermo rationis interpres.
quibus a belluis distinguimur, exornantes, caeteris hominibus prudentiae et eloquentiae
lumine longe lateque antecellamus: praesertim quod sermo ipse, [ERROR: no reftable :] Sermo cur homini soli est datus. ut
scribit Aristoteles, [ERROR: no reftable :] Aristoteles.
idcirco datus est homini soli ex omnibus animantibus, quoniam ciuilitatis mutuaeque
inter se consuetudinis cupido quadam sibi a natura ingenita est. Hinc Ciceronem [ERROR: no reftable :] Cicero. adductum fuisse arbitror, ut initium
orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dederit, qui coegerunt primo ex syluis
agrestem populum, orationeque ad cohabitandum simul, et iisdem moribus et legibus
utendum constrinxerunt. Quorum primum [ERROR: no reftable :] Qui
primi oratores. fuisse Orpheus [ERROR: no reftable :]
Orpheus. opinantur, qui non cithara et cantu saxa duxerit (ut fabulae ferunt)
sed ingenia hominum duriora et asperiora marmore, quo uoluit, oratione deflexerit. [ERROR: no reftable :] Epilogi primae partis per amplificationem.
Magna profecto est uis eloquentiae, nihilque ad degendam uitam mortalibus accommodatius,
si uel conciliandi sunt auersi animi, uel seditiones compescendae, uel acuenda et
concitanda ira, atque omnia facienda, quae ad rei publicae priuatamque utilitatem
spectare uidentur. Quid aliud seditionem in graecorum exercitu compressit, quam robusta
Vlyssis [ERROR: no reftable :] Vlysses. facundia? Quid aliud
plebem Romanam, quando in sacrum montem secesserat, patribus conciliauit, quam efficax
Menenii Agrippae [ERROR: no reftable :] Menenius Agrippa.
oratio? Neque turpissimae perniciosissimaeque seruituti populus Romanus page renunciauisset, nisi ad expellendos ab urbe Tarquinios, [ERROR: no reftable :] Tarquinii. oratione Bruti [ERROR: no reftable :] Brutus. concitatus fuisset. Neque secundi
belli punici finis haberetur, nisi Scipio [ERROR: no reftable :]
Scipio. senatui persuasisset oratione, exercitum esse traiiciendum in
Aphricam. Num negabitur Hegesiam [ERROR: no reftable :]
Hegesias. ui eloquentiae effecisse, quod plaerique mortalium ultro
sibi manus inferrent, ac uiolentam necem consciscerent? An non eloquentia M. quoque
Antonium [ERROR: no reftable :] M. Antonius. proscriptum, ab
ipsis mortis faucibus mollita Sicariorum rabie, qui iam districtos enses
iugulo suo admouerant, eripuit? An non diuina M. Tullii [ERROR: no reftable :] M. Tullius. eloquentia et contra leges agrarias, quum eo dicente
alimenta sua tribus abdicarent, popularis fuit? Et Catilinae [ERROR: no reftable :] Catilina. urbis incendium ruina se extincturum minitantis, fregit
audaciam? Quid Iulius Caesar? [ERROR: no reftable :] Iulius
Caesar. Nonne traiecto Rubicone fluuio, [ERROR: no reftable :]
Rubicon fluuius. quum tot a se rebus egregie gestis, nulla suae uirtutis Romae
consyderatio haberetur, confirmauit oratione dubios militum animos in perniciem
aduersariorum, et rei publicae detrimenta? [ERROR: no reftable :]
Secunda pars orationis. Caeterum seposita omni hac utilitate uel hoc ipsum
pulchrum est, auctore Fabio, [ERROR: no reftable :] Fabius. ex
communi intellectu, uerbisque quibus utuntur omnes, tantum assequi laudis et gloriae, ut
non loqui et orare, sed ut Pericli [ERROR: no reftable :]
Pericles. contigit, fulgurare et tonare uidearis. Cuius quidem gloriae semper est
auidus excelsus animus: [ERROR: no reftable :] Magnus animus gloriae
cupidus. atque spretis rerum terrenarum cupiditatibus per omnes casus et
pericula sine ulla intermissione arduum eius ac sudatum uerticem attingere anhelat.
Huius cupido Iouem, [ERROR: no reftable :] Iupiter.
liberum Patrem, [ERROR: no reftable :] Liber pater.
Mercurium, [ERROR: no reftable :] Mercurius. Apollinem, [ERROR: no reftable :] Apollo. Cererem, [ERROR: no reftable :] Ceres. Palladem [ERROR: no reftable :]
Pallas. in coelum extulit. Nihil aliud Herculem filium Iouis [ERROR: no reftable :] Hercules filius Iouis. fecit, quam quod
immensis aerumnis tot monstra sustulerit, quibus mortales infestabantur: quos quidem
iuuando deum procul dubio imitamur, et hac certissima et compendiaria uia itur ad
gloriam. [ERROR: no reftable :] Compendiarium iter ad gloriam.
Satis esse poterat ad regiam dignitatem retinendam Alexandro Magno [ERROR: no reftable :] Alexander Magnus. Macedonia, cui pater
Philippus [ERROR: no reftable :] Philippus.
graeciam
[ERROR: no reftable :] Graecia. quoque adiecerat: nihilo minus
sola dulcedine gloriae stimulante, susceptis omnibus laboribus et periculis, neque
pollicitationibus Darii regis [ERROR: no reftable :] Darius Rex.
acquiescendo, neque succumbendo fortitudini bellicosissimi Pori Regis, [ERROR: no reftable :] Porus Rex. littora Indici ac orientalis
Oceani immortalitate suam uirtutem subsequente, uictor peragrauit. page Non defuerant domi Iulio Caesari [ERROR: no reftable :] Iulius Caesar. summi honores et magistratus: at ipse quidem inuicto animo
decennium in debellandis Galliis [ERROR: no reftable :] Galliae a
Caesare domitae. consumpsit, ac tunc ignotam populo Romano Britanniam insulam
[ERROR: no reftable :] Britannia insula. aduersus rabiem
indignantis Oceani adortus est, ac pene unico praelio domuit. Ad haec ut Epaminundam,
[ERROR: no reftable :] Epaminundas. Milciadem, [ERROR: no reftable :] Milciades. Themistoclem, [ERROR: no reftable :] Themistocles. aliosque antiquiores gloriae
studiosissimos praetereamus, quid aliud et Pyrrhum regem [ERROR: no reftable :] Pirrhus Rex. in Italiam transfretare contra Romanos induxit, et
Hannibali [ERROR: no reftable :] Hannibal. portentosum iter in
Alpibus patefecit, quam ingens gloriae cupido? Eadem sane causa fuit Leonidae [ERROR: no reftable :] Leonidas. in Thermopylis [ERROR: no reftable :] Thermopylae. fortissime occumbendi. Iidem
exoptandi stimuli inter moriendum solicitauerunt Othriadem, [ERROR: no reftable :] Othriades. ut suae memor uirtutis, proprio sanguine scriberet in
scuto uici. Profecto, neque Cato, [ERROR: no reftable :] Cato.
neque Scipio, [ERROR: no reftable :] Scipio. neque Brutus,
[ERROR: no reftable :] Brutus. neque Petus, [ERROR: no reftable :] Petus. at ne foeminarum quidem strenui
animi, Lucretia, [ERROR: no reftable :] Lucretia. Portia, [ERROR: no reftable :] Portia. Arria, [ERROR: no reftable :] Arria. et Hippo [ERROR: no reftable :]
Hippo. graeca mulier, aliam ob rem sibi mortem inferre dubitauerunt. Heu dedecus
nostri saeculi abominandum: qui hodie uiri tantum facinus aggredi auderent? At uero (si
diis placet) nihil non appetunt, nihil non tentant facere, quod abiectum et uilem animum
repraesentet. Videbis quosdam inerti ocio deditos, perpetuum uirtutibus bellum
indixisse: alii alia sectantur uitia: maximae quidem parti hominum insatiabilis
cupiditatis sitis inhaesit. Hinc scaturiunt illa scelera inter mortales, [ERROR: no reftable :] Origo scelerum. periuria, mendacia,
praeuaricatio, doli, perfidia, insidiae, caedes, et quicquid turpitudinis excogitari
potest: etenim recte Apostolus [ERROR: no reftable :]
Apostolus. ait, cupiditatem esse radicem omnium malorum. [ERROR: no reftable :] Cupiditas radix omnium malorum. Quae si
euelleretur ab humanis pectoribus, si prorsus e medio tolleretur, non solum esset uita
iucundissima: uerum etiam, neque tot millia hominum bella consumerent, neque
undae absorberent, nec a latronibus interciperentur. Caeterum cupiditate ruimus in omne
nephas, in nostram inquam perniciem sine lege ruimus, ac si uiueremus Cornicis aetatem,
[ERROR: no reftable :] Cornicis aetas. aut Sibyllinos
attingeremus annos. [ERROR: no reftable :] Sibyllae anni.
Itaque meritas poenas luit M. Crassus, [ERROR: no reftable :] M.
Crassus. quum esurisset totum Parthorum [ERROR: no reftable :] Parthi. aurum. Et Polycratem [ERROR: no reftable :]
Policrates. Samiorum tyrannum eo traxit auaritia, ut ab Oronte [ERROR: no reftable :] Orontes. Persarum Praefecto cruci
affigeretur. Verum enimuero page si uel ipsa initia uelimus intueri,
nihil est homine imbecillius, [ERROR: no reftable :] Nihil homine
imbecillius. ut eam uitae breuitatem quotidie multa intercidant. Superuacuum
esset recensere innumera morborum genera, pestilentes locos ex uario signorum ortu et
occasu in nostro Hemisperio, frigus etiam, aestum, famem, ac mortiferos
uenenosarum bestiarum ictus. Nonne extinctae lucernae odore potuimus abortus fieri? Quam
multi occumbunt in primis annis: multi extinguuntur in pubertate: aliis non datur
attingere iuuentam; plaerique pereunt immatura aetate: pauci transgrediuntur
Climacteras, [ERROR: no reftable :] Climacterae ut raros ultima
senectus resoluat. Non satis erat tot malis urgeri, nisi et ipsi quoque peiora nobis
excogitaremus, dum nescimus imponere modum cupiditati. Nulla externarum gentium
distrinxit ensem in miseram Italiam [ERROR: no reftable :]
Italia. pro uendicanda libertate, aut quo maiestatem imperii tueretur. Sed certe
multis sunt dulces alienae opes, [ERROR: no reftable :] Alienae opes
a multis appetuntur. quae sine labore acquiruntur. Hae nuper solicitauere
Graecos, [ERROR: no reftable :] Graeci. Illyrios, [ERROR: no reftable :] Illyrii. Lyburnos, [ERROR: no reftable :] Lyburni. Croatos, [ERROR: no reftable :]
Croatae. Carnos, [ERROR: no reftable :] Carni. Noricos,
[ERROR: no reftable :] Norici. Vindelicos, [ERROR: no reftable :] Vindelici. Rhetos, [ERROR: no reftable :] Rheti. Heluetios, [ERROR: no reftable :]
Heluetii. Sicambros, [ERROR: no reftable :] Sicambri.
Batauos, [ERROR: no reftable :] Bataui. Cantabros, [ERROR: no reftable :] Cantabri. ac pene totam Galliam et Hispaniam,
ut magna pars eorum in Italia concideret. Parum erat solos Christianos inter se
depugnasse, iam et barbaris [ERROR: no reftable :] Barbari in Italiam
introducti. patefactum est iter in Italiam, quos Veneti deduxerant, ut melius
Gallorum impetus sustinerent ac repellerent. Deus quemlibet populum intra suos fines
pulcherrime concluserat: separauerat Hispanos a Gallis Pyreneis montibus: [ERROR: no reftable :] Pyrenaei montes. ab his uallata fuerat
Alpibus [ERROR: no reftable :] Alpes. Italia: Germaniam Rhenus
[ERROR: no reftable :] Rhenus. a Gallis, a Sarmatis Vistula,
[ERROR: no reftable :] Vistula. Danubius [ERROR: no reftable :] Danubius. a Pannonibus terminauerat. Sed
praeterimus leges naturae: nullis deterriti difficultatibus transcendimus montes,
tranamus flumina, ac etiam, si Dedali pennis [ERROR: no reftable :]
Dedali penne. uti liceret (ut est in fabulis) coelum nostra stultitia
peteremus. Minimum est, quod imus in terrae uiscera: unde iam manes, si qui sunt
cruerentur. Profecto nec Scythicae paludes, [ERROR: no reftable :]
Scythicae paludes. nec Riphaei montes [ERROR: no reftable :]
Riphaei montes. semper onusti niuibus, nec illa Gottorum asperrima sedes [ERROR: no reftable :] Gottorum sedes. obstat peruicacissimae
mortalium cupiditati: ac nisi prohiberetur glaciali Oceano, [ERROR: no reftable :] Glacialis Oceanus. loca ultra sepositam arcton
[ERROR: no reftable :] Arctos. in extremis mundi partibus (si
quae sunt) ab homine penetrarentur. Quin etiam maiori discrimine scindimus maria: ubi
non page tantum Orcae [ERROR: no reftable :]
Orcae. et Balenae [ERROR: no reftable :] Balenae.
immanes belluae, non modo rabies uentorum, fragor procellarum, uis turbinum, ac se
attollentes in coelum fluctus extimescendi sunt, sed ignes quoque superandi. Quippe
inhabitatam priscis temporibus plagam sub aequinoctiali circulo, continuo solis calore
feruentem nostri homines iam esse habitabilem docuerunt: quum assuetis ad omnia mala
corporibus alioquin intolerabiles aestus impune pertranseant. Inde circumeuntes
monstriferam Aphricam
[ERROR: no reftable :] Monstrifera Aphrica. nauigant
ultra solsticium Capricorni [ERROR: no reftable :] Solstitium
Capricorni. ad Taprobanam insulam, [ERROR: no reftable :]
Taprobana insula. olim alterum orbem existimatam. Neque his terminis
inexplebilis lucri cupido contenta, semper nouas exquirit regiones, iamque antrum Austri
[ERROR: no reftable :] Antrum austri. occupauisset, nisi
simili frigore ac gelu inde repelleretur. Hinc aduehuntur illae opes,
quas uana opinio preciosas facit: at quidem multo sunt fruges utiliores, quibus uita
hominum conseruatur: quis enim tempore famis non profunderet omnes diuitias? Nihilo
minus eas laudamus, suspicimus, admiramur, earumque possessores beatissimos nuncupamus:
tametsi plaerisque detrimenta ex his acciderunt. [ERROR: no reftable :] Diuitiae multis fuerunt damno. Diuitibus et subsessores in
syluis, et Piratae in portubus obstruunt itinera: Diuitum domus, hostibus ciuitatem
occupantibus, primae diripiuntur: hos ante omnia tyranni curant tollere, quibus alienae
opes formidolosae sunt. Nam et Syllana [ERROR: no reftable :]
Sylla. et Mariana [ERROR: no reftable :] Marius.
proscriptione, et post Caesaris necem, a Triumuiris [ERROR: no reftable :] Triumuiri. optimos ac ditissimos trucidatos accepimus. Sic in
potentiores grassati sunt Alexander Pheraeus, [ERROR: no reftable :]
Alexander Pheraeus. Phalaris Agrigentinus, [ERROR: no reftable :] Phalaris Agrigentinus. Dionysius Siracusanus, [ERROR: no reftable :] Dionysius Siracusanus. ac triginta Tyranni
Athenis, [ERROR: no reftable :] Triginta Tiranni. sic omnes
demum, qui aut res publicas occupauerunt, aut ciuitates expugnauerunt. Dicet quispiam
fortasse pulchrum est splendere in preciosis uestibus, et sumptuosa extruere palatia,
quae diuturna sunt futura monumenta conditoris. Verumtamen maiori laudi ab unoquoque
tribueretur, si quilibet suis potius uirtutibus ornatus inspiceretur, quam oneratus
uestibus incederet: nemo sit alienis rebus laudabilis, [ERROR: no reftable :] Nemo alienis laudabilis. et iis praesertim, quae cuique
contemptissimo possunt euenire. Quod uero testimonium redditura sunt edificia, siquidem
diu sibi ipsis non constent? Frustra nimirum, nec sine indignatione naturae exciduntur
syluae, page ut ingemant sub peregrinis marmoribus: alias
effodiuntur montes Numidici, [ERROR: no reftable :] Numidia.
alias Laconici, [ERROR: no reftable :] Laconia. alias Aegyptii:
[ERROR: no reftable :] Aegyptus. nunc nauigamus
Paron, [ERROR: no reftable :] Paros. nunc Pontum,
[ERROR: no reftable :] Pontus. interdum etiam ulteriores
petuntur regiones, ut maximis laboribus mortalium una aedicula paulo post ruitura
extruatur. Vbi sunt columnae L. Crassi? [ERROR: no reftable :] L.
Crassus. Ubi Luculli, [ERROR: no reftable :] Lucullus.
Scauri, [ERROR: no reftable :] Scaurus. Mamurrae, [ERROR: no reftable :] Mamurra. aliorumque Romanorum potentissimae
domus? Vbi tot arcus [ERROR: no reftable :] Arcus. triumphales,
tot porticus [ERROR: no reftable :] Porticus. ad deambulationem,
tot Theatra [ERROR: no reftable :] Theatra. dumtaxat ad ludos
erecta? Vbi incrustati parietes, et tesselata pauimenta? Atque ut Corinthum, [ERROR: no reftable :] Corinthus. Athenas, [ERROR: no reftable :] Athenae. Cizicum, [ERROR: no reftable :]
Cizicum. Rhodum, [ERROR: no reftable :] Rhodos.
Ephesum, [ERROR: no reftable :] Ephesus. Aegyptias Thebas, [ERROR: no reftable :] Thebae aegyptiae. et Babylonem [ERROR: no reftable :] Babylon. Semiramidis opus, ac septem mundi
miracula taceamus? Vbi est inquam illa Roma [ERROR: no reftable :]
Roma. caput et lumen orbis? Vbi templum illud magnificentissimum Hierosolymis:
[ERROR: no reftable :] Hierosolymae. quod aethernum debuit
esse, siquidem sibi deus aedificari iusserat? Omnia certe, aut corruerunt funditus, aut
sic immutata sunt, ut ne uestigia quidem prioris faciei appareant: nihil enim est tam
solidum tamque forte, quod, quum sit factum manu artifici, non collabatur in cinerem.
Quanto satius esset, si eos labores in conquirendis uirtutibus expenderemus: ut Plato
[ERROR: no reftable :] Plato. qui nauigauerat in Aegyptum,
Pythagoras [ERROR: no reftable :] Pythagoras. etiam ad Persas,
et plaerique ad alias nationes, quorum diuturnius est nomen in terris, quam
eorum patria fuerit. Et quamuis unaquaeque uirtus quemlibet sui amatorem clarum faciat:
quemadmodum Achilles fortitudine, [ERROR: no reftable :] Achilles
fortis. Aeneas pietate [ERROR: no reftable :] Aeneas
pius. narrantur insignes. Constantia Socrati, [ERROR: no reftable :] Socrates constans. Aristidi iusticia [ERROR: no reftable :] Aristides iustus. nomen aethernum peperit, magna Caesari laus
tribuitur propter clementiam, [ERROR: no reftable :] Caesar
clemens. in aliis modestia, in quibusdam liberalitas, atque in multis diuersae
uirtutes laudantur: tamen quicunque in penetralibus eloquentiae coaluere, fiunt omnium
procul dubio clarissimi. Etenim quum sit omnes uirtutes complexa, ut uel unius defectu
amittat nomen eloquentiae, necessum est, ut caeteris longe anteponatur. Et profecto,
nullius est tantum flumen ingenii, nullius tanta uis et ubertas orationis, ut hanc
praestantissimam uirtutem, hoc inquam excellentissimum dei et naturae munus, satis
dignis laudibus possit extollere. Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur
page eloquentia? [ERROR: no reftable :]
Conclusio per enumerationem. Quem tuus splendor non obnubilet? Quis tua
suauitate non obmutescat? Tu decus humani ingenii sermonem rationis interpretem excolis,
ac ueluti in quadam laudis Orchestra collocatum, efficis omnium speciosissimum. Tu prima
condendarum ciuitatum fundamenta iecisti. Per te dirae bellorum procellae dissipantur.
Tibi et Barbari et hostes obtemperant. Te concordiae altricem omne genus hominum in
summa ueneratione habet. Tu immensam laudem, ornamentum, existimationem, atque diuitias
tuis praestas cultoribus. Tuo munere Pisistratus [ERROR: no reftable :] Pisistratus. Athenarum Principatum est assequutus, deferente populo, aduersus
grauissimas Solonis [ERROR: no reftable :] Solon. conciones. Tu
Demosthenem [ERROR: no reftable :] Demosthenes. humillimae
sortis hominem ad tantos honores prouexisti, ut olim gubernandae Ciuitati praefuerit,
atque coronam maximis uitibus Aeschine [ERROR: no reftable :]
Aeschines. reclamante adeptus sit. Tu M. Catonem [ERROR: no reftable :] M. Cato. ignotum Thusculi uirum eo laudis extulisti,
ut eius incrementa publicis uotis expetenda fuerint. Te duce M. Tullius [ERROR: no reftable :] M. Tullius. ex illo humili municipio
Arpinate id consequutus est, quod nemini unquam mortalium contigit, ut in pace mereretur
triumphum, et in toga dignus laurea censeretur omnibus triumphis praestantiore. Sed ne
nimis prisca referendo parum fidei praestetur, his quidem temporibus, quibus negliguntur
et pessundantur uirtutes, quae res alia Bilibaldum Pirchaimerum [ERROR: no reftable :] Bilibaldus Pirchaimerus. et in Aristocratia
Norumbergensi [ERROR: no reftable :] Aristocratia
Norumbergensis. primas habere partes effecit, et Consiliis Maximiliani Caesaris
[ERROR: no reftable :] Maximilianus Caesar. adhibuit, quam
tuae uires efficacissimae? Tu et Conrado Peuttinger [ERROR: no reftable :] Conradus Peuttinger. sic obsequuta es, ut Senatui Augustano [ERROR: no reftable :] Senatus Augustanus. presideret, et negocia
Caesaris exequeretur. Tuam uim demum esse potentissimam docuit Cuspinianus [ERROR: no reftable :] Cuspinianus. obscuris quidem ortus
parentibus: at paulatim, te aspirante sic emersit, ut nullum aptiorem Viennae [ERROR: no reftable :] Vienna Pannoniae. Caesar iudicet in obeundis
maximarum rerum legationibus. Quod si nunc suus uirtutibus honor redderetur, si bonae
artes in precio essent, iam tuis iterum auspiciis noui conspicerentur Camilli, [ERROR: no reftable :] Camilli. Decii, [ERROR: no reftable :] Decii. Fabricii, [ERROR: no reftable :]
Fabricii. Marcelli, [ERROR: no reftable :] Marcelli.
Scipiones: [ERROR: no reftable :] Scipiones. iterum
extenderetur imperium Romanum in Pontum, [ERROR: no reftable :]
Pontus. Persas, [ERROR: no reftable :] Persae. Arabas,
[ERROR: no reftable :] Arabes. et Garamantas. [ERROR: no reftable :] Garamantes.
DIXI.
|