Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica (, Nürnberg; Ingoldstadt), 326 versus, verborum 2269, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - silva] [word count] [andreisfthurcher].
Previous section

Next section

Vitus Verlerus
Sunt quibus alta placet / turritaque tecta domorum
Erigere: et Triuiae marmora celsa Deae
Pyramidum moles: vasti rhodos aurea Phoebi
Laudantur Solymi templaque sacra iugi.
Nec non belligeris Babylon pulsata quadrigis:
Et mausolei saxa superba rogi
Et Nasamonicas qui iactet cornibus aras /
Praescia quas fontis saepius vnda rigat.
Haec quamquam nimis est hominum mirata vetustas:
Quae nisi terrenas concelebrabat opes.
Et septem dixit pulchri spectacula mundi
Eximia in variis arte reposta locis.
Sunt tamen aut valido Neptuni versa tridente:
Inclyta vel carpsit nomina tempus edax.
Aut quatiens tremulo terras vis abdita motu:
Bellicus aut duro destruit aere furor.
Horrifer aut Boreas: simul et vulcania pestis
Paulatim fines iussit habere suos.
Carmina sunt ullo nunquam moritura sub aeuo:
Non ea posteritas perdere sera potest.
Carmina tam late famam sparsere per orbem /
Vt vix sint ipsis obliteranda Deis.
Carmina longeuam pariunt per tempora vitam:
Vates aetati succubuisse vetant.
Praecipuae si sint (res est haec magna profecto)
Carmina Pierii plena liquore faui.
Quale meus nuper cecinit non paupere vena.
Tranquillus: stupidos qui facit ore uiros.
Quod si forte negas odiis commote proteruis
Liuide / uel stygio pectora felle madens.
Nunc age peruigili modo voluas mente libellum:
Quem leuat heroo fama sub astra sono.
Mox dices genius dabit illis saecula chartis:
Atque est apposito pagina digna Cedro:

-- --

Previous section

Next section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica (, Nürnberg; Ingoldstadt), 326 versus, verborum 2269, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - silva] [word count] [andreisfthurcher].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.