Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica (, Nürnberg; Ingoldstadt), 326 versus, verborum 2269, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - silva] [word count] [andreisfthurcher].
Vitus Verlerus
Sunt quibus alta placet / turritaque tecta domorum Erigere: et Triuiae marmora celsa Deae Pyramidum moles: vasti rhodos aurea Phoebi Laudantur Solymi templaque sacra iugi. Nec non belligeris Babylon pulsata quadrigis: Et mausolei saxa superba rogi Et Nasamonicas qui iactet cornibus aras / Praescia quas fontis saepius vnda rigat. Haec quamquam nimis est hominum mirata vetustas: Quae nisi terrenas concelebrabat opes. Et septem dixit pulchri spectacula mundi Eximia in variis arte reposta locis. Sunt tamen aut valido Neptuni versa tridente: Inclyta vel carpsit nomina tempus edax. Aut quatiens tremulo terras vis abdita motu: Bellicus aut duro destruit aere furor. Horrifer aut Boreas: simul et vulcania pestis Paulatim fines iussit habere suos. Carmina sunt ullo nunquam moritura sub aeuo: Non ea posteritas perdere sera potest. Carmina tam late famam sparsere per orbem / Vt vix sint ipsis obliteranda Deis. Carmina longeuam pariunt per tempora vitam: Vates aetati succubuisse vetant. Praecipuae si sint (res est haec magna profecto) Carmina Pierii plena liquore faui. Quale meus nuper cecinit non paupere vena. Tranquillus: stupidos qui facit ore uiros. Quod si forte negas odiis commote proteruis Liuide / uel stygio pectora felle madens. Nunc age peruigili modo voluas mente libellum: Quem leuat heroo fama sub astra sono. Mox dices genius dabit illis saecula chartis: Atque est apposito pagina digna Cedro:
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica (, Nürnberg; Ingoldstadt), 326 versus, verborum 2269, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - silva] [word count] [andreisfthurcher]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.