Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous section

DE HVMILITATE ET GLORIA CHRISTI M. MARVLI OPVS
PRAEFATIO

Ad conseruandam animi mansuetudinem uitęque innocentiam et in omni rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis magnitudo magis innotescit; pudereque incipit seruum superbię fastu attolli, quoties:*corr. ex quotiens consyderat ad tantam humilitatem suum olim Dominum sese submisisse. Deus homo factus est, ut hominem suę diuinitatis faceret participem. Innocens Dominus a seruis damnari sustinuit, ut nos a diaboli seruitute liberaret. Vincula, alapas, probra, sputa, flagella, spinarum aculeos, arundinis ictus, felis pocula, clauos denique et lanceam et per uerberum uulnerumque tormenta mortem ipsam subire dignatus est, ut nos, per peccatum alienatos, per corporis sui sacrificium Deo Patri reconciliaret et in gratiam, quam nobis olim interdictam dolebamus, restitueret.

-- 417 --

Eramus enim filii irę, et per Christum facti sumus filii Dei. Ab inferis reuocati fuimus ad paradisum, de potestate diaboli redempti beatorum spirituum coepimus esse consortes et, qui de terreni quoque habitaculi deliciis primorum parentum culpa pulsi exulabamus, Christo duce atque autore ad cęleste regnum reducimur mortisque superata conditione immortalitate atque beatitudine donamur. Vicit ille mortem, cum a mortuis resurrexit, et beatitudinis nobis ianuam per multa secula clausam reserauit, quando hominem, quem assumpserat, cęlo secum intulit atque ad dexteram Dei Patris gloriose collocauit.

Quis ergo tam grande beneficium, tam inęstimabile donum animo metitus non iam pro uiribus conabitur, nequa in re eum, a quo tanta accepit, offendat uel sese insolenter efferendo, cum ipse semper se submisse gesserit, uel delicate uoluptuoseque uiuendo, cum ipse ab incunabulis usque in uitę finem in laboribus angustiisque fuerit, uel aduersa iniquo animo perferendo, cum idem ipse tam dura, tam acerba, tam denique intolerabilia, ut nobis perennis felicitatis aditum aperiret, uolens ac libens passus sit?

Cęterum, nequis cum Iudeis erret male de Messię aduentu sentiens, monstrabimus, quicquid olim in Lege de ipso prędictum erat, in Christo crucifixo fuisse impletum. Postremo loco de eius resurrectione et ascensione tractabimus, ut tanto promptius labores tolleremus, quanto maius pręmium in Christo nobis promitti intellexerimus. Totum igitur opus in libros tris erit diuisum et iuxta materiam singulorum primus dicetur euangelicus, secundus propheticus, tertius gloriosus.

-- 418 --

LIBER PRIMVS EVANGELICVS

Et quoniam, ut diximus, nihil tantum commodis uitę nostrę confert, quantum horum commemoratio, singula, quę ab Euangelistis fideliter descripta et quę a prophetis prędicta uel aliquo modo significata fuerint, inuestigare decreui ac fidelibus religiosisque uiris, qui cum uitia cauere tum uirtutibus proficere cupiunt, ut beatitudinem consequantur, legenda proponere. Quos hortamur, ut abiectis interim terrenarum rerum curis ad hęc contemplanda animum intendant et, quantum pro his omnibus Domino suo debeant, secum, quam dilligentius possunt, computent atque perpendant. Tu autem, Domine, nobis de Te loqui paratis uolens propiciusque adsis. Quicquid enim recte instituitur, Tuo indiget auxilio, ut perficiatur.

Vt igitur ab initio ordiamur susceptę humanitatis, — hic, qui regnat in cęlo, serui formam accipere dignatus est in terra; hic, cuius sunt omnia, pauper nasci uoluit, pauper uiuere, ut documento foret fragilia et caduca bona contemnenda esse quęrentibus perpetua et ęterna. In Luca scriptum legimus de Maria Virgine, matre eius: Et peperit filium suum primogenitum, et reclinauit eum in pręsepio,

-- 419 --

quia non erat eis:*corr. ex ei locus in diuersorio. Pannis uilibus inuoluitur, cui cęlum sedes est, in pręsepio, cui terra scabellum pedum eius est, et per quem facta sunt omnia, non fuit illi in diuersorio locus. Nemo paupertatem humilitatemque professus iactanter superbiat, quod multa reliquerit, quod honorabilior cęteris fuerit. Nihil erat isto opulentius, nihil honorabilius, qui, ut nos ditaret et extolleret, tam egenum, tam infimum, quam uides, se nobis pręstitit.

Et quoniam homo factus Deus esse non desiit, ab angelo nasciturus nunciatur, de Virgine intacta nascitur, cęlestium spirituum cantu celebratur, a pastoribus adoratur, a magis nouę stellę indicio inuenitur oblatisque muneribus ut Deus excolitur.

Deinde exactis diebus purgationis oblatus est puer in templo secundum Legem primogenitis dictam et data est hostia: par turturum aut duo pulli columbarum. Hostia hęc inopię et paupertatis indicium erat. Leuitici enim lex iubet offerri agnum in holocaustum pro filio et pullum columbę siue turturem. Si agnum — inquit — non poterit, offerat duos turtures uel duos pullos columbarum. Ioseph ergo et Maria intantum inopes erant, ut agnum, quem offerrent, non haberent pręter Agnum ipsum, qui tollit peccata mundi, non in templo, sed in cruce offerendum.

Non sit tibi, Christiane, grauis paupertas. Hęc te Dei filio magis similem facit quam diuitem suę diuitię.

Et tunc quidem circumciditur puer, ut iam ab infantia sanguinem suum fundere pro nostra salute incipiat, qui adultus totum in cruce profusurus erat. Vocatum est — inquit — nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in paupertate uiuere et odia impiorum sustinere. Vere autem Saluatorem esse et Symeon senex et Anna uidua de illo prophetando testati sunt, de quo quidem uenturo tot ante seculis fuerat prophetatum.

-- 420 --

Iam primum Herodis persecutionem patitur. Cum enim ille a magis didicisset natum esse regem Israhel, dubitauit illo saluo se de regni solio deturbatum iri et cęde ipsum tollere decreuit. Angeli autem monitu Ioseph cum puero et Maria, matre eius, fugit in Aegyptum. In Aegyptum, idolis deditam, iam tum Dominus inferebatur colendus, Iudeam relinquens incredulam. Fugit ergo Saluator noster Herodem, ut se nobis exiberet in salutem, nos gentilitio errore liberaret et in uiam ueritatis dirigeret, nos diabolo erriperet et Deo coniungeret ac de terrenis efficeret cęlestes*corr. ex celestes, de mortalibus immortales.

Transeamus de pueritia ad iuuentam. Iam trigenarius Dominus noster post baptismi consecrationem ieiunio corpus affligere uoluit, ut nos spiritali bono uacuos gratia suę diuinitatis repleret. Tentari a diabolo se permisit, ut eum, qui primos parentes nostros uicerat, ipse pro nobis superaret, ipse nos, quemadmodum contra diaboli tentamenta stare debeamus, instrueret. Arma nobis dedit, ut pugnemus — baptismum, ut uincamus — fidem, ut uincendo perseueremus — cibi potusque abstinentiam.

Nec miretur sanctus, si Sathanę sentit insidias. Sanctus sanctorum erat, qui ab eo tentatus est. Vt autem uincas, omnem uincendi spem in illo colloca, qui solus inuincibilis est et sine quo uincere potest nemo. Sine me — inquit — nihil potestis facere.

Sed iam, quid aduersus eum ipsi Iudei, inuidię ueneno imbuti, dixerint siue fecerint, uideamus. Et cum omnia pro nostra salute passus sit, credamus nihil esse tam durum, tam asperum, quod pro nomine eius perferre non debeamus.

In Ioannis Euangelio legimus: Persequebantur Iudei Iesum, quia sanabat in sabbato et quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos pelleret, cum demoniis imperaret et multa mira faceret, negare manifesta non poterant; hanc ipsam arguendi ansam quęsierunt,**corr. ex quesierunt ut sabbati transgressorem esse dicerent.

-- 421 --

Ad probaticam piscinam curato illi, qui duodequadraginta annos ęger fuerat et cui tam diutino langore membris prope mortuis iacenti dixerat Dominus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula, dixerunt: Sabbatum est, non licet tibi grabatum tollere. Sed mox a Domino, quod non recte de sabbati obseruatione sentiant, arguuntur: Si circumcisionem — inquit — accipit homo in sabbato, ut non soluatur lex Moysi, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? Quasi diceret: Si circumcidere licet, profecto et sanare licet, quod est pietatis opus.

Deinde Dominus homini a natiuitate cęco die sabbati uisum dedit. Hoc illi sugillant et dicunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. O cęca inuidentium iudicia impudensque arbitrium! Non uident sic sentiendo, quod Deum offendant. Iniustum enim fateantur necesse est, qui legis suę pręuaricatori tantam concesserit potestatem, ut et cęcis possit dare lumen et quouis morbo oppressis sanitatem. Vnde alii dicebant: Quomodo potest homo peccator hęc signa facere?

Cum pręterea die sabbati per sata pergentes discipuli esurirent spicisque manu confricatis excussa grana comederent, ecce — aiunt — discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis. Falsi autem iudicii conuicti sunt argumento Dauid, qui famem passus panes propositionis comedit, quibus soli sacerdotes uesci solerent; exemplo etiam sacerdotum ipsorum, qui in templo sabbatum uiolant multa tunc quidem illic operando et tamen sine crimine sunt. Se uero et templo maiorem esse asseruit et dominum sabbati affirmauit. Qua igitur ratione rectam ac ueram sabbati obseruationem nosse poterant, cum dominum sabbati ignorarent, uel quomodo discipulis peccandi dabatur locus pręsente magistro, qui nihil eis illicitum permitteret?

Manum hominis aridam sanat, mulierem duodeuiginti annis inclinatam errigit. Et quod hoc sabbatis faceret, opprobrabant. Non est autem passus Dominus eos errare, atque etiam sabbatis licere benefacere docuit. Nam cum nullo prorsus tempore male agere fas sit, bene agendi officium omni tempore hominibus congruere manifestum est.

-- 422 --

Quin immo uirtutis exercendę occasionem elabi sinere ignauię crimen habetur ociique somniculosi.

Postremo hydropico ante se constituto Saluator noster dixit, ut Lucas refert, ad Legis peritos et phariseos: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Si enim annuerent, contraire Legi timebant, sin uero negarent, pietatis operi aduersari arguerentur. Ipse igitur non expectato responso apprehensum sanauit ac dimisit et ad illos ait: Cuius uestrum asinus uel bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati. Ac si diceret: Si casu aliquo oppresso iumento auxilium est exibendum, ut liberetur, multo magis homini succurri oportet, propter quem facta sunt iumenta, ut seruiant ei. Ista de sabbato.

Sed pręter hęc opera Domini nostri admiranda, ne illi laudi essent, nolebant Deo tribuere, sed Sathanę.

Videamus igitur, quoties ei demonium inesse dixerint, quoties in Belzebub ipsum eiicere demonia. Nam si uirtute diuina illa fieri faterentur, ipsum, per quem illa fierent, charum acceptumque Deo esse negare non possent.

Demoniacus igitur mutus ab eo liberatus loqui coepit miratęque sunt turbę, ut Euangelistę testantur, dicentes: Nunquam apparuit sic in Israhel. Pharisei uero glorię eius inuidentes: In Belzebub — inquiunt — principe demoniorum, eiicit demonia. Rursum demoniacum oculis captum utroque malo curat, et pharisei dixerunt: Hic non eiicit demones nisi in Belzebub, principe demoniorum.

Tunc quoque inesse ei demonium dicere ausi sunt, cum ille scelus, quod ipsi intra se uoluebant, detegeret dicens: Quid me quęritis interficere? Poterant iure quidem illum Deum esse credere, qui secreta cordis nosset. Sed odii morbo excęcati dissimulare, quod nequiter parabant, maluerunt et eum, qui cultu dignus erat diuino, contumeliis afficere.

Iterum, cum ad phariseos et scribas diceret: Qui ex Deo est, uerba Dei audit. Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis, responderunt: Nonne bene dicimus*corr. ex benedicimus nos,

-- 423 --

quia Samaritanus es tu* et demonium habes? Indignari solent iniqui, cum sua sibi uitia obiici et exprobrari audiunt. Samaritanus es, inquiunt, hoc est Iudaicę legis semiplenus sectator. Tales enim tunc Samaritani habebantur. Et demonium habes. Ipse autem demonum hominumque dominus mansuetudinis et tollerantię nobis exemplum insinuans, non maledicta pro maledictis refert, sed tantum se demonium nequaquam habere ait. Contrarius enim erat demoniis, qui ea de obsessis hominibus eiicere solebat. Samaritani uero nomen silentio pręteriit. Samaritanus quippe custos interpretatur. Ipse autem custos noster est et in periculis uitę defensor et inuocantibus se saluator.

Idem cum dixisset: Amen, amen dico uobis, siquis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in ęternum, responderunt: Nunc cognouimus, quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophetę, et tu dicis: Siquis sermonem meum seruauerit, non gustabit mortem in ęternum. Nunquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Semper inuidus inuenire conatur, ut eius, quem odit, uel recte dicta peruertat uel facta laudabilia malignis rumoribus infamet. Christum igitur Dominum, cum uera doceret, demonium habere dixerunt, cum miracula operaretur, in principe demonum ea ipsum operarari contendebant. Sed, qui erat Dei sapientia et Dei uirtus, non inuocatione, non ope demonum indigebat, cum eisdem imperaret et illi iussis eius non parere non possent. Hic igitur, qui tantę potentię erat, poterat impios detractores repente perdere, sed nostrę infirmitati maluit consulere, ut discamus pati potius iniuriam quam referre.

Pręterea, cum multa uera salutiferaque admonuisset, dissensio — ut Ioannes ait — facta est inter Iudeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Demonium habet et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Hęc uerba non sunt demonium habentis; nunquid demonium potest cęcorum oculos aperire? Nihil hic respondit Saluator noster, ut discamus, quoties alii pro nobis recte respondeant, *add.

-- 424 --

falsas aliorum calumnias paruipendere et tacere potius quam aliquid dicere, contenti contra cauillantes fauore ac beniuolentia bonorum.

Porro Iudeorum immanitas non satis habuit uerbis lacessere Dei filium: ad necandum tandem inclinantur.

Cum enim ipse uocationem gentium designaret per uiduam illam Sareptanam (ut in Luca legimus), ad quam missus fuit Helias, et per Naman Syrum ab Heliseo leprę morbo curatum, repleti sunt — inquit — omnes in synagoga ira hęc audientes. Et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem. Et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem ciuitas illorum erat ędificata, ut precipitarent eum. De ciuitate eiicitur mundi Dominus, et omnium Conditor ducitur, ut de montis crepidine pręcipitetur. Talia autem se non inuitum pati ostendit, cum inter eos, a quibus ducebatur, non comparuisset. Sequitur enim: Iesus autem transiens per medium illorum ibat. Discessit itaque ab eis et uenit Capharnaum, ciuitatem Galileę ibique docebat populum. Qua certe in re instruit nos ne tunc quidem, cum aduersariorum persecutionem patimur, cessandum esse ab operibus iustitię.

Ad hęc frequenter etiam lapidibus eum obruere concupierunt. Nam cum in templo eos docuisset, ut Ioannes ait, dixissetque: Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt — inquit — lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo; illud nempe implens, quod in psalmo est dictum: Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Quicquid autem illi ad necem ei inferendam pararant, in nihilum uertitur. Non enim, quando illi uolebant, sed quando ipsi placuisset, occidi potuit. Volens igitur pro salute omnium in ipsum credentium mortem subiit. Alioquin nihil in Dei filium hominibus licuisset, qui etiam angelorum est dominus. Iudeorum autem mala mens, malus animus, qui glorię eius inuidendo nec beneficia reputabant nec miraculis mouebantur, tollere illum de medio festinabant.

Talis nunc est ipsa peccantium ingratitudo. Lapidant Saluatorem cordis sui obduratione, et ipse absconditur

-- 425 --

eis. Neque enim faciem illius glorificatam uidere merentur, qui ad poenitentiam conuerti negligunt. Fugit ille de templo cordis eorum, quia uulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet in obstinatis, ubi caput reclinet suum. Poterat quippe Dominus Iudeos sibi tam infensos repente perdere, sed maluit latere, ut nobis documento esset ne tunc quidem, cum possumus, in aduersantium furorem uindicare uelle, sed potius ab eis recedere, et pati magis iniuriam quam inferre.

Iterum idem Euangelista refert, quod sublatis de terra lapidibus minati sunt dicenti: Ego et Pater unum sumus. Iisdem ferme lapidibus eum postea im [ERROR: no reftable :]Heretici petere ausi sunt: Arrius, qui asserit inęqualem esse Patri Filium, Cherintus et Hebion et Paulus Samosatanus* et Photinus et Heluidius, qui Christum purum hominem dixerunt, Manicheus et Martion, qui ne hominem quidem, sed phantasma fuisse putauerunt. At uero ille, qui ait: Ego et Pater unum sumus, unum referri uoluit ad simplicitatem substantię, sumus ad pluralitatem personarum. Vnus enim Deus est in substantia, sed in personis trinus est.

Quęsierunt — inquit — eum apprehendere, et exiuit de manibus eorum. Teneri igitur non potuit, nisi cum ipse uoluit. Nemo autem potest tenere Iesum odii facibus ardens. Iccirco est scriptum: Resistit Deus superbis, humilibus autem dat gratiam.

Hęc aperte quidem in eum machinabantur, nonnulla autem dolo et simulatione tentantes, ut, siquid a Lege diuersum pręferret, ueluti prophanum accusarent uel, si omnia efficere nollet, quę ipsi exigerent, eum, quasi qui non posset, infirmitatis arguerent. Tentantes igitur quęrunt signum de cęlo, quasi uero non sint ea cuncta de cęlo, hoc est a Deo, quę humanas uires excedunt.** corr. ex excędunt Vel hoc excogitarunt, ut, si de cęlo signum non daret, probarent Moyse minorem, qui manna pluere fecit de cęlo, et Iesu Naue, qui *corr. ex Samosetanus

-- 426 --

solem stare coegit, et Helia, qui ignem e cęlo euocauit aduersus quinquagenarios regis Achab, et rege Iuda Ezechia, cui datum est signum uitę longioris reuersio solis ad decimam usque umbrę lineam horologii Achaz. Sed nemo istorum se Christum esse professus est, et talia miracula non sibi, sed Deo tribuebant. Iesus uero palam se Filium Dei esse dixit, missum ad oues Israhel, quę perierunt, et Filium hominis, pro hominibus homo factus. Alia itaque faciebat Deum orando, ut se hominem indicaret, et alia iubendo, ut se Deum probaret. Sed isti increduli non meruerunt uidere, quod petierant, quia fraudulenter petebant, non ut credant, sed ut cauillentur. Omitto, quod iidem isti tentando et non pura animi intentione interrogarint: si liceat uxorem dimittere, et cum in templo ueluti magister uersaretur: in qua potestate id faceret, et: an liceret censum dari cęsari. His igitur prętermissis reliqua consyderemus.

Iesus oblato sibi paralytico: Confide, fili — inquit — remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, paralytice, surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam! Verba sequutus est euentus, ut constet, qui tam grauem hominis ualitudinem solo uerbo statim sanare potuerit, eum posse et peccata condonare. Visa igitur paralytici sanitate erubuerunt de illo ultra contendere.

Sed quoniam inquietum malum est inuidia, quiddam aliud inuenerunt, quod exprobrarent.

Dominus enim a Mattheo conuiuio exceptus una cum publicanis recubuerat. At illi ad discipulos conuersi: Quare

-- 427 --

— inquiunt — cum publicanis et peccatoribus manducat magister uester? Non uiderunt et hoc quidem inepte atque absurde obiici ei, quem fatentur esse magistrum. Magister quippe et cum peccatoribus uersari debet, ut eos monitis salutaribus ad poenitentiam reuocet, et cum iustis, ut doceat perseuerantia eis opus esse ad beatitudinis pręmia consequenda. Tam autem incongruę obiectioni ipse Dominus respondens ait: Non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus. Quasi diceret: Medicus animarum sum; publicani et peccatores pharmaco indigent disciplinę spiritalis, ut corrigantur. Et subiunxit: Euntes autem discite, quid est: Misericordiam uolo, et non sacrificium. Disce, pharisee — inquit — cęce et dux cęcorum, quid hoc sit, quod in Osee* propheta legis: Misericordiam uolo, et non sacrificium. Tua te scriptura conuinco, tuo te gladio iugulo. Deus tuus per prophetam clamat: Misericordiam uolo, et tu ab his, quibus maxime miserandum est, auerteris, dum iustus non esse, sed uideri expetis. Misericordiam uolo — inquit — non sacrificium. Tu autem econtrario te facere satis putas nolle miserescere et uelle sacrificare. Misericors autem medicus: Non ueni — inquit — uocare iustos, sed peccatores. Hoc est non eos, qui non indigent, sed eos, qui indigent miseratione.

Proprium enim bonitatis diuinę est misereri et parcere, misereri peccatoribus, parcere poenitentibus, pertinaces autem et sine fine peccare intendentes poena, quę finem non habet, punire. Non est itaque iustus, qui hominem in delictis pereuntem cernens negligit, dummodo illum corripiendo et monendo possit a periculo liberare. Deserit enim primam ac potissimam iustitię partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis.

Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat. Iussit ergo, ut surgeret, et ueluti a somno excitata statim exurrexit.**corr. ex exurexit O admirandam Domini *corr. ex Osęe

-- 428 --

nostri humilitatem nec minus mirabilem pietatem! Qui mortuos faciebat reuiuiscere, passus est a uiuentibus derideri, et dum saluare uel unum hominem pergit, a multis ludibrio haberi sustinuit.

Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum — inquit — audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem uersus est. Suos appellat Euangelista, uel qui ex eadem tribu erant uel ex eadem familia, Iudeos. Hi igitur uincire** eum quasi furiosum parabant, ut sequentium eum animos auerterent. Tantum odii in illum propinqui quoque conceperant. Quos Ioannes Iudeorum more fratres eius nuncupat, cum ait: Neque enim fratres eius credebant in eum.

Et quoniam magni liuoris unum propositum est, quicquid dixeris, quicquid egeris, non uirtuti dare, sed uitio uertere, de talibus queritur in Mattheo et in Luca ipse Dominus: Venit Ioannes — inquit — neque manducans neque bibens, et dicitis: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus. Conuincit eos in diuersę uitę sanctos iniusti iudicii. Si enim asperius uiuendi modus displicet in Ioanne, cur in Filio hominis communis reprehenditur? Si nec uinum nec siceram bibens et locustas tantum ac mel siluestre comedens demonium habet, quare pane ac uino utens homo uorax et ebrius dicitur? Si in solitudine habitans quasi Sathanę filius reputatur, quare Christus cum hominibus conuersatus ueluti peccatorum fautor habetur? Ex quo quidem satis patet nullum uitę sanctioris propositum apud scelestos homines laudis habere locum, sed detractionis. Detrahunt *corr. ex turbato **corr. ex uinciri

-- 429 --

ieiunanti, cauillantur comedentem, et dum uitiis suis fauent, uirtutis cultores linguę procacitate lacessunt. Hinc est, quod Iudei nullo placati Christi miraculo, murmurabant de illo — Ioannes ait — eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo fieri conspicerent, quę supra uim humanam erant, et nulli nisi Deo factu possibilia esse noscerentur. Quin etiam pati non poterant, quod a plebe laudaretur atque honoraretur. Iccirco lege publice lata cauerant, ut, siquis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Non satis ergo illis fuit, quod ipsi non crederent, alios quoque, ne illum confiteantur, propositę poenę terrore coercebant.

Post hęc, quia nihil in eo accusatione dignum inueniunt, etiam leuissima quęque, ut carpant, perquirunt. Etenim scribę et pharisei, ut Euangelistę tradunt, notabant discipulos eius, quod seniorum traditiones non seruarent. Non lauant manus — inquit — quando panem manducant. Quasi quicquam uero iuuet manus mundare et animum uitiis gerere inquinatum. Recte itaque audiunt, quod ipsi potius parentes suos non honorando mandatum Dei transgrediantur, et id quidem multo maius crimen esse quam transgredi mandatum seniorum. Videbant igitur paleam in oculo alieno et in suo trabem non uidebant, collabant culicem et camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant.

Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et pharisei — ut Ioannes ait — collegerunt concilium et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum,

-- 430 --

et uenient Romani et tollent locum nostrum et gentem. Timent Romanos et Deum non uerentur, ut iustum et innocentem interficiant. Nec animaduertunt potentiorem quidem esse illum, ad cuius uocem mortui resurgant quam eos, quorum armis urbes expugnentur. Hoc enim hominum est, illud supra homines et diuinę proprium potestatis.

Vnus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam nec cogitatis, quia expedit uobis*corr. ex nos, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba spiritaliter intellecta dirigebantur. Vnde sequitur: Hęc autem Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę dicta erant, latebat. Diuersa ergo prophetantium merita diuersos faciunt prophetas. Mali enim sicut boni ad intelligendum illuminari non merentur. Quid igitur malis prodest prophetare, si non datur intelligere? Magis itaque optandum est, ut uitam habeas probram quam linguam prophetantem.

Timuerunt autem Iudei terrena amittere, et non timebant Dei aduersum se indignationem prouocare hominem persequendo innocentem. Quam ob rem merito quidem illis contigit hoc, quod timebant. Illorum enim et locum destruxerunt Romani et gentem captiuam in seruitutem abduxerunt. Nullum quippe diuturnum est regnum, in quo iniquitas dominatur et bonorum simplicitas exposita est iniurię.

-- 431 --

Sequitur: Ab illo ergo die cogitauerunt, ut interficerent eum. Quem eum? Qui in se credentes saluare uenerat, qui uiam uitę mortalibus monstrabat, qui peccata dimittebat. Quem eum? Qui morbo affectos curabat, mortuos ad uitam reuocabat, demoniis imperabat. Tam ergo cęca inuidia est, ut nec Deum timeat nec hominum bene facta penset. Odit amandos, odiendos amat. Peruerso ducitur iudicio, dum neminem sibi pręferri patitur.

Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit — inquit — in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur.

Post talia, ut Ioannes testatur, ante sex dies Paschę Iesus uenit Bethaniam. Ibi fecerunt ei coenam — inquit — et Martha ministrabat. Maria autem, soror eius, accepit libram unguenti nardi pistici, preciosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti. Idem dicere uidentur Mattheus et Marcus, Ioannes aliud. Hic enim ait: pedes unguento perfusos, illi: caput; hic: ante sex dies Paschę, illi: ante biduum; hic: in domo Marię et Marthę, illi: in domo Symonis leprosi.

Quas ob res non parua inter Euangeliorum interpretes dissensio est. Origenes sensit operis huius tres mulieres fuisse autrices: unam, de qua scripserunt Mattheus et Marcus, alteram, de qua Lucas, aliam, de qua Ioannes. Hieronymus quoque aliam fuisse censet, quę iuxta Mattheum et Marcum unguento perfudit Domini caput, aliam, quę iuxta Ioannem unxit pedes et capillis extersit. Ambrosius posse *add.

-- 432 --

fieri asserit, ut eadem sit, quę et ante dies sex Paschę in domo Marię et Marthę pedes unxerit et postea in domo Symonis leprosi ante biduum Paschę perfuderit caput. Chrysostomus uero eandem mulierin esse putat apud Mattheum, Marcum et Lucam, aliam autem apud Ioannem, hoc est Lazari et Marthę sororem Mariam. Porro Gregorius pontifex eandem arbitratur fuisse, quam Lucas peccatricem, Ioannes Mariam nominat, et hanc quidem bis hoc fecisse. Augustinus etiam pene idem dicit et ad unam mulierem utrunque factum refert: primum, quod Lucas recitat in domo Symonis non leprosi, alterum, quod Mattheus et Marcus aiunt domi Symonis leprosi. Vnde duos Symones fuisse putat, apud quos conuiuatus est Dominus. Matthei autem et Marci narrationi ipsam Ioannis copulat, ut prius, sicut hic dixit, integro alabastro pedes unxerit, deinde fracto perfuderit et caput. Sed hoc plane fieri non potuit, ut eadem hora utrunque factum sit, si ante dies sex Paschę et in domo Marię et Marthę pedes peruncti sunt et in domo Symonis caput perfusum, cum post biduum Pascha celebranda esset. Mihi tamen uidetur ista quoque exponi posse, ut dicamus unam Mariam diuersis locis et temporibus officio isto erga Christum uiuentem non bis, sed ter fuisse functam: semel, quod Lucas memorat, quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum; iterum, quod Ioannes tradit ante sex dies Paschę; tertio, de quo Mattheus et Marcus pariter scribunt.

Et hi quidem unguenti dispendium quosdam ex discipulis indigne tulisse aiunt. Ioannes autem in solum Iudam id reiecit. Et fortasse alii discipuli a Iuda persuasi bono erga pauperes animo hoc egerunt, sed ipse Iudas malo, ut rei docuit euentus.

Maria ergo, cum se peccatricem agnosceret, tunc lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore est exosculata. Deinde impetrata uenia ueluti referendę gratię loco unxisse tantum pedes dicitur et capillis tersisse; ex hac uero consuetudine iam confidentior facta etiam caput eius perfudisse. Et sane oportuit eam a pedibus ad caput peruenire, quę prioris uitę calcata

-- 433 --

nequitia ad perfectorum fastigium sese errigebat. Vnguentum igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non tam unguenta redolere, sed, quod multo suauius est, sanctitatem coepit facta Christi discipula, quę serua fuerat diaboli. Et, si tanta peccatrix, dum eam poenitet, ad tantam euecta est gratiam, nemo de Dei miseratione desperet.

Iudas uero apostolus cognomento Schariotes: Quare — inquit — hoc unguentum non ueniit trecentis denariis et datum est egenis? Dixit autem hoc — ut Euangelista ait — non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et loculos habens ea, quę mittebantur, portabat. Nonne illum tibi imitari uidentur ipsi, qui sacerdotium ineunt, non pietatis gratia, sed ut ecclesiastica sibi uendicent bona et ditentur? Nonne cum [ERROR: no reftable :] In pontificum uitia Iuda furantur, qui, quod sustentandę miserorum uitę distribuere deberent, in suos usus conuertunt? Canes uenaticos alunt, equos nobiles magno precio comparant, uestibus delicatis pompose utuntur, quotidianis conuiuiis intemperanter saginantur. Et cum se repleuerint, foedis etiam libidinibus indulgent. Non est illis curę, quis pauper fame contabescat, quis algeat seminudus, quis necessario uitę indigeat sustentamento. Hoccine est ecclesiam Christi regere an Christi gregem dissipare, dum, quod eius [ERROR: no reftable :] Quęstio inopię debetur, hoc in deliciis turpis luxurię consumitur? Quęret aliquis, quare Dominus ei, quem sciebat communis peculii esse suppilatorem, officium istud commiserat. Fortasse, quia ipse expetiit et Dominus uitium eius, quod alios latebat, dispensationem postulanti denegando noluit detegere; uel ideo hoc illi concessit, ut furti lucro contentus a magistri sui proditione, quam parabat, desisteret; uel potius propterea, ne prophanę uenditionis eius crimen aliqua in parte excusabile foret, quod illud perpetrasse pecunię indigentia uideretur. At uero omnium malorum radix cupiditas auarum serui animum impulit, ut, cum unguenti precium surripere nequisset, Dominum uenderet atque hoc tam impio lucri genere damnum illud compensaret.

-- 434 --

Postquam enim Saluator noster excusauit pium mulieris negocium ac, ne illi molesti essent, pręcepit commendans opus eius, quia, quo animo peractum fuerat, sciebat, Iudas improbus de medio coapostolorum suorum se proripiens abiit (ut Euangelistę*corr. ex Euangeliste aiunt) ad principes sacerdotum: Quid — inquit — uultis mihi dare, et ego uobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Exinde quęrebat opportunitatem, ut eum traderet. Abiisti, Iuda nequissime, non inuitatus, non coactus, sed sponte exiens de sanctorum consortio, de collegio fratrum. Abiisti ad sacerdotes tui simillimos, impios atque crudeles, ut eum sacerdotem tradas eis in mortem, qui totum mundum uenerat de morte liberare peccati. Triginta argenteis uendidisti magistrum tuum, Dominum omnium, cęli terręque Conditorem! Christum ergo Iesum, Dei filium, minoris pręcii ęstimasti quam unguentum illud, quod in eius unctione dolebas consumptum. Vsque adeone tam paruę pecunię cupidus fuisti, ut eius auiditate excęcatus non uideres, quantum sceleris, quantum iniquitatis esses admissurus? Quid opportunitatem quęris, ut illum tradas? Iam uoluntate tradidisti. Quamquam ille pro salute omnium tradi uoluit, tu tamen electus es, qui non obsequio, sed cupiditate traderes et auaritię studio ipse subuersus perires.

Iam tandem ad exponendam Iudeorum infandam atrocitatem nostra dirigatur oratio. Cogitauerunt — Ioannes inquit — principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent. Quare hoc? Nempe, quia (ut idem ait) multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Lazarum occidere cogitauerunt; quasi uero Iesus ipse, qui suscitauit mortuum, suscitare non possit occisum et iterato miraculo plures etiam conuertere ad sui credulitatem. Cęterum nequaquam egerunt, quod cogitarant. Et tamen, quasi qui egissent, sic diuinę iustitię damnationem incurrerunt. Quoties enim decernenti male agere deficit facultas, ipsum uelle pro actione imputatur.

-- 435 --

Post hęc illa quidem fiunt, quę Ioannes commemorat. In crastinum — inquit — turba multa, quę conuenerat ad diem festum, cum audissent, quia uenit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obuiam ei, et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine Domini, rex Israhel. Et inuenit — inquit — Iesus asellum * et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Syon; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinę. Plenius quidem hoc enarrant alii Euangelistę. Aiunt enim missos fuisse a Domino duos discipulos a Monte oliueti, iussos, ut irent in castellum et ibi inuentam asinam alligatam et pullum cum ea soluerent et ad se adducerent; et, siquis aliquid dixerit, responderent, quod Domino his opus esset, illo statim assensuro, ut abducantur. Talia prędicendo sublimitatem suę diuinitatis ostendit, ut et discipuli inuenirent, quod ille uellet, et ille, cuius iumenta erant, soluentibus ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta celsitudine ad quantam descenderat humilitatem, ut nos exaltaret, non solum formam serui accipiens, sed etiam dorso uilissimi iumenti insidere non dedignatus. Hinc arguitur ambitio ac fastus eorum, qui discipulorum uicem in terra gerunt et equos eximios sibi comparant eosque phaleris exornant et auro, sericis operimentis seque ipsosque tegunt atque his insidendo cum seruorum itidem equitantium comitatu in publicum procedunt. Quasi uero plus famulis liceat quam ipsorum Domino, qui dum asello ueheretur, apostoli post illum pedestres ibant, ne pares ei esse uiderentur. Et quoniam illi, quia se humiliauerunt, exaltati sunt, nonne isti, quia se exaltant, humiliabuntur? Humiliabat se Dominus noster, et tamen laudatione multorum, qui opera eius uiderant, carere non poterat.

Obuiam uenit turba, ut scriptum est, uestimenta sua sternens in uia et palmarum ramos, ita ut ipse non ad mortem ire, sed iam deuicta morte triumphare uideretur. Vnde et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine *corr. ex ascellum

-- 436 --

Domini, rex Israhel. Osanna in excelsis! Osanna autem »salua nos« interpretatur. Hoc angebat phariseos, et aiunt: Videtis, quia nihil proficimus. Ecce mundus totus post eum abiit. Quid inuidetis, miseri, aut quid admiramini, si mundus post eum abiit, per quem factus est mundus? Quid liuore pleni et mente atque intellectu uacui ad ipsum accedentes (ut Lucas ait) dicitis: Magister, increpa discipulos tuos! Quomodo supprimere magistri sui laudes discipuli potuerunt, qui uera docuit, qui salutaria pręcepit, quem tot mira fecisse nouerant? Accipite ergo, ut magis doleatis, ueri magistri responsum. Dico uobis — inquit — quia, si hi tacuerint, lapides clamabunt.

Vis nosse, infidelis pharisee, quomodo hi tacuerunt et lapides locuti sunt? Gentibus Christum euangelizabant et ab impiis interempti conticuerunt. Sed gentes, quę pro diis lapides colebant ad uerum Deum per apostolicam doctrinam conuersę Christum, Dei filium, confiteri coeperunt. Potens enim erat Deus de lapidibus istis suscitare Abrahę filios. Itaque primi facti sunt nouissimi et nouissimi primi, ad nuptias ueri sponsi aqua mutata est in uinum et aurum obrizum uersum est in scoriam.

Duritiam cordis uestri piissimus Dominus lachrymis prosecutus est et uastationem urbis uestrę prędixit futuram. His enim, quę diximus, idem Euangelista subiungens ait: Videns ciuitatem fleuit super illam dicens: Quia, si cognouisses et tu, et quidem in hac die tua, quę ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Debuit profecto Iudeorum peruicatiam uel poenę denunciatę certissimus euentus confringere. Talia quippe cuncta eis postea accidisse Iosephus in historia locupletissimus testis est. Et ne ipsi quidem negant per Vespasianum et Titum, Romanorum duces, euersam fuisse Hierusalem, per Hadrianum instauratam. Eos uero et adhuc cernimus patria extorres incertis sedibus per orbem

-- 437 --

uagari dispersos. Nunquam antea ne propter idolatriam quidem longiorem seruitutem experti sunt. Nec tamen errorem suum deponere cogi ullis aduersitatibus queunt, ut Christum confiteantur.

Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare uenerat, si in ipsum credere uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus, patiantur, declarat dicens, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent.

Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut omnes Euangelistę tradunt) flagello de funiculis facto hos illosque feriendo eiiciebat foras, illos utique, qui uenditare et emere consueuerant offerenda in templo. Mensas nummulariorum cathedrasque uendentium columbas euertit et dixit eis: Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Mira res! Vnum multi fugiunt, nemo resistit. Necdum tamen diuinitatis uim in homine consyderant, cum pręsertim bis hoc egisset, semel, quod Ioannes, iterum, quod reliqui tradunt. Sed in eum, quem toties formidarunt, elapso mox pauore magis indignantur (ut Marcus et Lucas aiunt) et, in qua potestate hoc faceret, interrogant. Quasi uero non satis eos edocere possit ipse metus, quo perculsi repugnare non sunt ausi. Et quoniam nec uirtutem eius experti futura prędicentis ac pręsentia exterrentis in ipsum crediderunt, nec in qua potestate hoc faceret, meruerunt audire. Odii autem furiis agitati (ut quidem Euangelistę testantur) principes sacerdotum et scribę et principes plebis quęrebant illum perdere. Nulla quidem alia re commoti, nisi quia honorabilior ipsis gloriosiorque apparebat, plurimis eum *corr. ex quadam

-- 438 --

sequentibus, quos pertimuisse feruntur neque tunc aliquid in illum moliri ausi.

Cęterum, si ista, quę dicta sunt, iuxta tropologiam consyderabimus, inueniemus nostris quoque temporibus non paucos esse, qui de Dei templo speluncam faciant latronum. Templum Dei est — Apostolus inquit — quod estis uos. Nos ergo templum Dei sumus. Tunc autem de templo hoc speluncam latronum facimus, cum malis cupidinibus cor nostrum implemus et, ubi habitare Deum oportuit per continentię cultum, ibi per carnis lasciuiam diabolum admittimus. Tunc autem flagellat nos Dominus, cum aduersis urgemur, ut non ea, quę nobis, sed quę Deo placita sunt, sequamur.

Iudei ergo minus perpendentes mirabilia Domini nostri et iniquo admodum animo ferentes ab eo se tam ignominiose de templo eiectos, rursum in necem eius inter se consultant, rursum eum perdere decernunt, a quo erant saluandi, si quicquam mentis sanę habuissent. Cum igitur (ut Mattheus, Marcus et Lucas referunt) proposuisset eis parabolam de colonis uineę, qui domini uineę seruos uerberibus affecerunt filiumque occiderunt extra uineam eiectum, et intulisset: Veniet dominus et perdet colonos istos, et dabit uineam aliis; utque apertius dicta intelligerent, subiunxisset: Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię, crudelitatis in prophetas et in uiros sanctos.

In quo quidem ostendit nihil se timere uim insidiasque illorum, quando, quod illi inique moliebantur, hoc ultro ipse passurus aduenerat, ut pro peccatis omnium satisfaceret. Vnde et clamabat (sicut in Ioanne est scriptum): Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Mundi princeps erat diabolus, cum late in omnes idolatras regnaret.

-- 439 --

Qui tunc de eiusmodi regno est eiectus, cum gentes conuersę unum uerum Deum colere coepere. Et ego — inquit — si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Exaltatus in cruce, exaltatus in resurrectione, exaltatus in ascensione traxit ad se sanctos patres de tenebris, gentiles de errore, Iudeos de expectatione, sed illos duntaxat Iudeos, qui eum, quem in Lege promissum expectabant, uenisse crediderunt. Omnia ergo traxit ad se, quia ex omnibus partem aliquam saluauit. Et nunc quoque trahere non cessat. Vim ergo ingerit, inquies? Nequaquam, sed bonum illud, quod per nos efficere non possumus, ipso adiuuante operamur, ipso trahente exequimur.

Hinc iam Domini nostri cum discipulis conuersationem, qua paulo ante, quam ab impiis supplicium pateretur, uti uoluit, erit nobis operęprecium consyderare.

Ante diem festum Paschę (ut in Ioanne legimus) sciens Iesus, quia uenit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, Pascha cum discipulis celebraturus hęc dicit.

Sed quomodo ante diem festum Paschę, [ERROR: no reftable :] Quęstio cum Mattheus dicat: prima die azimorum, et Marcus: primo die azimorum, quando Pascha immolabant; et Lucas: Venit autem dies azimorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Prima autem dies azimorum quartadecima dies mensis primi est (ut Hieronymus ait), quando agnus immolatur et luna plenissima est et fermentum abiicitur. Intelligendum ergo, quod Ioannes iuxta uulgarem locutionem diem uocauit solis ortum. Alii uero Euangelistę secundum Iudeorum ritum a uespera ad uesperam diem dixerunt. Licet igitur diuersum aliquid sonent uerba, idem tamen tempus designant. In uespera itaque quintę ferię coena hęc facta est, et in eadem hora Christus captus. In uespera uero sextę ferię crucifixus, ut et typicum et uerum agnum uno die immolatum fuisse sciamus, alterum in initio, alterum in fine. Vel fortasse uerior est Burgensis sententia, qui huius quęstionis nodum ita soluit, ut dicat iuxta antiquam Hebreorum consuetudinem duplicem tunc decimam quartam lunę occurrisse, et in prima quidem Christum perfecisse uetus sacrificium nouumque

-- 440 --

instituisse; in secunda semet in sacrificium Deo Patri obtulisse. Quam computationem idem autor late explicat in Additionibus commentariorum Nicolai Lyrę super Bibliam. Non ergo inter se differunt Euangelistę, sed cum duplex Pascha tunc contigisset, Ioannes alterius, alterius alii mentionem fecerunt.

Sed iam, quod instituimus, prosequamur! Per idem ergo tempus, cum discipuli rogarent Dominum, ubi uellet parari sibi, ut comedat Pascha (magis enim opipare* tunc conuiuari mos erat): Ite in ciuitatem — respondit — ad quendam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis. Iubet, ut conueniant hominem incertum, quem ignorant, et fortasse, qui primus occurrerit. Marcus enim et Lucas aiunt: Occurret uobis homo quidam amphoram aquę portans. Et discipulis ergo occurrere fecit hominem, quem uolebat, et eidem occulta inspiratione persuasit, ut ipsos domi suę conuiuio excipiat. Cumque talia non nisi diuina fiant uirtute, per hoc quoque ostendit potuisse se uim cauere aduersariorum, si uellet.

Et fecerunt — inquit Euangelista — discipuli, sicut constituit illis Iesus, et parauerunt Pascha. Non inquisierunt, quinam ille esset aut quomodo uocaretur, ad quem mittebantur. Taciti imperata faciunt. Et tu, monache, istos imitatus, si obedientię officio rite defungi cupis, maiorum tuorum iussa exequi matura, nullam iussionis causam sciscitans neque, quorsum id, quod iussum est, spectet, requirens. Non est tuum mandata scrutari, sed adimplere, quocunque modo scis et potes, nisi contraria mandatis Dei fuerint.

Discumbebat — inquit — cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit: Amen dico uobis, quia unus uestrum me traditurus est — qui intingit**corr. ex iungit mecum manum in paropside***corr. ex parapside. Poterat uox ista a tam impio proposito deterrere *corr. ex oppipare

-- 441 --

Iudam, nisi mentem illius pecunię cupiditas corrupisset. Non enim esset ausus eum prodere, cui suas cogitationes patere nosset, audiens pręsertim dicentem: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset. Hoc saltem timere debuit sceleratus Iudas. Veruntamen auarum animum nec miracula mouent nec minę coercent: contemptis omnibus illo pręceps ruit, ubi se lucri aliquid facturum sperat. Hic ergo aliis tristantibus et singulis: Nunquid ego sum, Domine, respondentibus, audacter reclamat: Nunquid ego sum, Rabbi?

Post esum agni illa, ut reor, quę Ioannes narrat, fiunt. Surgit — inquit — Iesus a coena et ponit uestimenta sua. Et cum accepisset linteum, pręcinxit se. Deinde misit aquam in peluim et coepit lauare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat pręcinctus. O admirandam Saluatoris nostri humilitatem! Deus hominum pedes lauat, Dominus seruorum extergit pedes, Magister ad discipulorum lutulentos pedes inclinatur. Quis talia consyderans non ponet supercilium, non fastum dimittet, non cordis molliet duritiam? Creator omnium fit famulus eorum, quos creauit. Et aliquem pudebit erga alterum sese gerere submissius?

Lauat autem Dominus et extergit discipulorum suorum pedes, ut nos instruat, quam emundati accedere debeamus ad sumendum corporis et sanguinis eius sacramentum. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Venit ergo ad Symonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lauas pedes? Non lauabis mihi pedes in ęternum. Et Petrus igitur tantam Domini humilitatem admiratus non sinit sibi ablui pedes. Cum uero subsequenter audisset: Nisi lauero te, non habebis partem mecum, usque adeo separari a consortio Domini sui expauit, ut statim mutato proposito responderet: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Quasi diceret: Totum me laua a planta pedis usque ad uerticem capitis; tantum ne me a te separes. Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. Qui enim Christi baptismo lotus est, totus mundus est. Confirmatione tamen ei opus est, ne inquinetur. Vnde baptizatos in

-- 442 --

ecclesia sacro deinde chrysmate inungi ab episcopo cernimus. Vel hoc est illud, quod Paulus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui iudicat* me, Dominus est. Non enim sufficit nostra emundatio, id est a peccatis abstinentia; nisi Christi meritum accesserit, cęleste regnum ingredi non merebimur. Tunc ergo Iesus pedes nostros lauat, cum per passionis suę gratiam nos de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non omnes. Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Latebat ergo inter agnos lupus, inter homines sanctos spiritus nequam. De quo dicitur: Vnus uestrum diabolus est.

Sequitur: Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit uestimenta sua et, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim uobis? Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Humilitatem docet Magister humilis. Et, si Dominus non est dedignatus pedes lauare seruis, quanto minus debet pudere seruum, ut conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Deponit autem Dominus uestimenta sua et iterum sumit, ut, quod uerbis prędicauerat, gestu designet. Dixerat enim, quia crucifigendus esset et a morte suscitandus. Cum igitur corpus suum in cruce mortuum reliquit, tunc deposuit uestimenta sua. De cruce autem sublatus in sepulchro recubuit. Et rursum uestem carnis humanę, quam exuerat, a mortuis resurgendo assumpsit.

Nunc illo nostra redeat oratio, ubi dicitur: Et cum recubuisset. Ex quo satis constat, quia post pedum lotionem ad mensam resedit, ut peracto Veteris Legis sacrificio *corr. ex iustificat

-- 443 --

Nouę sacramentum institueret, sicut ab aliis Euangelistis est relatum. Nam in Luca Dominum ad discipulos sic dicentem audimus: Desyderio desyderaui hoc Pascha manducare uobiscum, antequam patiar. Signanter hoc Pascha inquit, quod ad salutem omnium credentium instituitur; desyderaui manducare uobiscum, ut ante mortem meam discatis, quomodo uos idem oporteat aliis ministrare in mei memoria et qualiter uobis conueniat corporis et sanguinis mei sacrificium offerre Deo pro omnium, qui in me credunt, salute.

Coenantibus ergo eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ita in Mattheo scriptum. Sacerdotale igitur hoc munus est. Apostolis primum dictum est, ut accipiant et comedant et bibant. Illis iuxta Paulum a Domino dicitur: Hoc facite in meam commemorationem! Ad illos denique pertinet confectio mysterii huius atque ministratio, ad quos pertinet peccata dimittere et retinere. Hi sunt mediatores inter Deum et hominem, per quos hęredes Dei efficimur, cohęredes autem Christi.

Quid igitur de tua in nos charitate dicam, Domine Iesu? Parumne erat te de cęlo in terram ad nos descendisse, in homine assumpto hominibus apparuisse, ueritatem docuisse, sanitates fecisse, peccata remisisse, mortem pertulisse, paradisum post te currentibus aperuisse? Das te insuper nobis in cibum et potum, ut tuę uirtutis, tuę glorię, tuę beatitudinis efficias participes. Accipimus itaque corpus et sanguinem tuum, Domine, in os nostrum, ut tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi uniamur, tibi copulemur, atque ubi tu es, et ipsi simus. Tu ille cibus, ille potus es, sine quo uiuere nequimus et cum quo semper nos beatos fore speramus.

-- 444 --

Et hymno dicto (ut Mattheus inquit) exierunt in montem Oliueti. Illic prędixit eos in morte sua scandalum, hoc est fidei titubationem passuros fugamque facturos. Quia scriptum est, inquit: Percutiam pastorem, et dispergentur oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor, sicut ministrator. Male superbi homines ambitionis suę arrogantiam apostolorum ista contentione se excusare sibi uidentur. Si enim id liceret, nequaquam a Domino reprehensi fuissent. Vos non sic, inquit. Vos, qui in me creditis, qui me sequimini, qui mei discipuli estis — non sic. Nam, quis maior est — inquit — qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Discite, pontifices, dignitate accepta non intumescere, sed Domini uestri exemplo gregi uobis credito ministrare: doctrinam ignaris, panem pauperibus, consolationem miseris. Alioquin non eritis eius discipuli, qui non solum his, quibus pręerat, talia ministrauit, sed etiam, cum esset omnium Dominus, pedes seruorum suorum lauit. Qui maiores estis in ecclesia Christi, estote sicut minores, non ut delinquentes castigare negligatis, sed ut ope uestra indigentes adiuuetis. Tanquam pręsides peccatores corripite, tanquam ministri bona omnibus, qui fidei uestrę commendati sunt, prouidete. Si hoc ita non feceritis, reprobabit uos Dominus, humilitatis suę signa non inueniens in uobis. Sin uero* feceritis, uobis quoque dicturus est, quod tunc discipulis suis dixit: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et *corr. ex sinuero

-- 445 --

bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos (duodecim)*om. iudicantes duodecim tribus Israhel. Qui ergo humiliantur cum Christo et in tentationibus eius permanent constantes, cum illo et exaltabuntur et per illum saturabuntur ineffabili dulcedine diuinę uisionis, et in fine seculi cum illo iudicabunt.

Quod et Apostolus testatur dicens: Angelos iudicabimus. Mensa itaque illa et regnum et throni non est aliquid materiale, sed spiritale bonum neque corruptioni obnoxium neque frui; quo frui quidem edere et bibere uocat. De quo alibi dixit: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur. Nonne igitur mirabi [ERROR: no reftable :] Quęstio lis quędam est ista uirtus, cui tantum ac tale propositum est pręmium? Et quoniam super duodecim thronos sessuros eos ait, dicet aliquis: Ergo Iudas, qui in numero duodecim fuit, cum illis sedebit et iudicabit? Sed ad eos dirigitur sermo, qui perseuerarunt in tentationibus cum Christo, non ad eos, qui pręuaricati sunt sicut Iudas, cuius locum obtinuit Barnabas, ut apostolorum duodenus numerus plenus esset et alii apostolici uiri singulis eorum adherere possent, quorum uirtutem ante fuissent imitati.

Deinde in Mattheo et in Marco ad eos dicentem audimus:

Postquam resurrexero, pręcedam uos in Galileam. Sed in Luca ad Petrum Symonem: Ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Vtrunque igitur dictum accipimus, prius ad omnes, deinde ad Petrum. Et quia iam dixerat: Omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte, ne propterea desperarent, consolatur eos de sua mox futura resurrectione prędicens**corr. ex predicens seque eis uidendum promittens, ut deposito erroris scandalo digni fiant ueritatem uidere. Respondit Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.

-- 446 --

Sed in Luca ad Petrum etiam dictum adiungitur: Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Ergo et Petrum consolatur, ut post negationem timoris poenitendo ad fidem redeat amoris nec omnino diffidat ipso orante, quin exaudiatur et, quod orauerit, impetret statim. Vnde sequitur: Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Conuersus utique ad poenitentiam confirma cęteros, quorum eris princeps, ut per te confirmati in proposito fidei perseuerent, cum te post tam grande crimen in gratiam receptum uiderint.

Petrus autem, cum pro se Dominum orasse audisset, charitatis eius ardore accensus plus pręsumere coepit, quam per se poterat pręstare. Domine — inquit — tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. At ille (ut Lucas ait) dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et in Mattheo similiter dicitur: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Itidem in Ioanne: Non cantabit gallus, donec ter me neges. In Marco autem aliter habetur: In nocte hac, priusquam gallus uocem bis dederit, ter me es negaturus. Quęstionem ita equidem soluendam reor, quod alii [ERROR: no reftable :] Quęstio tres Euangelistę attenderunt trinę negationis initium tantum, Marcus autem expressit et finem. Ante primum enim galli cantum coepta est trina negatio, ante secundum peracta. Discreuit ergo Marcus ipsas negationes. Alii non diuidendo tres totas in prima incluserunt, ueluti unum corpus efficientes trinę ipsius negationis. Vnde tunc quoque, cum facta est, totam explicant ante galli cantum, licet et post*corr. ex ante primam gallus cantauerit et iterum post**corr. ex ante secundam et tertiam, sicut Marcus affirmat.

Et cum Petrus dixisset ne in mortem quidem eunti se defuturum, similiter omnes dixisse Mattheus et Marcus aiunt. Veruntamen et hi fugerunt et ille negauit, ut noscamus nostram fragilitatem in tentationibus non sufficere,

-- 447 --

nisi diuino iuuetur subsidio, dicente ipso Dei Verbo: Sine me nihil potestis facere.

Deinde secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę consulto prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus.

Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron et intrauit in hortum. Cedron moerorem sonat. Transit ergo Christus torrentem moeroris, ut ad regnum ascendat gaudii sempiterni. Oportuit enim pati Christum et sic intrare in gloriam suam. Falluntur itaque luxurię dediti diuites, qui inter mundi huius uoluptates diffluendo beatitudinem consequi sperant. Non possumus cum Christo ascendere in cęlum, nisi prius eum secuti fuerimus trans Cedron euntem. Per dura et aspera peruenitur ad quietem, per peccatorum moerorem, per carnis afflictionem, per aduersitatum patientiam ad summi boni possessionem.

Vnde Christus transmisso* Cedrone uenit in hortum, qui etiam paradisus dicitur, ut locum illum significet deliciarum et ut, unde per peccatum eiecti fuimus, per Christi satisfactionem eodem nos innuat reducendos. Qui enim longo admodum tempore exules fuimus, iam tandem Christo duce postliminio reuertimur in patriam, non terrenam, sed cęlestem, non temporalem, sed ęternam.

Illic autem ubi conuenerat Iesus cum discipulis, iussit eos residere, donec ipse paulo longius digressus preces offeret Deo Patri. Et assumpto Petro filiisque Zebedei Ioanne et Iacobo abiit. Coram his coepit contristari et moestus esse dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et uigilate mecum. Et progressus pusillum, procidens in faciem suam orauit dicens: Pater mi**add., si possibile *corr. ex trasmisso

-- 448 --

est, transeat a me calix iste; ueruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu.

Tres assumpsit, ut redemptionem nostram, quam ipse in se perficiebat, opus totius Trinitatis esse ostenderet. Ad mortem autem iturus mortalis hominis conditionem seruat. Tristatur enim et orat. Et quoniam separatur ab eis, instruit nos, quoties oratum ire uolumus, ut solitudinem et quietem quęramus*corr. ex queramus, ne turbę strepitu offensi orandi intentionem laxare cogamur. Eleuatione enim mentis in Deum nobis opus est, quoties**corr. ex quotiens precamur, et humilitate cordis, ut, quod precamur, impetremus. Ob hoc sane ille in faciem procidens orasse dicitur.

Vt autem inter orandum uoluntati nostrę pręferamus diuinam, non sicut ego uolo — inquit — sed sicut tu. Si enim liberari ab aduersis, quę patimur, poscimus, utrum nobis, si liberemur, profuturum sit, ignoramus; et bonum aliquod temporale petendo, utrum expediat ad animę salutem, nescimus. Talia ergo, si nobis conducibile futurum sit, uoluntati eius, qui solus nouit omnia, committamus.

Transire quippe a se calicem passionis petiit Iesus, quia pati ut homo exhorrebat, ut Saluator uolebat, ut Deus disponebat.

Et quoniam recedens a discipulis pręmiserat***corr. ex premiserat: Sustinete hic et uigilate, eosdem ab oratione rediens, cum dormientes inuenisset, increpuit dicens: Non potuistis una hora uigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem! Vos — inquit — qui profitebamini mori mecum, ne uigilare quidem mecum potuistis. Vigilate et orate. Sunt enim, qui uigilant et non orant, ut nocturni fures, ut turpes adulteri. Qui enim facit malum, odit lucem et in tenebris uigilat. Ad sanctos autem pertinet uigilare simul et orare, non ideo, ne tententur — necesse est enim tentari et pugnas sentire mortalem — sed ne intrent in tentationem, hoc est, ne ab ea superentur.

-- 449 --

Nulla quippe securitas est iuxta serpentem dormire. Dormiunt autem, qui infirmitatis suę obliti et in semet confidentes orare et a Domino auxilium poscere contemnunt. Iccirco sequitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Omnium sane mortalium caro infirma est, non omnium spiritus promptus, sed talium duntaxat, quales hi erant, ad quos fit sermo. Sanctorum enim spiritus promptus est, obstinatorum autem et infidelium nec spiritus promptus est nec caro firma. Quando quidem tam carne quam spiritu mortiferę uoluptatis laqueis sese uolentes inuoluunt neque se inde expedire curant. Agnoscamus igitur carnis nostrę imbecillitatem et enitamur, ut saltem uoluntas ad bene agendum prompta sit. Vt autem prompta sit, precatione opus est, iuxta illud: Petite, et dabitur uobis.

Hoc quoque Dominus noster suo nos uolens instruere exemplo (ut Euangelista ait) iterum secundo abiit et orauit: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua! Et nos orando dicimus: Fiat uoluntas tua, sicut in cęlo et in terra! Vt ubique eius uoluntas fiat, qui ubique bonus est et malum uelle omnino non potest. Et uenit iterum — inquit — et inuenit eos dormientes. Erant enim eorum oculi grauati. Et relictis illis iterum abiit, et orauit tertio eundem sermonem. Tertio orando docet instandum esse precibus, donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod animę saluti conferat, petimus. Non ergo orat, ne transeat ab eo calix, quem iam assensit, ut bibat, sed ut nos erudiat tunc pręcipue*corr. ex precipue orandum esse, cum patiendi periculum imminet, ut in fide constantes inueniamur et magis optemus fideles mori quam infideles uiuere.

Et quid enim magnum pręstamus**corr. ex prestamus, si pro eius nomine morimur, qui prior pro nobis mori uoluit? Immo, qui, quicquid dixit, quicquid fecit, quicquid passus est, totum in nostrę salutis commodum conuertit. Et nos, si pro eius confessione morimur, per ipsum, quem profitendo morimur, saluamur.

-- 450 --

Oranti apparuisse angelum Lucas testatur: Apparuit illi angelus — inquit — de cęlo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttę sanguinis decurrentis in terram. Hic angelus apparens, dum moestum consolatur, humanam in Domino Iesu naturam ostendit. Alias accedentes et eidem ministrantes angeli diuinam in eo naturam testati sunt. Dei enim Verbum nostra assumpsit et sua non dereliquit, ut in nostris pro nobis ualeret pati et in suis posset nos beatificare. Pro nobis itaque tristatur, pro nobis orat, pro nobis ardenter orando ęstuat et sudat.

Factus — inquit — in agonia prolixius orabat. Hoc est, contentione quadam animi in oratione perseuerabat, ut et tu morte imminente feruentius ores, cupidius ueniam postules Iudici te mox offerendum sciens, qui, quicquid de te statuet, ęternum erit. Sudans autem Dominus sanguinis guttas nemine uerberante, nonne ostendit, quod uolens passioni sese offerat, quod sponte uerberantibus quoque corpus suum subiiciat, ut susceptis uulneribus pro nobis sanguinem huberius fundat et redemptionis nostrę precium tanto plenius persoluat, quanto nos magis diligit? Vna talis gutta satis erat ad eluendum humani generis peccatum, sed ad testandam sui erga nos amoris magnitudinem, quicquid restabat in corpore, dispersit in cruce.

Qualiter autem ab impiis comprehensus fuerit, quoniam a Ioanne accuratius copiosiusque describitur, quid ille dicat, consyderemus.

Sciebat — inquit — et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Iudas sciebat hortum illum, in quem Iesus cum discipulis introierat. Ipse ergo Iudas non introierat, indignus fidelium consortio, qui Iustum iam uendiderat pro argento. Et quia hortus paradisus dicitur, proditione inquinatus paradisum intrare non potuit. Cum illis ergo, quibus iam adheserat, ad abyssum inferni festinabat. Capi autem Iesus ibi uoluit, ut pro peccato, quod in paradiso commissum fuerat, satisfacere inciperet in paradiso.

Sequitur: Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et phariseis ministros, uenit illuc cum laternis

-- 451 --

et facibus et armis. Cum luminaribus ueniunt, ne in tenebris lateat, quem quęrunt; cum militibus et armis, nequis eum defendere audeat. Iesus itaque sciens omnia, quę uentura erant super eum, processit et dixit ad eos: Quem quęritis? Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat et Iudas — inquit — qui tradebat eum cum ipsis. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Quando uoluit, latebat, ne inueniretur; quando uoluit, per medium illorum ibat nec comprehendebatur. Nunc uero tempus passioni statutum obseruans obuiam procedit, se esse eum, quem quęrunt, fatetur. Et ut ostenderet ne nunc quidem se capi posse, si uellet, uno uerbo retrocedere cogit cohortem armatam et in terram ruere. Ego sum, inquit, ut se eiusdem substantię esse cum illo significaret, qui Moysi nomen eius quęrenti: Ego sum, qui sum, hoc nomen mihi est in ęternum, respondit. Nomen ergo diuinę essentię, quę in Christo erat, ferre nequiuerunt et in terram statim prostrati sunt. Retrorsum abire et in terram cadere proprium est iniquorum. Retrorsum abis, cum Domino tuo peccas. In terram cadis, cum cęlestium bonorum oblitus terrena diligis.

Iterum ergo interrogauit eos: Quem quęritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum. Respondit Iesus: Dixi uobis, quia ego sum. Si ergo me quęritis, sinite hos abire. Animaduerte diligenter, quid respondeat: Si me quęritis — inquit — sinite hos abire. Deponite maliciam, desinite peruerse agere, uirtuti exercendę operam date atque ita, si me quęritis, inuenietis. Fallitur ergo, quisquis inuenire Saluatorem sperat et a uitiis non recedit. Hic est quidem moralis loci huius sensus; historicum nunc explicemus. Iesus in discipulos manum protendens: Si me quęritis — inquit — sinite hos abire. O immensam Domini nostri charitatem! Semet ad necem quęrentibus offerebat, tantum discipulis suis ne nocerent. Sinite hos abire illęsos, qui mecum sunt. Me comprehendite, me ligate, me per supplicia interficite! Hos autem, qui me comitantur,*corr. ex committantur dimittite liberos, pręstate securos.

-- 452 --

[ERROR: no reftable :] Iudę osculum Adhuc illis dubitantibus, an ipse esset, quem quęrebant, Iudę proditoris indicio certius discere expectant. Tunc ille accedens eum palam osculatur, quem occulte uendiderat; eum amice amplectitur, quem hostiliter in necem tradebat. Dixerat enim: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum!

[ERROR: no reftable :] Hypocritę Tales profecto sunt, qui per beniuolentię simulationem eis, quos diligere se ostendunt, insidiantur. Tales sunt et hypocritę, qui se Deo seruire gestu habituque testantur et magis corpori suo seruiunt, dum sub religiosę uitę uelamento collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina contemplantes cęlum uersus errigendo. Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam emulantur, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint, cum illo simul inferno poenas dabunt. Porro impii illi accepto proditoris signo iniecerunt manus in Iesum et tenuerunt eum, cuius paulo ante uoce perterriti ceciderant in terram.

[ERROR: no reftable :] Iudę scelus Sed perpendamus parumper studio diligentiore Iudę scelus, et uidebimus, quam nullo prorsus malorum hominum immanitas placetur beneficio, nullis leniatur blanditiis. Eum, a quo in apostolatum susceptus fuerat, a quo morbos curandi demoniaque eiiciendi potestatem acceperat, cuius corpus et sanguinem iam gustauerat, cuius sanctis manibus lutulentos pedes ablui sibi uiderat, Iudeis in mortem uendidit, osculo prodidit, in manus tradidit impiorum. Quid egisti, teterrime Iuda? Quantum criminis, quantum sacrilegii commisisti? Iesum uendidisti pro argento, pecunię cupiditate superatus; pro argento, inquam, Dominum tuum, benefactorem tuum, et eo quidem modico admodum atque

-- 453 --

exili. Triginta argentei tibi chariores fuerunt quam uita illius, cuius erga te benignitatem nullo referendę gratię precio, nullo auri argentique pondere poteras compensare. Si cuncta, quę in mundo sunt, reddidisses, plus iam acceperas et multo plus mox accepturus eras. Vendito autem ob pecunię auaritiam Domino, et accepta amisisti et a spe promissi futuri boni decidisti.

Osculante ergo Iuda Dominum illi statim manus inferunt in eum, captum uinculis constringunt, uincto illudunt, conuitiantur et furore conciti ne manibus quidem temperant. Petrus uero in tanta Domini sui iniuria nequaquam cunctandum ratus educto gladio Malchum, pontificis seruum, ferit dexteramque ei amputat auriculam. Et qui pro se fortasse non repugnaret, pro eo, quem se chariorem habebat, certare non timuit. Sed furentis impatientiam arguens repressit Dominus et iam in alios quoque irruere parantem inhibuit. Conuerte — inquit — gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Vel sicut Ioannes ait: Calicem, quem dat mihi Pater, non uis, ut bibam illum? Quibus uerbis aperte monstrauit sponte se pati uelle, quod impii per uim inferre decreuerant. Igitur ne iniuriam quidem sustinens a benignitatis suę officio abstinuit. Adductoque ad se Malcho abscissam auriculam tactu restituit ac sanauit.

Deinde ad sacrilegos conuersus: Tanquam ad latronem existis — inquit — cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud uos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Hoc autem — inquit — totum factum est, ut adimplerentur scripturę prophetarum. Lucas addit: Sed hęc est hora uestra et potestas tenebrarum. Hęc utique hora uestra est, qua comprehendi et pati uolui, hac ipsa uos in me infenso animo sęuituri estis. Et hęc est potestas tenebrarum spirituumque reproborum, qui uos ita obtenebrarunt, ut lucem, quę ad illuminandum omnem hominem uenit, uidere non potestis. Et quoniam, qui credunt in lucem, filii lucis sunt, uos non credentes filii estis tenebrarum.

-- 454 --

[ERROR: no reftable :] Quęstio Hoc loco quęri* potest, unde tunc Petrus tam audax fuerit, qui postea tam timidus fuit, ut uoce ancillę perterritus eum, pro quo modo digladiatus est, negarit? Pręsente enim Domino armatam cohortem non timebat, absente foeminas inermes expauit. Omnis quippe humana uirtus debilis est et imbecilla, nisi pręsentis Domini iuuetur auxilio. Malchus figuram gerit Iudeorum; qui aure dextera carent ad intelligentiam Legis spiritalem, sinistram tantum habent, cum nihil extra historię sensum percipiant. Solis** autem illis mystica patent, quibus ipse Iesus in credendo sanum infundit auditum.

Pręterea, cum dictum sit: Qui gladio [ERROR: no reftable :] Quęstio percutit, gladio peribit, quęritur, quomodo hoc uerum sit, si multi gladio percutientes aut morbo aut naufragio aut aliquo alio casu pereant. Non de gladio temporali intelligendum est, sed ęterno, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedere de ore Dei, ex utraque parte acutum. Potens est enim corpus et animam mittere in gehennam et totum hominem perdere perditione sempiterna. De hoc satis; cętera uideamus!

Iesu comprehenso discipuli timore perculsi diffugerunt illo relicto. Qui tamen simul cum Petro dixerant uelle se una cum eo etiam mori. Nondum inerat*** ipsis charitas illa, quę foras mittit timorem et de qua gloriabatur Paulus dicens: Diffusa est charitas in cordibus uestris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

His Marcus adiungens ait: Adolescens autem quidam sequebatur illum amictus syndone super nudo. Et tenuerunt eum. At ille relicta syndone nudus profugit ab eis. Quis fuerit adolescens iste, incertum est. Quidam aiunt fuisse hunc de domo illa, ubi Pascha celebrauerant, nonnulli Iacobum, fratrem Domini dictum et Iustum cognominatum. Gregorius pontifex putat fuisse Ioannem apostolum. Quem tunc quidem iuuenem fuisse longa post ascensionem Domini ętas testatur. Cęterum, quicunque ille fuerit, *corr. ex queri **corr. ex Solus ***corr. ex iuerat

-- 455 --

documento nobis est, ut relictis omnibus, quibus ad seruiendum Deo impedimur, nudi et expediti fugiamus. Et merebimur esse eius discipuli, qui iubet illos, qui nomine illo censeri uolunt, ut uendant omnia et precio egenis erogato ipsum sequantur. Pauperis enim magistri pauper discipulus sit oportet. Vt autem neque inopiam pro Christi nomine neque supplicia pati graue sit, meminerimus, quid ille pro peccatis nostris perpessus fuerit. Tradidit se in manibus iniquorum, irrideri, conuitiis discindi, conspui, uerberari, configi, cędi, occidi uoluit, ut nos saluaret.

Relicta — inquit — syndone nudus profugit ab eis. Conueniamus hoc loco illos, qui auertere conantur liberos suos ab ingressu collegii monachalis. Impii patres, ingratę matres! Filii uestri relicta terrenę uanitatis syndone ad Ecclesiam confugiunt; uos fugientes persequimini, uos eos, quantum in uobis est, illi seruire uetatis, qui Filio suo unigenito non pepercit, ut uobis parceret, morti eum obtulit, ut uobis uitam donaret. Hancne tanto benefactori uestro rependitis gratiam, ut ab Ecclesię limine arceatis filios uestros, in qua diuino addicti cultui Deum laudent ab omni iniuria securi, ab omni terrenarum rerum solicitudine soluti? Quid, quęso, faceretis, si pro Christi nomine ad martyrium, ad subeunda tormenta, ad mortem patiendam euntes cerneretis? Totis, ut equidem reor, uiribus adnixi, ne id facerent, inhiberetis, obliti tantorum in uos beneficiorum, cuius unius dono et ipsi geniti estis et filios suscepistis. Cunque sub maledicto Legis essetis, per Euangelii gratiam uos liberauit, liberatos alit, tuetur, sustentat, ad cęleste regnum possidendum large liberaliterque inuitat. Quisquis igitur filium suum a proposito monachalis professionis auerterit, ipse se Deo, terrę cęlique Domino, a quo omnia bona accepit, aduersarium constituisse ac simul filium suum, supra quam oporteat diligendo, propriis manibus trucidasse arguetur. Quin immo minus foret crudelis, si ei uitam temporalem erriperet, quam ut ęternam inuideat. Aeternam autem filio uitam inuidet, qui ad seruitium cęlestis regis proficiscenti uiolenter sese opponit et ab incoepto spiritalis ac salutiferę conuersationis retardat atque

-- 456 --

abducere conatur. Videant igitur parentes, quid hac in re facto opus sit, ne nimis inconsulte natos suos amando et semetipsos et quos genuerunt perditum eant. Hoc certe ideo admonendum duximus, quia multos in hanc erroris foueam pręcipites ire uidemus, ignaros quidem, quanto sese implicent cum in filios parricidio, tum in Deum sacrilegio. Cui soli seruire multo est pręstabilius quam toti terrarum orbi imperare. Sed iam ad id, unde digressi sumus, redeamus!

Comprehensum Iesum ligauerunt (ut Ioannes ait) et adduxerunt eum ad Annam primum, Caiphę pontificis socerum; mox ad ipsum Caipham, deinde ad Pilatum et Herodem, ut omnium inique iudicantium contumelias sustineret, qui omnes redimere uenerat, et eo maiore beneficio nos obligaret, quo plura pro nobis ultro perferret.

Illum ergo uinctum et ad Caipham ductum ex his, qui modo fugerant, secuti sunt Simon Petrus et alius discipulus, pontifici notus. Sequebatur Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus hominis illius, respondit: Non sum. Hoc ita Ioannes.

Mattheus uero et alii de falsis testibus narrationem pręmittunt.**corr. ex premittunt Principes — inquit — sacerdotum et omne concilium quęrebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent: et non inuenerunt, cum multi falsi testes adessent. O maliuolorum hominum impudens machinatio! Quia innocentem ueritate damnare nequeunt, mendacio nituntur. Nec tamen inueniunt, quonam credibili saltem commento falsum fulciant testimonium, ut uerba *corr. ex prepeditus

-- 457 --

fidem inuenirent. Nihil ergo Iesus neque dixerat neque fecerat, quod uel ab inimicis ulla ex parte reprehendi posset. Nouissime autem uenerunt duo falsi testes et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reędificare illud. Et hi quidem dicta peruertunt, quia, quomodo dicta erant, culpa carebant. Ille dixerat: Soluite templum hoc, hi dicunt: Possum destruere templum Dei. Ille dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud; hi aiunt: Et post triduum reędificare illud. Aliud est autem reędificare, aliud suscitare. Hoc ad homines pertinet, illud ad ędium fabricam. Falsi ergo testes sunt, qui dissimili uerborum structura alium sensum conantur ellicere sermonis eius, quem accusant, quam eum, quem ipse continet sermo.

Caiphas autem consurgens et ore ad Iesum conuersus furibundo ac procaci exclamat: Quid non respondes ad ea, quę isti aduersum te testantur? Sed quoniam nihil prodest respondere iniquis nullamque accusati defensionem admittentibus, ipse Iesus nullum contratulit uerbum, tacere satius esse existimans quam frustra se tuendo linguam fatigare. Princeps uero sacerdotum tacentem ad responsionem prouocabat quęrens ab eo occasionem magis probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Tot miraculis eius credere noluit, et nunc uerbis credere se uelle simulabat. Quod ergo impie quęsiuit, discere manifesto non meruit. Vnde Iesus neque affirmans neque denegans se esse Christum, Dei Filium: Tu dixisti, respondit. Suspensumque illum relinquens: Veruntamen — inquit — dico uobis, amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei — ut se ęqualem probet Deo Patri. In nubibus autem ueniet, cum ad iudicandum descendet agminibus uallatus angelorum atque animarum sanctarum.

Hoc audito idem sacerdotum princeps ira percitus scidit uestimenta sua. Quę res indicio erat iam desiturum esse sacerdotium Iudeorum succedente Christi sacerdotio. Mos autem erat, siquid aduersus Deum dictum audissent, ut ueluti detestando scindant a se uestimenta. Blasphemauit — inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc

-- 458 --

audistis blasphemiam. Quid uobis uidetur? Quanta huius pontificis in innocentem malignitas, gestu, quo uestimenta scidit, uerbis, quibus blasphemum pronunciauit, iudicio, quo non esse opus testibus dixit, damnandum ostendit. Denique, quid illis, qui accusabant, uideretur, quęrit. Quasi uero eis, qui accusant, in accusatum proferre sententiam ius esset, ut idem ipsi et accusatorum fungantur officio et testium et iudicis. Totus ergo iudicii ordo peruertitur, quoties non ex uero, sed ex odio iudicatur. Reus est mortis, responderunt. Quid enim aliud respondere poterant ei, qui eadem malicia accusabant? Reum esse mortis dixerunt, qui iam tot mortuis uitam dederat.

Quam autem ineffrenata inuidia in illum accensi essent, continuo re ipsa patuit. Vix enim uerba finierant, et expuere coepere in faciem eius, colaphis eum cędere, palmas ori incutere et, ut Lucas ait, uultum eius uelare dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? O prępostera eius temporis conditio! Veritas oppressa fuit mendacio, sputis deturpata maiestas, colaphis cęsa uirtus et cęlestis altitudo ad terram usque humiliata. Quis hoc audiens non turbatur, non dolore concutitur, non animi indignatione commouetur? Ipse terrę cęlique Dominus, ipse mundi Opifex, ipsum Dei Verbum, sine quo factum est nihil, hominum subiicitur arbitrio, seruorum offertur iniuriis, impiorum potestati subditur. Vexatus non reluctatur, conuitiis lacessitus tacet, cęsus non uindicat. Quid hac humilitate submissius, quid hac patientia mirabilius? Et cum talia, quę dicta sunt quęque restant dicenda, pro nostra cum Deo reconciliatione, pro nostra salute ipse Dei Filius ultro sustinuerit, pensemus, quęso, tantę charitatis magnitudinem et, quantum ei debeamus, agnoscentes, nihil pro amore illius non tolerandum esse meminerimus.

Hoc sane est illud, quod seruos eius coegit opes contemnere, mundo renunciare, castitatem seruare, iugo sese subiicere perpetuę seruitutis. Hoc est illud, quod apostolos per omnes orbis partes compulit peregrinari, gentium erroribus obuiam ire, ueritatem prędicare*, mortem non *corr. ex predicare

-- 459 --

timere. Hoc est illud, quod sanctos martyres fortiores fecit omnibus tyrannorum tormentis et nullum supplicii genus pro Christi confessione recusare.

Cęterum impii illi (ut Lucas testatur) etiam uultum eius uelabant, ne blando et super omnia miti eius aspectu mouerentur ad miserationem. Et: Prophetiza, aiunt, ut illis exprobrent, qui eum tanquam prophetam habebant. Ille uero non propheta, sed prophetarum Dominus ista pro nobis sustinebat. Ligari enim uoluit, ut nostrorum uincula solueret delictorum, sputis sordidari, ut nos a culpa mundaret, colaphis cędi, ut eius regnum euerteret, qui nos in Adam conciderat, uelari ab infidis, ut credentibus ueritatem manifestaret et, quę Iudeis figurarum inuolucris adumbrata erant, ea nobis in se impleta demonstraret.

Nos talia recolendo ad Saluatorem nostrum conuersi clamemus, eius in nos benignitatem perpendentes et nostram lugentes ingratitudinem. Tu, Domine, pro nobis ligaris, nos te quotidie offendimus. Tu pro nobis uerbera, sputa, probra pateris, nos pro tui nominis gloria nullum suscipimus laborem, nullam pati possumus iniuriam. Si ieiunandum est, corporis imbecillitatem excusamus. Si precationibus insistendum, longioris morę* tedio affecti cessamus.** Si uigilandum, in capitis phrenesin nos casuros dicimus. Et dum corpori seruimus, tibi, corporis atque animę autori, debitum famulatum impendere recusamus. Da igitur nobis fontem lachrymarum, quibus non tuam passionem orbi salutiferam lugeamus, sed nostram in referenda gratia ignauiam abluere possimus et in nauanda tibi opera efficiamur diligentiores. Istis ergo uinculis, quę nobis fauendo sponte pateris, cor nostrum constringe, ut te super omnia diligat. Istis uerberibus mentem nostram excita, ut semper tua in nos beneficia cogitet. Istis denique afflictionibus, quas pro nobis uolens toleras, ad omnia dura pro tuo amore perferenda nostrum animum constitue atque confirma. Et quos uides propria imbecillitate deficere, *corr. ex more **corr. ex cęssamus

-- 460 --

da nobis tuę gratię dono constantię robore in te colendo stabiliri et a uia ueritatis atque iustitię nunquam discedere.

Sed iam reliqua prosequamur!

Post illa, quę superius dicta sunt, trinam Petri negationem Mattheus et Marcus enarrant, Lucas uero pręmittit.* Nihil tamen refert, quo ordine aliquid factum sit, cum ab omnibus totum commemoratur. Nos, nequid, quod gestum est, omittamus, Ioannis potius narrationem sequamur. Et quoniam de prima apostoli negatione diximus, nunc de secunda est dicendum.

Stabant — inquit — serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Petrus, cum iam negasset se esse Christi discipulum, ministris etiam pontificis intermiscebat se, ne agnosceretur. Stabant ad prunas, quia frigus erat. In illis erat perfidię frigus, in Petro timoris. Frigescebat iam in pectore eius uicta metu charitas, eum, quocum se moriturum promiserat, captum et uinctum et male acceptum uidens, cum illo mori timuit et suum esse magistrum negauit.

Interim autem, dum Petrus frigescentia membra prunarum calore refouet, pontifex interrogat Iesum de discipulis suis et doctrina eius. Malignus captator ueluti discere uolens interrogat, et tamen accusandi causas extorquere nititur. De discipulis ergo quęrit, ut seditiosum deferat eum, qui circa se pręsidia compararet. De doctrina scrutatur, ut, si Mosaicę contrariam esse deprehenderit, ipsum tanquam Deo aduersantem morte mulctandum denunciet. Dominus autem sic responsum temperauit, ut et uera diceret**corr. ex doceret et illi accusandi locum non pręberet.***corr. ex preberet Ego palam — inquit — locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudei conueniunt. Et in occulto *corr. ex premittit

-- 461 --

locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt, quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt, quid dixerim ego. Magna profecto innocentię fiducia, cum quis etiam inimicos in testimonium sui citat. Dicant illi, inquit, quorum uerbis fidem pręstas.* Mihi enim, quanuis uera dixerim, nequaquam credes. Dicant illi, qui, licet mihi inuideant, non usque adeo impudentes sunt, ut ea uel inficientur** uel inuertant, quę ego docuerim, cum nota sint omnibus.

Hęc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? O facinus indignum, o scelus non ferendum! Alapam dedit iniquus iusto, seruus Domino, suo Creatori creatura, homo Deo. Sed inspiciamus percussi mansuetudinem tolerantiamque iniuria affecti incredibilem! Poterat igni imperare, ut exurat percussorem, sicut exussit*** quinquagenarios regis Achab, qui comprehendere uenerant Heliam prophetam; uel terrę mandare, ut repenti illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter insultassent. Poterat denique qualicunque sacrilegi huius nece iniuriam uindicare. Sed quia pro nostra omniumque salute perferre grauiora uenerat, et hoc non indignanter tulit. Ne enim**** fecisse aliter ac docuerat uideretur — pręceperat autem: Qui te percusserit in unam maxillam, offer ei et alteram — ostendit, quid sit alteram maxillam offerre dicens: Si male locutus sum, perhibe testimonium de malo, sin autem bene, quid me cędis? Ille igitur aduersario alteram offert maxillam, qui molli responso eius mitigare tentat iracundiam. Neque enim debemus irato rursum maxillam offerre, ne demus ei occasionem iterum peccandi, si adhuc furere uisus fuerit.

Si male locutus sum, inquit. Quomodo potuit male loqui Dei Verbum aut non bene loqui Dei uirtus et Dei *corr. ex prestas **corr. ex inficiantur ***corr. ex exusit ****corr. ex eni

-- 462 --

sapientia — Christus? Testimonium perhibe de malo. Accusator, si testes fugit, falsi est assertor; accusatus, si ab aduersario testes exigit, innocentię suę confidit. Non perhibuit testimonium de malo minister: conuincitur inique se egisse, quod eum percusserit, quem nondum ne ipse quidem pontifex damnandum iudicarat. Qua in re profecto ipsius pontificis apparet iniustitia, eo quod ministrum impunitum dimiserit: de homine, antequam damnatus esset, poenam ausum sumere. Iniquus igitur pontifex malis ignoscebat, insontes damnabat — lupus lupis fauebat, agnos persequebatur. Plus apud illum poterat improborum temeritas quam iustorum modestia. Quales itaque ministri, talis et pręses. Atque ideo quidem hunc, quem minister tam indigne percusserat, ille mortis reum iudicabat.

Hunc pontificem ego fuisse Caipham puto. Licet enim ad Annam prius ductus fuerit Iesus, tam parumper tamen ibi moratur, ut alii Euangelistę de Anna tacuerint et de Caipha tantum locuti sint. Quidam uero totum hoc de Christi contumeliis et Petri negatione coram Anna gestum arbitrantur. Sed hęc opinio repugnaret omnino aliorum autoritati Euangelistarum. Sensus autem superior ęque congruit cunctis quatuor. In atrio igitur Caiphę et Iesum contumelias passum asserimus et Petri negationes factas. Vnde Ioannes, postquam ab Anna ad Caipham missum Dominum dixit, subdit continuo Petri negationes reliquas interpositis quibusdam post primam.

Sequitur ergo: Erat autem Symon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu de discipulis eius es? Negauit ille et dixit: Non sum. Rursum inquit ei unus ex seruis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te uidi in horto cum illo? Iterum ergo (hoc est tertio) negauit Petrus. Et statim gallus cantauit. Quid agis, quid tergiuersaris, Petre? Cum quo mori, cum quo in carcerem ire profitebare, eum tam repente deseris, tam turpiter fugis, cum te nosse pernegas? Si uitę periculum times, cur a uita, quę Christus est, discedis? Si mori formidas, cur negando ab ipso uitę autore recedis? Trahat hinc exemplum humana fragilitas. Bonum, quod in se

-- 463 --

c onfidendo promittit, pręstare* per se non potest; in Deo confidendo ipso adiuuante potest. Potuit quippe tunc et Petrus, cum Spiritus Sancti ope adiutus Neronis contempsit sęuitiam et intrepidus, ut crucifigeretur, sustinuit.

Tunc (ut alii Euangelistę narrant) recordatus uerbi Domini de sua negatione et galli cantu prędicentis,** exiit foras et fleuit amare. Flendo ergo Petrus culpam deleuit, quam timendo contraxerat. O felices lachrymę, per quas negatori reddita est gratia, meretrici uenia, latroni apertus paradisus! Nullum est tam graue crimen, quod ad misericordię fontem recurrentibus non ignoscitur. Illi duntaxat pereunt, qui, postquam peccauerint, de Dei misericordia desperant; sicut periit Cayn, sicut*** Iudas, dum se grauius deliquisse putant, quam ut ueniam mereri possint. Christus autem non uenit uocare iustos ad poenitentiam, sed peccatores. Neminem ergo repellit pius et misericors Dominus, qui cum spe impetrandę uenię ad eum supplex accedit.

Exacta deinde nocte illa, qua capto Domino nostro illuserunt atque insultarunt, magis quam dici queat, nequiter ac ignominiose, mane consilium iniere de morte eius maturanda. Vinctum ergo, ut morte dignus appareret, Romanorum pręsidi Pontio Pilato tradiderunt.

Tunc (ut Mattheus testatur) proditor Iudas commissi flagitii conscius ac poenitentia ductus retulit pecuniam, quam acceperat, principibus sacerdotum et senioribus dicens: Peccaui tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu uideris. Et proiectis argenteis in templo recessit. Et abiens laqueo se suspendit.

[ERROR: no reftable :] Quęstio Antequam de Iuda, uideamus de principum exitiali odio in Iesum. Cum tota nocte non quieuissent illum affligendo, neque die iam oriente quiescere poterant, donec, quomodo ipsum perderent, *corr. ex prestare **corr. ex predicentis ***corr. ex sic

-- 464 --

deliberassent. Sed cum in eum tam*corr. ex tan infensi essent, quare occulte oppressum non extinxerunt, sed potius publice interficiendum tradiderunt Pilato? Putarunt enim, si palam in omnium conspectu perimeretur, simul et gloriam eius perituram, quod scilicet ab eius laude etiam illi auerterentur, qui in eum credebant, uidentes publice damnatum et tanquam uere reum affici supplicio. Non satis ergo putarunt eum morti tradere, nisi et famam eius, quantum in ipsis erat, extinxissent. Sed quod illi pessimo animo cogitarunt, hoc prouidentia diuina in maximam patientis gloriam disponebat. Ob hoc nempe omnibus mors eius patere debuit, ut, qui postea resurrexit, nemo eum a morte resurrexisse dubitaret. Si enim occulte occideretur, plurimi tam de resurrectione eius ambigerent quam de nece incerti essent. Quicquid igitur Iudei ad obterendum Christi nomen machinati sunt, hoc in uerę resurrectionis efficacius cessit**corr. ex cęssit argumentum et in luculentiorem resurgentis triumphum.

Quid nunc de te, Iuda miserrime, dicam? Auaritię stimulis inquietatus Dominum tuum uendidisti et tanto commisso scelere doles, pecuniam acceptam proiicis et simul de uenia desperas. Quare doles? An quia resurrecturum nunc recordaris, antehac oblitus? Sed si uirtutem resurrecturi agnoscis, cur non eadem uirtute etiam tibi crimen remittere eum posse non confidis? Et si posse quidem, sed nolle ais, misericordię eius magnitudinem denegas. Pro salute omnium ille et ludibria pati et interimi uoluit, et tu eum in te minus clementem fore existimasti? Recte te commissi poeniteret, si de uenia non desperasses, si eum, quem offenderas, rogasses. Sed quoniam tu tibi non pepercisti, nec ille parcere debuit, ut tibi parcatur nolenti. Laqueo te ipse suspendis, et in laqueum mortis ęternę lapsus es, non minus in temet crudelis quam in Dominum ingratus. Vtrunque grande flagitium, sed uenię diffidentia maioris in Deum infidelitatis signum.

-- 465 --

Sequitur: Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, quia precium sanguinis est. Interrogemus principes istos, si sanguinis precium usque adeo execrabile est, ut non liceat illud mittere in gazophilatium, quod Hebraice corbona dicitur, qua ratione precio illo sanguinem emere licuit? Quo fit, ut suo ore proprium damnent facinus; quia, dum precium abhominantur, non solum Iudam, qui illud accepit, accusant, sed etiam seipsos, qui dederunt. Consilio autem inito — inquit — emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc uocatus est ager ille Acheldemach, hoc est, ager sanguinis usque in hodiernum diem. Ager figuli est mundus iste, ager Dei conditoris. Hic redemptus est precio sanguinis Christi. In sepulturam peregrinorum — in requiem non Iudeę gentis incredulę, sed alienigenorum, qui in Christum crediderunt. Quibus dicitur: Iam non estis hospites et aduenę, sed estis ciues sanctorum et domestici Dei. Hi sepulti sunt cum Christo et cum illo resurgunt in gloria. Cuncta itaque, quę Iudei inimico in Christum animo faciunt, in nostrum uergit commodum. Sanguinem illi comparant precio; cuius quidem sanguinis lauacro nostri mundantur animi, ut ęterna*corr. ex etęrna beatitudine digni habeantur. Illos igitur ubique condemnat male agendi uoluntas, quanuis ex eorum actionibus diuina benignitate nobis bona proueniant. Quin etiam illis, quod impie egerunt, in bonum cederet**corr. ex cęderet, si de commissis dolerent et in Christum credere uoluissent. Sed uideamus peruersitatem illorum!

Mittunt Iesum cum militibus in prętorium (ut Ioannes ait) et ipsi non introierunt in prętorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Tunc ergo intrantes hominis alienigenę domum immundi erant. Veruntamen multo maior animi immundities erat innocentem hominem, tametsi Christum esse ignorarent, in damnationem mortis dare quam pręsidis Romani prętorium***corr. ex pretorium ingredi.

-- 466 --

Camellum ergo glutiunt et culicem colant, minima uitant, et parricidio inquinari non metuunt.

Exiuit ergo Pilatus ad eos (ut idem Euangelista refert) et dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Haud sane iniusti iudicis fungitur officio Pilatus, si ab eo postea non desciuisset. Quanuis uinctum uideat Iesum coram se atque a principibus sacerdotum et senioribus populi adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę pręcepta tradere, uiam salutis aperire, regnum Dei propinquum nunciare? Sed quoniam talia cuncta cum summa autoris laude iactabantur ab omnibus, hoc ipsum erat, quod illis immodici in eum liuoris fomitem ministrabat. Soli honore digni apparere uolebant, soli primas cathedras appetebant et salutari ab hominibus magistri. Neminem sibi coęquari patiebantur. Iccirco et miraculis eius detrahebant, ut Belzebub opera esse dicerent, quę Dei erant.

Offensus tam iniquo responso Pilatus dicit eis: Accipite ergo eum uos et secundum legem uestram iudicate eum! Quasi diceret: Si ordinem recti iudicii peruertitis, uos potius iudices eius sitis, ut uestra, non mea culpa pereat, qui uestram in eum criminationem discuti non permittitis. Dixerunt Iudei: Nobis non licet interficere quenquam. Os uestrum condemnat uos, o Iudei. Non negatis uobis non licere interficere quenquam. Et tamen interfici poscitis innocentem. Si ergo uobis non licet interficere, certe nec interfici quenquam uelle licet. In illorum autem manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est

-- 467 --

u oluntas, uestra mens, uester animus. Nequaquam illi interficerent, nisi uos, ut interficiant, instaretis. Facitis itaque, quod uobis non licere facere confessi estis. Quin etiam, quo facilius id factum impetretis, quędam crimina, iuxta alios Euangelistas, obiicere conati estis, nequid intentatum relinqueretis ad rem celerius perficiendam, quam inique decreuistis.

Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare dicentes: Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cęsari et dicentem se Christum regem esse. En tibi, quam impudens maliuolorum audacia! Non erubescunt aperte mentiri, dum ei nocere nituntur, quem odere. Nunquid subuertit gentem, qui eam in uiam ueritatis dirigit? Aut Cęsari tributa dari prohibet, qui dixit: Date, quę sunt Cęsaris, Cęsari! Aut se regem dicit,** qui, cum eum regem facere uellent, fugit in montem? Dolosę autem horum accusationis ne Pilatus quidem ignarus, tantummodo ad regni suspicionem animum adiecit et interrogat dicens: Tu es rex Iudeorum? Mox etiam hoc contempsit, nihil ultra quęrens, cum consyderasset fieri quidem non posse, ut regnum ambiat aut ad dominatum aspiret pauper, humilis nec arma habens, quibus aliena occuparet, nec pecuniam, qua uulgi sibi (in)*** amorem conciliaret aut milites conduceret. Vnde etiam ipsi non fuit opus, ut se suspicione ista purgaret. Iccirco nihil aliud respondit nisi: Tu dicis. Quo uerbo ueluti superuacaneo neque obiectum diluit crimen neque confessus est. Manifestum igitur fuit tam ex parte iudicis quam ex parte rei nihil ueritati consentaneum dixisse accusatores, sed omnes eorum delationes ex inuidentię liuorisque malignitate proficisci.

Quamobrem Pilatus ad Iudeos conuersus: Nihil inuenio causę — inquit — in hoc homine. At illi inualescebant dicentes: Commouit populum docens per uniuersam Iudeam, *corr. ex Ceperunt **corr. ex dicet ***om.

-- 468 --

incipiens a Galilea usque huc. Quia nihil simile ueri obiicere poterant, clamoribus inualescunt, ac ueluti rabidi canes, cum mordere nequeunt, latratibus terrere solent, ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere? Pilatus autem audiens Galileam, interrogauit, si homo Galileus esset. Et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Quęsiuit Pilatus, quomodo se ab innocentis damnatione liberaret nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset, interrogat. Pręerat autem Galileę rex Herodes. Illi itaque cessit* iudicium in hominem Galileum, ne ipse instantia** principum iniquorum damnare eum cogeretur, in quo nihil damnatione dignum poterat reperire.

Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non meruit Herodes signum uidere, quia noluit credere. Et isti, quia non uident, cupidinibus potius obsequuntur et diuina contemnunt. Interrogabat Iesum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. Non enim discendi causa, sed tentandi experiundique id agebat. Stabant — inquit — principes sacerdotum et scribę constanter accusantes eum. Coram Anna, coram Caipha, coram *corr. ex cęssit **corr. ex instantiam ***corr. ex audiret

-- 469 --

Pilato, coram Herode, quocunque Christus ducitur, impiissimi homines eum sequuntur et accusant, donec reum peragant. Accusari autem se patitur innocens Dominus, ut nostram, qui peccauimus, fragilitatem excuset et excusatos Deo Patri reconciliet ad gratiam, quam amisimus, recuperandam. Herodes autem incredulus eorum, quę de Iesu audierat, et simul accusantium stimulis incitatus, spreuit eum cum suo exercitu. Tales enim serui, qualis dominus. Et ludibrii probrique causa ueste alba induit illum atque ita indutum remisit ad Pilatum. Et facti sunt — inquit — amici Herodes et Pilatus in ipsa die . Nam antea inimici erant ad inuicem. Ex inimicis amici fiunt, ut Christo simul aduersentur et alter, superbia elatus, eum irrideat, alter delatorum uocibus perterritus damnet.

Pilatus tamen adhuc in proposito liberandi eum perseuerans, conuocatis (ut Lucas ait) principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum. Et ecce ego coram uobis interrogans nullam causam inuenio in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes. Nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Et Herodes igitur, inimicus Christi, testis est innocentię eius et iudex Pilatus. Neuter morte mulctandum censuit, ut minus excusabilis sit Iudeorum pertinacia, qui innocentis necem totis obnixi uiribus expetunt. Per diem autem solennem consueuerat pręses populo dimittere unum ex damnatis, quem postulassent. Quidam ex his magis insignis fuit Barrabas nomine, latrocinio infamis, seditione notus et homicidii conuictus. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem uultis dimittam uobis, Barrabam an Iesum, qui dicitur Christus. Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum (ut Mattheus tradit) uxor eius dicens: Nihil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. Putauit Pilatus, quod saltem in comparatione nequissimi hominis et omnium iudicio damnandi Iesum potius dimittendum peterent. Ideo illis hanc proposuit optionem. Sed nihil omnino profecit. Barrabam enim dimitti postularunt,

-- 470 --

Iesum autem in crucem agendum atque necandum omnes pariter succlamabant. Et quo manifestior eorum foret iniquitas, etiam mulier Christi iustitiam attestatur. Nihil tibi et iusto illi, inquit. Hoc est: Caue, ne condemnes iustum et insontem neci tradas. Ecce somniantem me nocturnę terrent imagines et ueluti pro illo stantes minaci uultu occurrunt. Hic obseruandum reor: Quare in eum, quem Iudei capitali persequuntur odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur.

Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? [ERROR: no reftable :] Quęstio Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.*

[ERROR: no reftable :] Quęstio Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim possideatur, non insidiatorem, a quo per * corr. ex hic

-- 471 --

f raudem occupetur. Regnum tuum semper idem est: non mutatur, non minuitur, nunquam finitur; uni tibi seruit, uni tibi subiectum est; iustis patet, poenitentibus aperitur, in peccato autem perseuerantes repellit. Rursum usque adeo regnum tuum non est de hoc mundo, ut nec discipulos tuos de hoc mundo esse dixeris; de mundo utique, qui in maligno est positus, in quo regnat peccatum, in quo dominatur diabolus, princeps mundi tenebrarum harum. Idolatras, hereticos,* omnes iniquos atque scelestos mundi huius nomine contineri credimus. Omnes quippe, qui in te non credunt, qui tibi non obediunt, serui diaboli sunt. Huiuscemodi mundus nequaquam ad regnum tuum, in quo est ęterna perpetuaque beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis.

Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est regnum meum hinc.*** Notanter et signate dixit nunc, hoc est, passionis tempore, sed erit postea, cum omne iudicium Pater dabit Filio, cum ponet inimicos scabellum pedum eius. Tunc et regnum eius erit in hoc mundo, ut iudicet uiuos et mortuos, iustos et iniustos.

Ego — inquit — in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Hoc est, propterea quidem assumpta humanitate apparui hominibus, ut eos ab errore ad notitiam reducerem ueritatis, ne inimici laqueis impliciti perirent, sed his erruti**** saluarentur. *corr. ex heredicos **corr. ex hic ***corr. ex hic ****corr. ex erruta

-- 472 --

Omnis — inquit — qui ex ueritate est, audit uocem meam. Ille ex ueritate est, qui in Deum credit, credens audit Christi doctrinam proficitque in credendo et exercetur in operando. Fides enim sine operibus mortua est, et sine fide impossibile est placere Deo. Credentes igitur in hac mortali uita sic laboremus laborum Christi memores, ut in ęterna ex illius consortio fructum metentes in Deo requiescamus.

Pilatus audita ueritatis mentione interrogat: Quid est ueritas? Quęsiuit quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo*corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari arundineque percuti, alapis cędi et omnibus affici iniuriis passus est, postremo, ut crucifigatur, sustinuit.

Sic enim in Ioanne est scriptum: Exiuit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco (uobis)**add. eum foras, ut cognoscatis, quia nullam inuenio in eo causam. Exiuit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. Et dicit eis: Ecce homo! Intuetur ergo Iudeorum belluina feritas illius, quem accusabat, caput spinis cruentatum, reliquum corpus flagellis discissum, cernit probris contumeliisque oneratum, necdum satiatur. Cum uidissent (eum)***add. — inquit — pontifices et ministri, clamabant: Crucifige, crucifige eum! Sanguinem sitiunt innocentis et, donec totum hauriant, quiescere nequeunt. Dicit eis Pilatus: Accipite eum uos et crucifigite eum! Ego non inuenio in eo causam. Tedio an timore uinceris, Pilate, ut hominem omni culpa uacuum dimittas arbitrio inique accusantium?

-- 473 --

Qui testis es innocentię, quare consentis liuentium furori? Cur eum, in quo non inuenis causam, sustines interfici?

Ego non inuenio — inquit — in eo causam. Responderunt ei Iudei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Quid agitis, immanes belluę et omnis expertes rationis? Debet mori, qui mortuos ad uitam reuocat, qui cęcis uisum, surdis auditum, mutis loquellam et quacunque affectis ęgritudine restituit sanitatem; qui siccis pedibus super aquas ambulat; qui quinque panibus quinque milia hominum satiat; quem natum angeli nunciant, pastores adorant, stella indicat, magi cum muneribus quęrunt* et in puero Deum honorant. Debes tamen mori, Domine Iesu, non iniquorum odio, sed tua ipsius uoluntate, ut tui corporis sacrificio nos Deo Patri reconcilies, ut tua morte credentibus salutem tribuas, ut tuis denique fidelibus plus gratię conferas quam quod primorum parentum culpa amissum fuerat. De terreno enim paradiso pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens itaque, non inuitus hominem assumis, passionibus te offers, morti te subiicis. Nihil est tua pietate maius, nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad uitam. Mors autem nostra, si pro tui nominis gloria est suscepta, nihil tibi confert, qui nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non quantum debemus, sed quantum possumus, persoluere nitimur. At quoniam ne id quidem, quod possumus, efficere satis curamus, quid aliud restat nisi fateri nos esse ingratos, et non solum ingratos bonum pro bono non reddendo, sed etiam iniurios, tibi, a quo bona omnia accepimus, peccando, te offendendo, tuis pręceptis ad nostram constitutis perennem *corr. ex querunt **corr. ex inestimabili

-- 474 --

salutem non parendo. De tua tamen bonitate confisi ad te confugimus, tuam misericordiam imploramus. Ignosce confitentibus, dimitte supplicantibus et, qui pro peccatis nostris mortem pati uoluisti, eadem pietate suscipe poenitentes et gratiam facere dignare ante te humiliatis, fragilitatis humanę memor, quę nisi tua ope sustentetur, labatur et corruat necesse est.

Sed iam redeat, unde digressa est, oratio!

Mori debet — inquiunt — quia se Filium Dei fecit. O cęcam inuidorum mentem! Fatentur, quod se Filium Dei faceret, et falso eum id astruere existimant. Si Dei Filius est, cur ei non creditis? Si non est, cur Deum potius non accusatis, qui homini mendaciter sibi diuinitatem usurpanti tantam concessit uirtutem, ut leprosos curet, cęcos illuminet, mortuos suscitet, demoniis imperet? Respondebunt fortasse, et Naman olim a lepra curatus est, et a cęcitate Tobias, et a morte uiduę Sareptanę filius excitatus reuixit. Sed qui id egerunt, se in Dei uirtute id egisse confessi sunt. Nemo se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret, sed etiam Filius Dei diceretur.

Et ingressus — inquit — prętorium iterum, dicit ad Iesum: Vnde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? Tuo te ore iniusti iudicii damnas, o Pilate. Potestatem te habere dicis crucifigendi et dimittendi, et tamen, quem

-- 475 --

toties culpa carere pronunciaueras, non dimittis, sed crucifigendum accusatoribus tradis.

Respondit Iesus: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Falsam hominis iactantiam uero retundit responso. Putauit enim Pilatus potestatem se in Christum habere ex Cęsaris autoritate, a quo pręses constitutus fuerat, sed audit nihil se in illum habere potuisse, nisi hoc ipsum et Deus uellet et Filius recusaret. Non ergo homini ab homine data fuit in Christum potestas, sed a Deo, qui sic dilexit mundum (sicut apostolus ait) ut Filium suum unigenitum daret, ut per eum illos, qui per peccatum perierant, a perditione redimeret et credentes per fidem repararet. Subiungit Dominus et ait: Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. Vos sententia ista respicit, falsi delatores. Maius est peccatum uestrum insontem hominem accusare callidisque criminationibus circumuenire quam iudicis condemnare. Grauius deliquit Iudas, cum Dominum et magistrum suum prodidit, quam Pilatus, qui Cęsarem timens crucifigi concessit. Nec Pilatus igitur sine crimine, licet ille (ut in Mattheo legimus) accepta aqua manus lauerit coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Vos uideritis. Magis enim timere Deum debuit, ut iuste iudicet, quam Cęsarem, ut innocentem damnet. Magis quippe metuendus est, qui iniquos ęterno afficere potest supplicio, quam qui iustis mortem tantum inferre, quę ipsis etiam, qui inferunt, est communis. Tu ergo, Pilate, nihil manus lauando proficis, cum te iniustitię consentiendo intus inquineris. Si enim potestatem dimittendi habes (ut confessus es) quare, quem iustum esse asseris, liberum non dimittis? Quid prodest nolle condemnare, si inique oppressum, cum potes, non uis liberare? Nec tamen immerito is, qui minus peccat, arguit magis peccantes. Ideo: Vos uideritis, inquit; qui me cogitis iustum in damnationem dare et innocentem, ut crucifigatur, permittere. Illi autem reclamant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ista quidem maledictio super eos Iudeos nunc etiam permanet, qui non credunt. Sanguis enim Christi super eos est, quos condemnat,

-- 476 --

et pro illis est, quos saluat. Hunc tamen effundi permisit Pilatus ueritus populi aduersum se reclamantis seditionem. Sed aliud etiam formidando id egit, ne uidelicet apud Cęsarem accusaretur, si resisteret his, qui Cęsari fauere uidebantur.

Iudei enim (ut in Ioannis Euangelio habetur) clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cęsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cęsari. Pilatus autem, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur litostrotos, * Hebraice autem Gabatha. Videamus primo Iudeorum in accusando apertum mendacium, deinde Pilati iudicium peruersum. Christum criminabantur, quod se regem faceret. Sed qua ratione hoc probare poterant de illo? Non milites circa se habebat, non purpuratus incedebat, non regio diademate insignitus in publicum prodibat. At uero uitę alienę insidiantium mos est, quoties uera crimina ei, quem odere, obiicere nequeunt, falsa confingunt. Se regem facit, inquiunt. O impudens cauillatio! Regem se facit, cui non est proprium hospitium, qui elemosinis sustentatur, qui per uicos castellaque discurrendo nunquam conquiescit, qui turbę in deserto discumbenti ministrat, qui discipulorum suorum pedes lauat, qui denique, cum eum regem facere uellent, fugit in montem? Hęccine insignia regis erant an serui potius et inter seruos infimi? Humilitatem enim ipse non modo uerbo, uerum etiam exemplo docere uenerat, non fastum superbię, non inanis glorię stultam appetitionem. Cum igitur nullum in illo regię dignitatis argumentum appareret, quomodo dicere poterant, quod se regem faceret? Nisi quia maligni homines et in perniciem optimi cuiusque promptissimi, quem conuenienti criminatione conuincere non poterant, etiam creditu indigna obiiciendo perdere moliebantur. Nunc Pilati animum excutiamus!

Nulla re alia nisi timore subuersus prudens ac sciens a recto recessit. Ascendit ergo iniquitatis tribunal et eum, quem innoxium nouerat, tanquam nocentem damnauit. : corr. ex licostratos

-- 477 --

Quisquis itaque non ex animi sententia, sed ex aliqua mentis perturbatione iudicat, Pilatum imitatur, magis hominem respiciens quam Deum in iudicando. Talem autem iudicem iustus iudex Deus odit ac detestatur, dicente in Prouerbiis Salomone: Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abhominabilis est uterque apud Deum. Sedit autem Pilatus pro tribunali quasi rem diligenti cognitione discussurus, sed tamen sedit in loco litostrotos,*corr. ex lycostratos hoc est, in loco lapidibus strato, sententiam utique**corr. ex utrique contra Dei Filium daturus, non secundum liberę uoluntatis rationem, sed secundum lapidea corda eidem insultantium Iudeorum.

Erat autem Parasceue Paschę, hora quasi sexta. Hic tempus designatur. Parasceue dicitur pręparatio. Hęc fiebat sexta sabbati, quando pręparabant, quibus in sabbato usuri erant. Sexta autem die homo factus est, sexta die Christus passus, ut pro homine passum intelligas. Septima die requieuit Deus ab omni opere, quod patrarat. Septima die Christus requieuit in sepulchro et resurrexit, ut et nos post pręsentium laborum finem cum Christo resurrecturos speremus in gloria.

[ERROR: no reftable :] Quęstio Porro de hora nascitur quęstio, quomodo Ioannes hic horam sextam memoret, cum Marcus dicat: Erat hora tertia, quando crucifixerunt eum. Alii respondent, quod Marcus attenderit horam, quando Iudei petierunt, ut crucifigatur, Ioannes, quando crucifixerunt eum milites Romani. Marcus ergo, ut Iudeis autoribus factam crucifixionem ostenderet, illud tempus designauit, quando instare coeperunt Pilato, ut eam fieri permitteret. Alii uero ita soluunt, ut dicant scriptorum culpa id contigisse apud Gręcos. Nam gamma Gręcum tria denotat, ipsilon sex. Et quoniam hę litterę similitudinem quandam in se habent, alteram positam fuisse pro altera atque ita, ubi scriptum est hora sexta, scribendum fuisse hora tertia.

-- 478 --

Tale igitur hora siue tertia siue quasi sexta Pilatus Christo in medium producto ait ad Iudeos: Ecce rex uester. Quasi diceret: Quomodo iste regem se facit, qui humilis, qui pauper, qui omnium magis egens est, quam ut in eo cadere possit regni affectati suspicio? Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum! Nolunt aliquo minus pudendo mortis genere eum consumi, ne non satis culpabilis fuisse appareat, sed omnium teterrimo, ut, quo ignominiosius perimitur, minus Dei Filius fuisse credatur. Tolle — inquiunt — crucifige eum! Sępe quidem illis inimicorum iugo oppressis Deus liberatorem misit, cuius ductu atque auspiciis in libertatem uindicabantur. In neminem autem eorum sic inuidię furiis exarserunt, ut illum crucifigi optarent; et Iesum, qui eos non ab hominibus, sed a diaboli seruitute liberare uenerat, crucifigi expetierunt. Non erat, cur in illis, qui pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo uerbo facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę inanis glorię uitium neque boni neque ęqui ullam habere rationem, et dum suo satisfacit affectui, aliorum famam premere, optimo cuique inuidere, quenque honorabiliorem perire cupere. Hoc tamen boni *corr. ex tam

-- 479 --

h abet inuidia, quod prius autorem uexat suum quam alteri mali aliquid inferat. Animum liuentis interior prius exurit cura, quam ad patrandum facinus, quod meditatur, prorumpat. Intus indignatio, intus irę rixęque sęuiunt, intus odia grassantur, nec ante se foras premunt, quam cor illud, in quo natę sunt, acriter exederint. Et quoniam non minus inuidentem solicitat quam inuisum offendit malignus liuor, nulla magis cauenda est animi pestis, nullum magis fugiendum uenenum. Hac superatus Cayn* fratrem interemit, Esau suum persecutus est, filii Iacob suum in seruitutem uendiderunt; Saul Dauidi, a quo plurima acceperat beneficia, insidiatus est, Absalon patrem regno pellere uoluit. Quid multa? Nullum est tam grande scelus, a quo abstinet inuidus, dum uoti sui compos fieri intemperanter affectat. Inuidentes igitur Iudei Saluatoris nostri laudi atque glorię, ad necem illum expetunt et in crucem agendum esse conclamant.

Dicit eis Pilatus: Regem uestrum crucifigam? Hoc est, si eius miseratione non mouemini, uidete saltem, ne eius opprobrium ad uos redundet, rege uestro crucifixo. Respondent pontifices: Non habemus regem nisi Cęsarem. Hic quoque pertimuisse Pilatum reor, ne contraire Cęsari uideretur, si Cęsarem pro rege se habere clamantium postulationi non cessisset. Vnde sequitur: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Barrabam autem (ut alii Euangelistę tradunt) qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, dimisit liberum. Hunc Iudei absolui petierunt, ut eo etiam damnabiliorem ostenderent esse Iesum. Quicquid ergo ubique (aliquid)** odii et indignationis erat, totum aduersus Christum congesserunt, ob hoc solum, quod plebs ipsa magis ei quam ipsis honorem deferret. Pati enim non poterant sibi pręferri*** quenquam aut haberi magis ueneratione dignum. Quod ergo tunc inique petendo obtinuerunt, adhuc in perfidia obstinati possident. *corr. ex Caym **om. ***corr. ex preferri

-- 480 --

Barrabam habent diabolum, qui in eos latrocinia sua exercens credere in Christum non sinit, ut animas perdat. Messiam autem non habent, qui eos hoc periculo liberet, quia, quem occiderunt, Messiam fuisse negant. Neminem autem ille saluat nisi credentem.

Deinde Ioannes narrans ait: Susceperunt Iesum et duxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus perferre nequiuit. Fit itaque, quod alii Euangelistę narrant: Angariatur Symon Cyreneus de uilla ueniens et crucem post Iesum ferre cogitur. Iam, quod Iudei abhorrebant, alienigenę suscipiunt. De uilla ueniens: de siluestri feritate recedens. Symon, hoc est obediens, portat crucem et sequitur Iesum, per crucem factus hęres Dei et cohęres*corr. ex coheres Christi. Cyrene enim hęres interpretatur.

Turba quoque multa (secundum Lucam) sequebatur Iesum, populi et mulierum, quę plangebant et lamentabantur eum. Quanquam solę mulieres plangere et lamentari dicuntur, magna tamen etiam populi pars moesto animo sequebatur, sed dolorem dissimulabat, ne a Iudeis notarentur. Foeminis flere magis liberum erat. Et hic quidem sexus semper ad lachrymas procliuior. Quoniam autem is, qui non inuitus, sed uolens pro omnium salute ad crucem ibat, non erat lugendus, Iesus ad illas conuersus dixit: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete et super filios uestros. Quoniam ecce uenient dies, in quibus dicent: Beatę steriles, et uentres, qui**corr. ex quę non genuerunt, et hubera, quę non lactauerunt. Tunc incipient dicere montibus: (Cadite super nos, et collibus)***add. Operite nos.

-- 481 --

Quia si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet? Nolite flere super me — inquit — filię Hierusalem: animę fideles, animę pacis. Hierusalem enim pacis uisio interpretatur. Nolite flere super me, cuius mors uestra est salus, cuius mors mortis repellet autorem, ut, qui hactenus dominatus est, mortuos ab inferis dimittere, uiuos ab erroribus soluere mox cogatur. Si ergo supplicium meum tanto uobis erit emolumento, nolite flere, sed gaudete potius. Et cladem illam flete, quę propter multorum impietatem urbi huic est uentura. Venient enim Romani (ut alibi dixit) et circumdabunt eam uallo. Tanta autem tunc fiet afflictio, ut matres uellent non habere filios, quos lugeant, nec sensum, quo tam tristia percipiant, nec uitam, qua duriora morte pati cogantur. Foris uastabit gladius, intus fames consumet, urbs ipsa templumque euertetur. Post hęc captiuitas, seruitus, in diuersa dispersio simul sequentur. Quę tamen non credentibus, sed incredulis male cessura sunt. Quia tot mala perpessi, dum mollescere ad poenitentiam nolunt, in ęternum corruent interitum. Vobis autem, qui in me — inquit — creditis, mala in hac uita pati expedit, ut per eorum patientiam puriores hinc exeatis. Si enim Christum, qui uiride lignum est, nullam in se habens malicię ariditatem, oportuit pati et sic intrare in gloriam suam, quanto magis uos, qui non sine peccato, id est, qui lignum aridum, igni obnoxium estis, pati conuenit, ut in tristibus probati gaudio perfrui mereamini sempiterno. Nihil quippe aliud sunt seculi huius calamitates nisi ignis ille, qui iisdem flammis et aurum purificat et paleas comburit. Arsit in inferno diues, qui in deliciis uixerat. Lazarus uero mendicus, qui famis uulnerumque malo torquebatur, in sinu Abrahę fuit receptus. Nihil illi luxuriosior uita profuit, nihil huic miserrima nocuit. Breue est, quicquid patimur, ęternum, quo consolabimur, si boni erimus. Et quoniam per labores peruenitur ad quietem, longe pręstabilius est aduersitatibus nunc excuti quam uoluptatibus deliniri.

Non est discipulus super magistrum. Si ergo in uiridi ligno hoc faciunt, necesse est, ut etiam in arido faciant. Si me persecuti sunt, et uos persequentur. Denique idem ipse

-- 482 --

c lamat: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Falluntur itaque, qui in deliciis et uoluptatibus uiuendo se cum Christo regnaturos sperant. In deliciis tunc ętatem agebant Iudei et in uoluptatibus effusi elata ceruice arroganter atque superbe incedebant. Vaticinii autem Dominici euentus tunc capitibus eorum incidit, cum a Tito, Romanorum imperatore, euersa est ciuitas, moenia solo ęquata, tot hominum milia cęsa, tot fame

seditionibusque intestinis consumpta, tot in seruitutem redacta. Nullum denique super terram miseriarum genus est, quod non illis tunc acciderit. Iesus autem, ut futurę erumnę, quam denunciabat, fidem faceret, rationabile subiecit argumentum (ut in Luca legitur) dicens: Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Inuidia nanque excęcauerat mentes eorum, et Messiam in Lege promissum agnoscere non poterant.

Porro milites trahentes uinctum Dominum ad supplicium, uenerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Golgotha Hebraicum est, Latine Caluaria dicitur. Locus erat extra urbem, ubi rei plectebantur. Quo postquam est peruentum, dabant ei (ut Mattheus ait) uinum bibere cum fele mixtum. Marcus dicit: uinum myrrhatum. Fel et myrrha res gustu amarissimę sunt. Et cum utrunque Euangelistę commemorent, credimus utrunque mixtum fuisse uino illi, quod Domino bibendum obtulerunt. Rursum Mattheus ait: Et cum gustasset, noluit bibere. Marcus: Et non accepit. Non ergo accepit, ut biberet, sed ut gustaret. Gustare enim debebat mortis amaritudinem, utpote cito finiendam, eo quod die tertia de sepulchro surrecturus esset; et non bibere, bibere enim plus est quam gustare et longiore perficitur mora.

Huic poculo similes sunt mundi huius uoluptates. Exterius enim pulchrę uidentur et suaues, sed interius mortiferę amaritudinis ueneno refertę sunt. Gustant eas Christi serui periculum consyderando, et bibere nolunt, ne in illis moriantur, in quibus plurimos quotidie perire uident.

In loco igitur reorum damnatione infami crucifigunt Dominum nostrum, Deo ita disponente, ut, ubi peccatores

-- 483 --

a fficiebantur supplicio, ibi per Christi supplicium omnium credentium peccata delerentur. Ibi ergo crucifixerunt eum et cum eo duos latrones, alterum ad dextram eius et alterum ad sinistram. Cruci titulum apposuit Pilatus litteris Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Tot linguis exarata est inscriptio, ut et ciues legere possent et aduenę. Hanc quoque inscriptionem cauillabantur Iudei, ne Christus rex eorum nuncuparetur. Et certe in eo, quod inuidię uitio seruiebant, non erat eis rex Christus, in eo autem, quod Creator et Sustentator erat, ubique dominabatur. Propterea titulus non est mutatus dicente Pilato: Quod scripsi, scripsi.

Tunc iuxta Ioannis narrationem milites acceperunt uestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad inuicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit. Milites uestimenta sortiuntur, et in cruce pendet nudus ille, qui terram uestiuit aquis, montes arboribus, campos frugibus, qui cęlo circumtexit ipsum terrarum orbem, fulgoribus etiam infima eius et suprema illustrauit. Tantus ergo ac talis ista, quę patitur, sponte pro nobis subire uoluit; pro nobis homo factus omnia dura atque aspera sustinere curauit, ut suis poenis pro nostro delicto iustitię satisfaceret diuinę. Vestimenta, hoc est, mysterium incarnationis eius in quatuor orbis partes diffunditur. Prędicantibus enim discipulis in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrę uerba eorum. Tunica uero, quia Ecclesię unitatem designat, non scinditur, inconsutilis est, nequando possit in diuersum dissui, cum sit simplex. Desuper per totum est contexta, quia tota de cęlo est; cęlesti consistens uirtute, ad unum sorte peruenit, ut omnes in unam colligeret fidem et credentes in charitate coniungeret. Sed obseruandum, quod isti, qui uestimenta inter se diuidunt et tunicam non scindunt, milites sunt. Qui ergo Christo militant, unitatem non diuidant et quatuor Euangeliorum pręceptis* uitę curriculum moderentur. His armis contra diaboli *corr. ex preceptis

-- 484 --

c arnisque tentamenta pugnent et pugnando uincant, si beatitudinis ęternę corona donari cupiunt.

Dum illi uestimenta sortiuntur, interim Saluator, quoniam et inimicos, ut diligamus, iusserat, pendens in cruce (ut Lucas tradit) pro suis crucifixoribus deprecatus est Patrem: Pater, dimitte illis — inquit — non enim sciunt, quid faciunt. Poterat quidem et ipse illis dimittere, sicut dimisit mulieri peccatrici, sed docere uoluit pro persequentibus debere nos orare et illis, qui nos odio habent, bene optare nec malum pro malo, sed, quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid faciunt, ostendit dignum esse uenia ignorantię peccatum. Esse quippe et ignorantię peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere, ut Deo reconcilietur, quem offendit. Iesum autem in cruce confixum ac dure distensum miserabiliterque dilaceratum prętereuntes deridebant et cauillabantur, concutientes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas, salua teipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios saluos fecit; seipsum non potest saluum facere. Si rex Israhel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo: Liberet nunc eum, si uult (eum).* Dixit enim: Quia Filius Dei sum. Idipsum (ut Mattheus** et Marcus aiunt) improperabant ei latrones. Parum erat eum per tormenta interimere; linguę quoque petulantis uenena uulnerato infundunt. Mouent capita, clamant, exprobrant, signis exterius ostendunt, quantis interius furiis agitentur. Vah, qui destruis templum Dei, dicunt, cum ipsi, quantum in eis erat, destruerent illud in cruce. Et quod illi destruxerant occidendo, ipse reparauit die tertio mirabiliter resurgendo. Si Filius Dei es, salua te, descende de cruce. O stulti et tardi corde ad credendum! Si Scripturas, quę datę sunt uobis, *add. **corr. ex Matheus

-- 485 --

attendere uelletis, illę uobis responderent: Immo, quia Filius Dei est, non se saluare uenit, sed alios, non de cruce descendere, sed ascendere in eam, ut in ligno illum uinceret, qui uicerat in ligno, et uim eius dissiparet. Confitentur, quod alios fecerit saluos, sed, quod seipsum saluare possit, negant nec agnoscunt uirtutem saluantis. Non enim corporum morbos tantum curabat, uerum etiam animę peccata dimittebat. Quod si dimittere peccata diuinę naturę proprium sit, quomodo, qui animas saluat, non potest corpus suum saluare, si uelit? Sed ille pius et misericors animarum magis quam corporum saluti consulebat, cum se ultro morti offerret. Deus homo factus est, ut pro homine mori posset. Mori uoluit pro nobis, ne nos pro nominis eius gloria mori timeamus.

Audiamus adhuc, quid isti stulti et imprudentes polliceantur. Se in eum credituros aiunt, si de cruce descendat. Et credere noluerunt, cum de sepulchro uiuus surrexisset. Nunquid plus erat descendere de cruce adhuc uiuum quam de morte ipsa se propria uirtute liberare? An non poterat, si uellet, de cruce descendere, qui pendens in cruce credenti ac poenitenti latroni potuit paradisum donare? Amen dico tibi — inquit — hodie mecum eris in paradiso.

Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent ei, is tamen, qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo supplicio fatebatur et credens dicebat (ut Lucas testatur): Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum. A seruis crucifixum uidet, et Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter a leuo latere pendens blasfemabat, et hic illum increpabat peccatumque suum confessus: Nos — inquit — digna quidem factis recipimus, hic uero nihil mali gessit. Hac confessione, hac fide, hac poenitudine* inuenit ueniam et de latrone meruit fieri ciuis regni cęlestis. Inęstimabilis profecto merces nec tamen paruum fidei meritum. Tunc Christum confessus est latro, cum apostoli dubitarunt. Sed et hoc obseruatione dignum, quod ille, qui a dextris *corr. ex penitudine

-- 486 --

p endebat, saluatur,*corr. ex saluator qui autem a sinistris, damnatur. In cruce manens Dominus et ab hominibus iudicatus hominum se iudicem fore ostendit, inter agnos medius et hędos.**corr. ex hedos Horum pręferre***corr. ex preferre mihi uidentur figuram hi duo, alter saluatus, alter condemnatus; saluatus, qui ad dexteram erat, damnatus, qui ad sinistram. Dextri igitur latronis fidem poenitentiamque sequamur, si cum illo paradisum adipisci cupimus. Leui autem obstinationem deuitemus, ne cum eo damnemur. Prosequamur reliqua!

In Ioanne legimus: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophę et Maria Magdalene.****corr. ex Magdalenę Quę hic dicitur Maria Cleophę, alibi dicta est Iacobi. Fuit enim filia Cleophę et Iacobi Minoris mater et Ioseph Iusti. Additur a Mattheo: Et mater filiorum Zebedei, quę a Marco Salome*****corr. ex Salomę nominatur. Fuit et hęc nomine Maria, Salomę quidem filia, sed Iacobi Maioris et Ioannis parens. Hoc ideo exposuimus, ne cuiquam Euangelistę diuersa uideantur locuti.

Stabant ergo iuxta crucem de nece Domini [ERROR: no reftable :] Marię matris dolor sui acerrimo affectę dolore. Et ipsum toto corpore crudeliter contusum atque confossum lamentis prosequebantur. Pręcipue uero mater ipsa in passione dulcissimi filii moerore repleta. Immo ex corde tristes ędebat gemitus, lachrymis distillabat******corr. ex distilabat et quodam animi stupore occupata fari non poterat. Sustentabatur a mulieribus, ne amissis sensibus debilitatoque corpore in terram rueret. Interim Mariam Magdalenam in lamenta prorupentem [ERROR: no reftable :] Magdalenę lamentum mihi audire uideor fusisque lachrymis ita loquentem: Quare me a te separas, piissime Domine? Viuens uiuentem suscipere dignatus es et in tuum admittere consortium.

-- 487 --

Da nunc, ut cum moriente moriar. Da, ut te de terra decedentem sequar, quem secuta sum in terra manentem. Dimisisti mihi omnia peccata mea. Optimam partem, quę non auferetur, me elegisse dixisti. Tu illa optima pars es, te super omnia elegi, te solum contemptis omnibus colui. Cur te mihi auferri pateris? Cur a me seiungi sustines? A tuis sanctissimis pedibus nesciebam recedere, dum loquebare. Tuis saltem suauissimis sermonibus consolare miseram. Ecce nunc a tua cruce diuelli nescio, in illa te pendentem aspiciens, in illa tecum mori cupiens.

Post hęc, ut reor, ad Iudeos conuersa uociferabatur* dicens: O uos, qui crucifixistis Dominum meum, quare mihi parcitis, ancillę eius? Illum damnastis innocentem, quare me uiuere sinitis peccatricem? Vt morte saltem dolorem meum finiam et amorem meum Iesum in tormentis morientem ultra non uideam. Heu, heu me miseram et infelicem, quod Domino meo moriente uiua relinquor, quod ipso destituor, in quo uno totum cor meum, totam spem meam fixeram et collocaram. Cum ergo omni uitę iocunditate, omni solatio, omni denique interioris gaudii bono priuata sim, cur uitę quoque huius usu non priuor? Violentas manus uestras in me quoque iniicite, o Iudei, et uel raptam protinus hic ante crucem interimite uel in ima crucis parte clauis configite, ut sub pedibus Domini mei cum ipso simul moriar et, cuius sani conspectu carere non poteram, eius morientis etiam uulnerum atque necis consors efficiar; simulque ad illas plantas expirem, quas quondam** lachrymis laui, capillis tersi, unguento perunxi, osculis oppleui, quarum me suauitas recreabat, bonitas consolabatur, sanctitas exhilarabat. Cupio sub illis animam hanc efflare, ut Magistri*** et Domini mei, cuius uitę socia fueram, e uita recedentis comes fiam. His puto aliisque huiusmodi querimoniis Magdalenam fuisse usam. Neque enim non uehementissime et flere et lamentari in eius morte potuit, quem ardentissime amabat.

*corr. ex uociferebatur **corr. ex quandam ***corr. ex Magister

-- 488 --

Martham etiam, sororem eius, ibi affuisse reor, quanuis nomen illius prętermittatur* hic ab Euangelistis — nam et alię multę illic simul conuenerant, quę non nominantur — et, cum Dominum pendentem intueretur, dixisse: Dulcissime Domine, meum quondam dignatus es intrare hospitium, meo refici conuiuio. Redde hospiti [ERROR: no reftable :] Marthę lamentum tuę uicem et me in cruce ista, in qua confixus cruciaris, in sublime elatam suscipe, ut tecum simul patiar, tecum et moriar simul. Sine te uiuere mihi mors est, tecum mori omni uita dulcius est. Sic Martha, sic alię multę suspirantes gementesque lugebant et miserabili passione Domini Iesu crucifixi commotę querebantur.

Sed post hęc Mariam, matrem eius, cum [ERROR: no reftable :] Marię matris lamentum uires aliquantulum resumpsisset, quid tandem dixisse putabimus, quibus uerbis intus exhulceratę mentis ęstum indicasse? Post longa suspiria, post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis tormentis constitutum cernens doleam et ingenti replear moerore. Languent uiscera mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos caligo, dum te in patibulo pendentem aspiciunt. Nihil in me est tristi anxietate uacuum, quod in tuo corpore nihil uideo a uerbere, nihil a uulnere, nihil a dolore alienum. Tuum lepidissimum caput spinis est expunctum, facies lucidior sole sputis deturpata colaphisque contusa, scapulę delicatissimę duris concisę flagellis, *corr. ex pretermittatur **corr. ex consummeris ***corr. ex precordia

-- 489 --

partim liuore, partim cruore foedatę apparent. Manus pedesque sanctissimi clauis crudeliter perforati sanguinis riuos demittunt in terram, totum in ligno distentum languet corpus, laxantur cohęrentium iuncturę membrorum et circumquaque distractorum artuum soluitur compago. Cogor obliuisci bonorum, quę inde secutura sunt, dum te, fili mi, tot mala humiliter tolerantem intueor. Fieri denique non potest, ut in tam horrendo unici nati spectaculo non angar, non eiulem, non lachrymis tota distillem. An alię matres improbos etiam et proteruos liberos uita defunctos lugent, ego omnium optimum, omnium innocentissimum, inique supplicio affectum, ego unigenitum, ego totum meum non lugebo ab impiis iniquissime damnatum, sęuissime excruciatum et iam in morte anhellantem? Ego te, nate, non de homine, sed Spiritu Sancto concepi, sine doloribus peperi teque inuiolata uirginitate in lucem ęditum meis huberibus alui. Hoc mihi futurum angelus de cęlo missus nunciarat, plenam gratia dixerat et Elizabeth, cognata mea, cum prophetaret, benedictam inter mulieribus cecinerat. At nunc plena sum moerore, plena angustiis. Versa est in contrarium benedictio et gratia mutata est in tribulationem. Ego te genitum in fasciis inuolui, in pręsepio* reclinaui, totis animę meę affectibus colui ac dilexi. Tu pastoribus nunciatus, tu magis monstratus; utrique ut Deum adorarunt, ut hominem oculis intuiti sunt. Scio te, fili dulcissime, Deum de Deo ante secula natum, de me assumpta humanitate in tempore genitum, et utrunque in te confitens me Dei et hominis matrem esse agnosco. Veruntamen, quanto hęc mihi gratia maior, tanto et dolor meus acrior atque acerbior. Itaque pręteritorum recordatio beneficiorum pręsentis calamitatis grauitatem non mitigat quidem, sed auget. Veluti cum diuitis alicuius opes uis hostilis diripit, eo plus doloris ei accedit, quo plus habuit facultatum. Heu, quid agam misera mater? Quo me uertam, nescio. Ecce gladius ille olim a Simeone prędictus animam meam pertransiuit, gladius angustię, gladius moeroris, gladius *corr. ex presepio

-- 490 --

tristitię intolerabilis. Quanquam supplicium tuum, fili charissime, soluat mundum a peccato, salus sit generis humani, genetrici tamen tuę graue est et importabile, solicitudinis angorisque plenum. Grata est quidem futura hominum salus, nec ignoro, quia abs te audiui, te propediem cum immortalitatis gloria surrecturum. Nihilominus hic pręsens cruciatus tuus et mors tua super omnia mihi tristis est et acerba et tandiu dolenda, donec exoptatus resurrectionis tuę me consoletur dies. Interim doloris impatiens quęrere compellor: Quare diuinitas tua non aliam inuenit uiam, quę hominum saluti consuleret, qua captiuos de seruitute liberaret? Quid necesse fuit, ut te tot laboribus, tanto ludibrio, tam graui supplicio, tam ignominiosę morti exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te surrecturum discipulis etiam tuis non semel dixisti, sed mora omnis mihi nimio plus est molesta. Citius ergo exurge, amor meus, citius ad nos redi, dulcedo mea, ut tuos omnes tua morte moestos tua consoletur suscitatio et tuam miseram matrem tantis liberet animi angustiis. Donec saltem, sicut prędixisti*, eueniat, interim inquietum erit cor meum, pectus ęstuabit desyderio, oculi lachrymas effundere non cessabunt, somnum non capient, nihil, quod sibi uisu lętum sit, spectare poterunt. Solus tuus iterum uiuentis exhilarare poterit conspectus, sola tui corporis lętificare resurrectio meque ingenti anxietudine pene deficientem ab interitu liberare.

Dum his aliisque huiusmodi querelis ante crucem filii sui Beata Virgo fatigaretur, mulieres, quę aderant, tristem consolari nitebantur. Nam discipuli metu perculsi diffugerant, pręter Ioannem, qui et ipse lachrymans a latere eius non discedebat. Tunc Saluator et Dominus noster maternorum uiscerum magis quam membrorum suorum dolorem sentiens, ne illa se penitus ab ipso deseri putaret, de *corr. ex predixisti

-- 491 --

c ruce respiciens affari coepit. Sic enim in Euangelio est scriptum: Cum ergo uidisset Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Ipso uultus gestu et matri ostendebat discipulum et discipulo matrem. Nam manus ambę clauis ligno confixę tenebantur. Nec multis uerbis opus erat morte imminente, paucissimis plenam expediuit consolationem. Non dixit: Mater, ne materno nomine audito illa plus doloris conciperet. Ac ne filio se penitus carere, donec ipse a mortuis resurgat, putaret, loco sui discipulum reliquit. Vtque etiam ipsum discipulum cęteris fuga dilapsis permanentem remuneraret, eam, quę Dei et hominis mater erat, illi in matrem reliquit. Ex illa — inquit — hora accepit eam discipulus in suam; ei se utique in seruitium tradens, ne saltem famulo careret, quę iam carebat filio. Ob hoc autem Dominus Virginem Ioanni commendauit, quia et ipse uirgo erat. Palam itaque fecit, quam magni precii esset apud Deum uirginitas. Hanc Christus in se seruauit, in matre elegit, in discipulo dilexit.

Et quoniam inter poenarum, quas patiebatur, angustias de matre curam habuit, nonne in se monstrare uoluit, quanta diligentia nobis obseruandum sit pręceptum* illud: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hos in necessitate ne tunc quidem deserendos esse, cum ipsi necessitate affligimur, suo exemplo nobis ostendit. Quam igitur grauiter delinquunt, qui, cum rei domesticę commodis satis abundent, parentum tamen inopiam sua copia adiuuare negligunt et in illos se inhumaniter gerunt, a quibus se genitos et educatos fuisse non ignorant.

A sexta autem hora (ut alii Euangelistę tradunt) tenebrę factę sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. Necesse enim fuit, ut deficiente sole iustitię Christo tenebrę orirentur in cordibus multorum, qui de illo dubitare coeperant, an ipse esset redempturus Israhel. Pręterea, si Moyse manum suam in cęlum extendente tenebrę *corr. ex preceptum

-- 492 --

horribiles operuerunt terram Aegypti, ita ut per triduum nemo alterum uidere aut se mouere de loco, in quo erat, potuerit; si Iosue iubente sol et luna refrenato cursu, donec ille fugientem prosterneret hostem, perstiterunt ipsum tunc diem multo longius, quam alias solent, protrahentes; si reuersus est sol decem lineis per gradus, per quos descenderat, in signum protelatę uitę regis Ezechię, cum orasset, — quid mirum, quod idem sol Creatoris sui passionem senserit et quasi in luctu positus lucem retraxerit radiosque absconderit et tenebris dederit locum, ut terram contegerent, sicut olim Aegyptum contexerant? Tenebrę illę mentem pharaonis in obstinatione cęcam indicabant, hę Iudeorum cęcitatem testatę sunt, ignorantium aduentum sui Saluatoris et ipsum, qui eos a peccatis soluere uenerat, ueluti peccatorem condemnantium. De his tenebris prophetauit Esaias dicens: Ecce tenebrę operient terram et caligo populos. Vsque adeo obtenebrati fuere Iudei, ut prophetarum de Christo uaticinia noluerint admittere neque miraculis credere, dum terrenis honoribus inhiant et tantum inani glorię student. Atque ideo illum tollere de medio uoluerunt, quem a plebe in dies magis honorari cernebant, ut soli super omnes honorarentur. Sed dum uana mentis elatione in summum nituntur, in imis iacuerunt. Deposuit enim potentes de sede Dominus et exaltauit humiles.

Quoniam autem in die sexta homo est factus, et in ętate mundi sexta, hora diei sexta Christus pro homine stetit in cruce. Vsque in tertiam horam tenebrę — usque in diem tertium Christi corpus in sepulchro. Christo in cruce deficere incipiente sol in cęlo eclypsim patitur, et id quidem plena luna contra naturam, ut ipsi Christo obsequium pręstasse uideatur, qui erat Dominus naturę et cęlestium, sicut et terrestrium, Opifex atque Moderator.

Circa horam nonam — inquit — clamauit Iesus uoce magna dicens: Heli, Heli, lamazabatani? Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc quoque supra naturam est, ut quis moriendo uoce magna clamet. Deficiente enim spiritu torpet lingua, languent arterię, uix respirare datur, nedum clamare. Clamauit ergo moriens, ut,

-- 493 --

dum moritur, se mortis uictorem esse ostenderet, quam primus homo peccando inuexit. Clamauit, ut posse non mori declararet, si mori nollet. Clamauit, ut, qui in uita miracula fecerat, et in morte mirabilis appareret.

Quid est autem, quod se a Deo derelictum conqueritur, cum ipse et homo et Deus esset? A Patre derelictus est, dum subiicitur passioni. Non est autem derelictus, dum nunquam separatur a Patris unione. Patitur et conqueritur, ut se hominem probet. Paradisum latroni pollicetur, ut se Deum ostendat. Ideo quoque se derelictum clamat, ut consyderemus, quanto nos deuinxerit beneficio, diuinitatem suam sibi subtrahendo, donec suę humanitatis passione pro nobis faciat satis. Vel se derelictum clamat a Deo, dum Iudeorum deflet perfidiam, quia, pro quibus mori uoluit, eos Dei prohibente iustitia saluare nequit. Illis etiam omnibus, qui Christi diuinitatem negant et purum hominem fuisse asserunt, Christus a Deo derelictus est. Habent itaque sibi hominem, qui mori possit, Deum non habent, qui saluare uelit.

Cęterum Christus, dum »Heli, Heli« clamaret, Iudei non Deum ab eo inuocari dixerunt, sed Heliam, ut imbecillitatis eum arguant, qui Helię indigeat auxilio. Quidam — inquit — illic stantes et audientes dicebant: Heliam uocat iste; cum tamen Heli Hebreum uocabulum sit et Deum signet, sicut etiam Euangelista interpretatur. Vbi discimus proprium inuidorum esse omnia dicta atque facta eorum, quos odere, ad deteriorem partem trahere et, quod alii laude dignum putant, praua uerborum fuligine denigrare.

Non est hoc loco prętereunda Ioannis quoque narratio. Ait enim: Postea sciens Iesus, quod omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dixit*: Sitio. Sciens Iesus omnia sibi contigisse, quę prophetę** de passione eius prędixerant, ut etiam illud perficeretur, quod in psalmo dicitur: In siti mea potauerunt me aceto, ait: Sitio. Vas autem erat positum aceto plenum. Inquit: Illi ergo spongiam

*corr. ex dicit ** corr. ex prophete

-- 494 --

plenam aceto, hysopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Nimiis igitur angoribus agitatus Dominus coepit sitire. Sitio, inquit. Hinc illi, qui nulla prorsus mouebantur miseratione, obtulerunt ori eius spongiam arundini superpositam, aceto plenam. Scilicet parum fuerat ad crucem eunti ac sitienti uinum fele et myrrha mixtum porrexisse, nisi nunc iterum acetum propinarent in cruce morienti. O flagitium ingens, o impietas omnes uincens impietates. Os illud fele et aceto potatur, a quo omni melle dulcior fluebat oratio, omni auro preciosior, omni chrystallo purior, omni medicinę genere potentior atque salubrior. Fele et aceto potatur Doctor ueritatis, Institutor uitę, salutis ęternę Largitor. Veruntamen non humana potestas, non uis hominum ad hęc subeunda illum cogit, sed immensus erga homines amor incredibilisque miseratio, ne perdat, quos condidit, ne diabolo subiectos relinquat, quos ad Dei similitudinem creauit. Pro peccatis nostris igitur sua passione uoluit facere satis ac per immolationem proprii corporis Deo Patri nos reconciliare. Et, si pro nobis ad tantam humilitatem se deiecit ipse Dominus noster, quanta est nostra, qui serui sumus, ingratitudo fastu aliquo elationeque mentis illum offendere?

Gustata autem felis amaritudine acceptoque aceti poculo: Consummatum est, inquit. Hoc est, consummata et finita sunt, quę in prophetis et in psalmis et in omnibus Legis cerimoniis de me fuerant significata. Consummata est diaboli potestas, et qui per lignum uicerat arboris uetitę, per lignum uictus est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi sanguine. Qui captiui tenebamur, redempti sumus. Qui serui eramus diaboli, facti sumus per Christum filii Dei. Quid hoc beneficio maius? Quid ista charitate ardentius? Mortem sponte subiit Dominus, ut seruis uitam daret, non hanc momentaneam et caducam, sed illam stabilem et ęternam. Quid dico: mortem subiit, cum etiam ante mortem nullus corporis eius sensus a poena fuerit alienus? Visus offendebatur actis gestibusque impiis Iudeorum, conuitiis auditus, odoratus loci, in quo

-- 495 --

d amnati morte mulctari solebant, sanguinolento foetore, gustus felis acetique potatione, tactus, qui totius corporis est, flagellorum uerbere, spinarum punctione, colaphorum percussu, sputorum foeditate, clauorum confixione.

Cum igitur iam in mortem anhellaret, iuxta Lucę Euangelium clamans uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hęc dicens expirauit. Ideo uoce magna clamat, ut, sicut uerbis prędixerat, se potestatem habere ponendi animam suam et iterum sumendi eam, re atque opere ostendat. Qui enim moriendo clamare potuit, poterat non mori, si uellet. Clamor iste testatur non uiolentam esse mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit. Non tamen ideo excusatur impietas Iudeorum, qui innocentem liuoris uitio commoti perdendum curarunt. Patrem autem inuocando fatetur se Dei filium. Spiritum uero, hoc est, animam in manus Patris commendando, se esse principium demonstrat animabus fidelium ascendendi in paradisum, quę hactenus in infernum descendebant. Simul nobis documento est, ut pręcipue imminente uitę fine animas nostras, quę mortis expertes sunt, Deo commendemus et in ipsa ultima spiritus exhallatione nihil aliud nisi Deum cogitemus, metuendo iustitiam eius misericordiamque implorando.

Et hęc — inquit — dicens expirauit. Corpus mortuum mansit in cruce, ad Patrem anima abiit, diuinitas uero neque a corpore discessit neque ab anima. Dei enim uerbum, quod semel assumpsit, nunquam dimisit, et in sepulchro fuit cum corpore a solutione illud defendens, et cum anima in paradiso ad dextram sedens Dei Patris. Alioquin et corpus in triduo illo corrumperetur et anima ad ipsum uiuificandum tam cito non redisset. Cęterum, licet in morte anima et corpus hominis inter se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter separationem animę et corporis, homo tamen propter humanitatem, quę inseparabilis est et tam animę quam corpori

-- 496 --

communis. Homo ergo et Deus fuit propter Verbi cum assumpta humanitate unionem. Homo autem perfectus fuit et ante mortem quidem, sed passibilis atque mortalis, et post resurrectionem, sed neque iniurię obnoxius neque morti. Si tales effici cupimis, ipsum, qui talis fuit, sequamur, ipsum audiamus, ipsi obtemperemus et hac ipsa in re nec impiorum minę nec mortis timor nec ulla nos ab illo separent mundi huius aduersa. Nihil enim nobis nocere poterit, quandiu in seruanda Christo fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt, timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam finienda.

Porro mortem Christi continuo secuta sunt miracula. Et ecce — inquit — uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrę scissę sunt. Et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Congruum sane fuit, ut omnia commouerentur elementa in morte sui autoris et, quomodo poterant, tunc se tristari ostenderent. Velum templi scinditur, terra tremit*, petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, mortui resurgunt. Et cuncta alia diuinitatem eius, qui in cruce mortuus pendebat, testantur.

Talia quęque** cernens centurio et qui cum illo aderant, conuertuntur. Sic enim in Mattheo legimus: Centurio, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, uiso terrę*** motu et his, quę fiebant, timuerunt ualde dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Marcus centurionem ex eo magis commotum asserit, quod Iesus in cruce clamans expirasset. Centurio ergo gentilis atque adhuc extra Ecclesiam positus Christum Dei Filium confitetur, et nonnulli ex Christianis *corr. ex tremuit **corr. ex quoque ***corr. ex terre

-- 497 --

d ubitant suspensoque animo, quę de illo ab Euangelistis conscripta sunt, admittere solent. Nec solus id quidem centurio, sed alii etiam, qui aderant simul, fatebantur et (ut Lucas ait) percutientes pectora sua reuertebantur. Pectoris nempe percussione poenitentiam prę se ferebant eorum, quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant.

Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum templi Christo patiente scissum est, et uos eodem iam regnante non scinditis ad poenitentiam corda uestra. Terra mota est, et nostri non mouentur affectus de uitio ad uirtutem, de terrenorum cura ad cęlestium contemplationem. Petrę scissę sunt, et uos obstinati animi nondum frangitis duritiam, ut ad se conuersus mollescat, qui prauitatibus occalluit. Monumenta aperta sunt, et uos clausis oculis ueluti cęci, quę mox futura sunt, pertransitis, pręsentia tantum curantes. Corpora mortuorum surrexerunt, et uos de morte peccati surgere negligitis. Et quoniam in scelerum sepulchro iacere uos iuuat, in sanctam ciuitatem, cęlestem Hierusalem, non intrabitis, sicut isti introierunt. De hoc satis. Nunc Ioannis narrationem subiungamus!

Iudei — inquit — quoniam Parasceue erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogauerunt Pilatum, ut frangerentur (eorum)* crura et tollerentur. Parasceue pręparatio interpretatur, ut ante diximus, quando Iudei feria sexta pręparabant cibos, quibus sabbato usuri erant. Erat autem magnus dies ille sabbati propter festum Paschale, sanctius cęteris atque celebrius. Eos igitur, qui adhuc in cruce spirare uidebantur, crucifragio necare uoluerunt et deponere, ne pendentium, et nondum mortuorum hominum cruciatu dies festus offenderetur. Venerunt ergo milites, et primi

*add.

-- 498 --

quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum uenissent, ut uiderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua.

Fractis igitur latronum cruribus Christi crura non fregerunt; et hoc sane non miseratione impulsi, sed quod necessarium non putarunt ultra in mortuum tormenta exercere, prouidentia quoque diuina sic disponente, quoniam de illo prędictum fuerat: Os non comminuetis ex eo. Sed cuius ossa non contuderunt, inuentus est tamen, qui etiam exanimis latus lancea aperiret. Quasi uero parum fuerat uiuum flagellis cecidisse*, spinis coronasse, arundine uerberasse, sputis foedasse, alapis percussisse, clauis in ligno distentum confixisse, sitientem fele et aceto potasse, nisi etiam iam extincto uulnus hasta inflixissent. O scelus immane, facinus omni feritate atrocius! At tu, fidelis anima, iam contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori subtractum mollibusque indutum in deliciis foues. Ille manibus pedibusque uulneratis pectoreque lancea perfosso sanguinem effundere et pro tua salute mori uoluit, tu pro eius nominis gloria non pecuniam egeno atque inopi effundis, non peccatis mortuos suscitare poenitentię exhortatione studes, non mandatis eius pares, non monitis proficis, sed delictis delicta cumulando in dies magis eum offendis et ad iracundiam prouocas. Quid hac ingratitudine peius, quid hac uicissitudinis relatione indignius? A quo de peccato liberaris, ei peccare, a quo saluaris, ei iniuriam inferre. Lugeant iam**corr. ex tam tandem oculi non Domini angustias, sed tuum, o anima, scelus, non crucifixi mortem, *corr. ex cęcidisse

-- 499 --

sed tuum ocium et mortiferas terrenę uanitatis cupiditates, quibus ab ipso alienata es, a quo sic dilecta fuisti, ut, dum tibi bona ęterna pręparabat, durissima quęque in suo corpore perferre non dubitarit. Ad poenitentiam ergo conuersa crucem intuere Domini tui et exclama: Fac me plagarum tuarum participem, Domine Deus, da mihi tribulationum tuarum sentire dolorem, pręsta, ut in illo, in quo te pendentem aspicio, patibulo tecum simul crucier, tecum moriar, ut in tua de me miseratione consoler et in tua morte per te reuiuiscam, pręterita peccata plangens et plangenda ultra non committens. Da, ut te et tua dona tuaque beneficia nunquam obliuiscar, sed cuncta memoriter tenens tibi soli placere studeam, a quo solo plus quam a memetipsa me amari fateor. Redeat iam, unde huc declinauit oratio, et illud hastę uulnus paulo altius consyderemus!

Res quippe ista neque miraculo caruit neque mysterio. Aqua et sanguis de plaga lateris fluxit, de plaga hominis mortui, de quo adhuc uiuo fluere destiterat aliis atque aliis uulneribus confecto. At etiam integrum corpus et nusquam saucium, postquam exanime factum refrixit, si seces, si lanies, non apparebit cruor. Extincto enim calore frigefactisque artubus ipse etiam sanguis coit et congelatur interius. Hic autem non modo sanguis, uerum etiam aqua sanguini mixta de uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos collato beneficio plurimum semper gaudere, non tamen deest materia flendi. Quia certe, nisi homo peccasset, Christum talia pati necesse non fuisset.

Lugeamus ergo Domini nostri propter peccata nostra assumptas passiones dicamusque ei cum gemitu et lachrymis: Nos, Domine Iesu, mandatum Dei pręuaricando probris te contumeliisque obiecimus, nos tibi colaphos infregimus, nos te conspuimus, nos flagellauimus, nos spinis conpunximus, arundine uerberauimus, clauis cruci affiximus, *corr. ex redimere

-- 500 --

fele acetoque potauimus, lancea confodimus, nos te tam crudeli tamque ignominiosa morte consumpsimus. Nisi enim parentes nostri deliquissent, tu talia passus non fuisses. Gratias quidem agimus tibi, quod talia perferendo paradisum tot seculis clausum primus nobis aperuisti. Sed tamen dolemus, clementissime Domine, quod tibi tantę acerbitatis tantique cruciatus causa fuerimus quodque post acceptum etiam beneficium tibi peccare non cessamus. At tu, fragilitatis nostrę memor, ignosce confitentibus, imbecilles adiuua, dimitte, quod peccauimus, et da gratiam, ne peccemus, sed illa constanter assidueque agamus, quę tuę placita sunt maiestati, ut, qui passionum tuarum, quas pro nobis ultro subire uoluisti, memoriam facimus, tuę quoque resurrectionis gloriam consequamur.

Post centurionis confessionem subdit Euangelista Mattheus: Erant autem ibi mulieres multę a longe*corr. ex longę, quę secutę erant Iesum a Galilea, ministrantes ei. Inter quas erat Maria Magdalene**corr. ex Magdalenę et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedei. De his supra fecimus mentionem iuxta Ioannis Euangelium, qui illas una cum Maria, matre Domini, iuxta crucem stetisse dixit. Quomodo [ERROR: no reftable :] Quęstio ergo Mattheus ait, quod erant ibi non iuxta, sed a longe? Vel quia prius iuxta constiterant, deinde, cum eum iam expirasse uidissent, paulo longius sese submouere; uel quia eodem loci et longe erant et prope: longe respectu militum, qui circa crucem stabant, prope respectu crucis non multo interuallo ab eis distantis. Consyderandum tamen, quanto erga Iesum amore istę mulieres flagrabant. Sequebantur eum, ut docentem audirent, ministrabant ei, hoc est, ad uictum necessaria suppeditabant, ad supplicium euntem comitatę sunt et, cum discipuli metu perculsi diffugissent, ipsę non recessere. Vis tu harum sanctitatem imitari mulierum? Humilis humilem Iesum sequere, pręceptis eius parere stude, pauperum inopię tua ope succurre et, sicut hę, quem flebant

-- 501 --

mortuum, meruerunt mox uidere resurgentem, tu uidebis in cęlo regnantem et post breuem laborem ęternę beatitudinis felici quiete perfrueris.

Et ecce uir (ut Lucas inquit) nomine Ioseph, qui erat decurio, uir bonus et iustus; hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathia, ciuitate Iudeę, qui expectabat et ipse regnum Dei. Ioannes discipulum Iesu eum appellat, occultum autem propter metum Iudeorum. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu, et depositum inuoluit syndone. Venit autem et Nicodemus (ut Ioannes testatur) qui uenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhę et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Et prosequitur Ioannes dicens: Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus et in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceuen Iudeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. His insuper additum est in Mattheo: Altera autem die, quę est post Parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum et pharisei ad Pilatum dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc uiuens: Post tres dies resurgam. Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte ueniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: Surrexit a mortuis. Et erit nouissimus error peior priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite, sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. Quem quidem lapidem Marcus a Iosepho ad ostium monumenti aduolutum dixit. Lucas etiam addit mulieres, quę eum secutę fuerant, reuertentes parasse aromata et unguenta et sabbato quidem siluisse, hoc est, cessasse ab opere secundum mandatum.

Quęri hoc potest, quomodo Ioseph, cum [ERROR: no reftable :] Quęstio esset occultus* discipulus Iesu propter metum Iudeorum, ausus sit petere corpus eius a pręside *corr. ex ocultus

-- 502 --

Pilato et palam de cruce deponere illud. Quam rem ne apostoli quidem ausi fuerunt, qui tam aperte uiuum sequi non timuerant. Sed ex his, quę pręmissa sunt, potuit ei pristinus eleuari, immo etiam tolli metus. Nobilis erat, uir bonus et iustus erat, magnę habebatur autoritatis. Timuit tamen uiuentem sequi, uidens tam immane in eum odium Iudeorum. Peracta autem eiusdem nece consyderauit illos iam uoti sui compotes factos, et nemini ultra graues fore putauit. Pręterea, cum etiam ipsi ideo latronum fregissent crura, ne suspensi remanerent in sabbato, sed mortui deponerentur, potuit Ioseph, dum isto pietatis officio fungatur, uideri morem gerere uoluntati eorum. Sed iam cuncta, quę postremo narrata sunt, per tropologiam explicare operęprecium erit.

Ioseph, uir iustus, a Pilato impertrauit , ut tolleret corpus Domini iam exanime, depositum Nicodemus unxit odoribus; mundis linteaminibus inuolutum posuerunt illud in monumento nouo, quod erat in horto. Pharisei autem munierunt sepulchrum cum custodibus, lapidem, qui aduolutus erat, signantes. Iam primum, iustus sit oportet et odore fragrans uirtutum, qui Domini corpus, modo uiuum et nulli obnoxium passioni, paratus est accipere.

Accipiat illud, si mundauit conscientiam, si innouatus est spiritu, si expurgauit uetus fermentum, ut sit noua conspersio. Illi uero cum phariseis custodiunt sepulchrum, qui mortalia curant et lapideam cordis sui pertinaciam ita obsignatam gerunt, ut ad peccatorum suorum poenitentiam nunquam emollescant.

Hęc sunt, quę de Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi calumniis contumeliisque et passionibus disserere libuit, non sępe, sed semper quidem ante oculos mentis habenda. Nihil est enim, quod sic superbos humiliet, peccatores emundet, iustos conseruet et in proposito uitę perfectioris corroboret atque affirmet. Et quoniam ad fideles tantum spectat ista simplex et nuda sacrę passionis rememoratio, proximo uolumine singula retexenda sunt et ostendendum cuncta hęc multo ante et in Lege fuisse significata

-- 503 --

e t a prophetis prędicta*, ut Iudeorum non solum prisca ista malicia, sed etiam pręsens** confundatur incredulitas, cum iam manifesto intelligent ea omnia, quę in Scripturis de Messia uenturo figurata prędictaque fuerant, euenisse in Christo, non tantum illa, quę passus est, uerum etiam, quę citra passionem ab Euangelistis memorantur.

Vetera igitur nouis comparando hoc, quod proponimus, Christo ipso adiuuante indagare incipiamus!

*corr. ex predicta **corr. ex presens

-- 504 --

LIBER SECVNDVS PROPHETICVS

Attendant animum Iudei, in errore supramodum pertinaces, et, si per Veteris Legis scripturas illis ipsis diuinitus datas ab eisque receptas aperte monstrabimus Iesum, Dominum nostrum, qui crucifixus est, uerum fuisse Messiam frustraque alium ab iisdem expectari, iam tandem uicti manifestę ueritatis assertione inueteratam cordis duritiem remittant atque deponant et in hunc, quem prędicamus, credentes, hunc fide suscipientes suę saluti consulant. Quod quidem qui non fecerint, eos in ęternum perituros certissime sciant. Digni enim sunt, ut pereant, qui sibi magis quam Deo credunt. Sibi autem magis credunt, qui diuinarum autoritate scripturarum non mouentur et, dum contra ueritatem pertinaciter nituntur, sensum earum peruertere contendunt, tam erga Deum iniqui, quam erga se crudeles.

[ERROR: no reftable :] Promissus Abrahę Messiam in Lege Veteri promissum nemo negat, qui idem est, quod Christus. Vtrunque enim unctum significat. Promissus fuit patriarchis, Abrahę primum, sicut in Genesi legimus dicente ad eum Domino: Leua oculos tuos in directum, et uide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem,

-- 505 --

ad orientem et occidentem. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut puluerem terrę. Hoc euenisse in Christo credimus, qui secundum carnem fuit Abrahę semen. Christi autem Euangelium in omnes orbis terrę partes per apostolos est uulgatum. In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Atque ita Abrahę patris multiplicatum est semen, id est credentium numerus, qui ob multitudinem ipsis harenę puluerisque corpusculis per hyperbolen comparatur. Credentes autem et ipsi semen Abrahę sunt, quia ille fidei pater est dictus et multarum genitum genitor.

Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera stellas, si potes. Sic erit nomen tuum. Credidit Abraham, et reputatum est illi ad iustitiam. Stellas numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium numerus quam post Domini nostri Iesu Christi in terram aduentum. Ex his autem alii pulueri, alii stellis comparantur, eo quod inter fideles etiam alii imperfecti quasi terreni, alii perfecti ueluti cęlestes et stellarum instar uirtutibus fulgentes habentur. Illi enim matrimonio iuncti liberis operam impendunt et terrę opibus inhiant. Hi talibus contemptis soli Deo seruiunt et castitatis paupertatisque suscepto uoto soli ei placere desyderant.

Vana esset profecto tam numerosę gentis pollicitatio, si de Iudeis tantum intelligeretur, quando quidem eos non auctos numero, sed imminutos** cernimus et nihil omnino, quod sibi proprium esset, terrę possidere, sed amisso etiam patrio solo incerta sede per aliena regna dispersos uagari.

Rursum, cum ille Isaac filium immolare uellet, ut Deo obediret, diuinum accepit responsum angelusque de cęlo locutus est ad eum dicens: Per memetipsum iuraui, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo

* corr. ex repetetur ** corr. ex imminutes

-- 506 --

unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cęli et uelut harenam, quę est in littore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrę, quia obedisti uoci meę. Iureiurando firmatur promissio, ut diuini consilii immobilitatem designet. Multiplicatum est autem semen Abrahę, ut dicimus, in multiplicatione in Christo credentium, in quo benedici debuerant non solum Iudei, sed etiam omnes gentes, quibus prędicatum est Christi Euangelium, ut omnes in Christo, qui secundum carnem semen Abrahę* fuit, benedicantur atque saluentur. Pręterea si nosse uis, quomodo isti possederunt portas inimicorum suorum, uideas oportet, quod principes terrę, qui persequebantur Christianos, qui delere nomen eorum nitebantur de terra, uicti dederint manus et religionem ueri Dei, quam perdere uolebant, ipsi quoque susceperint.

[ERROR: no reftable :] Ad Isaac promissio Ad ipsum etiam Isaac post patrem Abraham fit promissio. Cum enim de torrente Gerrarę ad Bersaben ascenderet, apparuit ei Dominus et, sicut est scriptum, dixit ei: Ego sum Deus Abraham, patris tui. Noli timere, quia ego tecum sum.

Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter seruum meum Abraham.

[ERROR: no reftable :] Ad Iacob promissio Hoc idem et Iacob patriarchę est promissum. Dominus enim innixus scalę, quam ille per quietem a terra in cęlum usque extensam uiderat, dixit ei: Ego sum Dominus Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Eritque semen tuum quasi puluis terrę. Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et meridiem. Et benedicentur in te et in semine tuo cunctę tribus terrę.

[ERROR: no reftable :] Ad Dauid promissio Denique, per successionis lineam peruenit ista benedictio usque ad regem Dauid Domino ad eum per prophetam dicente: Cum completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus

* corr. ex Abrehę

-- 507 --

tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius. Ipse ędificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Hoc licet ad Salomonem referant, eo quod ipse ędificauerit templum Domino, uerius tamen multoque conuentius tribuitur Christo. Seminis enim Dauid suscitatio post mortem eius promittitur. Salomon autem ab illo genitus ipso adhuc uiuente regnare coepit. Firmabo — inquit — regnum eius. Regnum autem Salomonis turbauerat Adonias frater, dum nititur illud sibi uendicare. Sed neque Salomonis thronus fuit sempiternus, multis post eum in regno succedentibus. Sub Roboam quoque, filio eius, diuisę fuere tribus ac deinde omnes in potestatem redacti inimicorum Babylonio regi seruierunt. Postremo a Romanis sub iugum missi per orbemque dispersi alienis dominis parent. Pręterea qua ratione Salomon Deo fuerit in filium, qui gentilium quoque diis templa posuisse dicitur et mulierum amorem amori, quem Deo debuit, prętulisse?

Christum igitur respicit prophetia ista, qui longo tempore post obitum Dauid de semine eius est genitus et in regno firmatus sempiterno. Qui in Euangelio ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Et de quo in Daniele legimus: Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.

Ac nequis alienum a Christo deputet, quod legitur: Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in uirga uirorum. Tametsi dictum illud capiti non conuenit, conuenire tamen corpori dicimus, quod est Ecclesia. Quę pro eo*, quod iniuste agit, a iusto Iudice punitur. Sed et ipse Christus, ut Esaias ait, uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Nos peccauimus, et ipse pro peccatis nostris sua morte satisfecit. Cęterum huic ad Dauid factę sponsioni illud in psalmis dictum congruit: Disposui testamentum electis meis; iuraui Dauid, seruo meo: usque in ęternum pręparabo semen tuum. Et in alio psalmo *corr. ex ea

-- 508 --

d icitur: Iurauit Dominus Dauid ueritatem, et non frustrabitur eam *: De fructu uentris tui ponam super sedem tuam.

De Christo hoc promitti clarum nobis facit Hieremias propheta dicens: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum. Et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod uocabitur eum: Dominus iustus noster. Non potest hoc referri ad Salomonem. Hieremias enim, ut Scriptura testatur, prophetare coepit tertiodecimo anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum, in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur: Et Israhel habitabit confidenter, nequaquam tunc confidenter habitarunt. Dum enim a Babylone reuersi templum instaurarent tectaque reficerent, a uicinis gentibus quotidie infestabantur, ut Esdrę sacerdotis liber testatur, nec licebat conquiescere. Sub Christo autem Domino eius fideles accepta ęternę quietis promissione etiam inter sęuientes persecutorum gladios cum summa, quam in Christo habebant, fiducia habitarunt in terra, mori pro Christo cupientes, ut cum Christo uiuere inciperent.

De tribu Iuda et de castello Bethlem fuerat Dauid. De eadem stirpe et eadem tribu et in eodem oppido natus est nobis Saluator. Vnde Iacob patriarcha Spiritu Sancto afflatus, cum migraturus e uita filiis benediceret, Iuda — inquit — te laudabunt fratres tui, adorabunt te filii patris tui. Et post pauca ait: Non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius, donec ueniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Tunc enim, cum sceptrum Iuda fuit *corr. ex eum

-- 509 --

a blatum, occupante regnum Herode Idumeo, natus est Christus in Bethlem, terra Iuda. Ideo sane de ipsa Bethlem a propheta est dictum: Et tu, Bethlem Effrata, paruulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel; et egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Hinc in Euangelio Iudei ab Herode interrogati, ubi Christus nasci deberet, responderunt: In Bethlem Iudę. Cui dicto astipulari uidetur oraculum illud Abacuch prophetę: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Montem enim Pharan et ipsam Bethlem iis, qui Hierosolymis habitant, uergi ad austrum aiunt*.

[ERROR: no reftable :] Ad Salomonem promissio Videtur postremo promissio facta etiam fuisse ad Salomonem, eo quod secundo Paralipomenon libro Deum ei loquentem audimus: Suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum Dauid, patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua uir, qui non sit princeps in Israhel. Christus autem de stirpe eius egressus perpetuus princeps est in Israhel, id est in his, qui eum uident per fidem. Israhel quippe uidens Deum interpretatur. De stirpe tua uir inquit, ut humanitatem Christi duntaxat ad stirpem patriarcharum et Dauid et Salomonis pertinere intelligas, non diuinitatem.

Vt igitur omittam prolixitatis uitandę gratia promissiones de Christo uenturo in communi dictas, ut est illud Deuteronomii: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, et illud Esaię: Ecce ego mittam in fundamentis Syon lapidem probatum, angularem, preciosum, et quod Aggeus ait: Veniet Desyderatus cunctis gentibus, et quod Zacharias: Ecce ego adducam seruum meum Orientem, et quod Malachias: Orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię. Vt ista, inquam, prętermittam et alia huiusmodi multa, conueniamus Iudeos incredulos et dicamus eis: Si genealogia, si tempus, si locus, si denique cuncta in Scripturis de Messię aduentu prędicta cum aduentu Domini nostri Saluatoris conueniunt, quę stultitia est alium quęrere *corr. ex ainnt

-- 510 --

Messiam, alium expectare nunquam omnino uenturum? Vnus enim promissus est, non plures, in quo credentes saluarentur. Vnus iste iam uenit, in quo, quę futura erant, usque ad resuscitati a morte in cęlumque ascendentis gloriam impleta peractaque esse astruimus. Quod si in illo altero, qui ab eis expectatur, eadem contingent, nonne falsi erunt prophetę, qui unum quidem talem fore prędicauerunt, non duos? Nonne adhuc in dubium res ducetur, quis ex duobus per omnia simillimis uerus Messias sit, uerus Christus? Ne igitur ille, qui nullus futurus est, requiratur, sed potius unus ille, quem nos colimus, cuius gesta uaticiniis respondent prophetarum, ab omnibus adoretur, reliqua, quę de Messia scripta sunt, explicabimus, ut appareat ex his, quę Christo olim crucifixo contigerunt, iam impleta esse nec oportere quidem, ut iterum redintegrentur, quę semel sunt peracta.

Euangelica tradit historia Ioseph, de tribu [ERROR: no reftable :] Puer et stirpe Dauid exortum, uirum fuisse Marię, de qua natus est Iesus, qui uocatur Christus. Maria erat uirgo, et Ioseph quidem non cognouit eam: maritus tantum nomine fuit. Ioannes uero Baptista de Zacharia et Elizabeth nascitur. Maria itaque ab angelo salutata de Spiritu Sancto concepit et non uiolata uirginitate filium peperit, genitum in pręsepio reclinauit. Illo nato angeli cantantes dixerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Et tunc quidem Iesus puer a pastoribus fuit adoratus, a magis stella duce quęsitus, inuentus quoque et salutatus, myrrha, auro thureque donatus, in templo deinde pręsentatus, a Symeone iusto susceptus atque circumcisus et ab eodem lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis Israhel appellatus. Ab Herode, ut interficeretur, petitus fugit cum Iosepho et Maria matre in Aegyptum. Interim Herodes pueros Bethlem, qui bimulam ętatem non excederent, omnes interfici iussit. Eo uita defuncto Iesus cum matre et Iosepho reuersus est in Galileam. Duodecim annorum erat, quando in templo mirantibus Legis doctoribus disputauit. Remanserat enim Hierosolymis, Iosepho et matre insciis. Cum enim adorassent in

-- 511 --

t emplo, festo Paschatis iam peracto redibant in Galileam putantes eum esse in comitatu cum pueris siue cognatis, qui sequebantur. Sed ubi aduesperascente die animaduertissent puerum abesse, anxii cura studioque trepidi urbem repetunt, post triduum denique inuento gaudent et cum illo simul eo, unde uenerant, lęti redierunt. Ipse autem Iesus, ut Lucas ait, proficiebat sapientia et ętate et gratia apud Deum et homines. Hęc de infantia eius teneraque adhuc ętate Euangelistę nobis prodidere.

Quęramus nunc in Scripturis, an ista illis recte respondeant, quę de Messia, multo ante quam Iesus nasceretur, sunt significata, ut Iudeorum confundatur incredulitas et hunc ipsum fuisse uel inuiti agnoscant, quem hactenus uenturum stulte admodum contenderunt.

Iamprimum genealogiam a Mattheo contextam non negant Iudei, sed neque negare possunt, attestante eam Veteris Instrumenti scriptura. Ioseph itaque, uir Marię, de tribu et stirpe Dauid fuit. Sed ingeritur [ERROR: no reftable :] Quęstio nobis quęstio: Si Iesus Marię tantum sit filius, quid ad eum spectet generationis ista series ad Iosephum deducta? Hoc soluitur Hieronymo autore: primo, non esse moris Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo obseruetur; deinde, ex una tribu fuisse Iosephum et Mariam atque de eadem cognatione. Hęc enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur: Omnes uiri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctę foeminę de eadem tribu maritos accipient, ut hereditas permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus, Deus ex Deo, ex homine homo, unus tamen atque idem Iesus, omnium in se credentium redemptor omniumque saluator.

De Ioanne autem Baptista, qui Domini [ERROR: no reftable :] Ioannes Baptista natiuitatem semestri spacio sua pręcessit natiuitate, dicitur in Euangelio: Et tu, puer,

-- 512 --

propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius. Hoc sane istud est, quod multo ante per Malachiam prędictum legimus quodque Marcus etiam adduxit in testimonium: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis et angelus Testamenti, quem uos uultis. Nonnulli uerba hęc ad Dei Filium referunt, quasi de se loquente, sed cum dicat: Et statim ueniet ad templum suum Dominator, uidetur ad alium uertere sermonem. Quare mihi quidem accomodatius uerique similius uidetur, ut Deus* Pater de Filio proferat hęc et dicat se mittere angelum, hoc est nuncium Ioannem Baptistam, ante faciem suam, id est ante Filium. Sicut enim Filius imago est Patris, ita et facies. Et statim ueniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis. Hoc Christo puero in templum pręsentato est impletum.

Porro iuxta tropologiam templum Christi corda fidelium sunt. Templum Dei est — Apostolus ait — quod estis uos. Angelus autem Testamenti Christus est, euangelicę disciplinę autor, qui in Esaia quoque iuxta septuaginta interpretum translationem magni consilii angelus est dictus. Pręcessit ergo Ioannes, et secutus est Saluator, ne prophetas cum Euangelistis dissidere quis dicat. Electus est autem, ut pręcederet, quando quidem omni sanctitate eum pręstare oportuit, qui constitui deberet Sancti sanctorum pręcursor et omnium Domini anteambulo, qui illum et uenientem nunciaret et pręsentem ostenderet. Hac igitur de causa in matris utero sanctificatur, et nondum natus per os parentis Christi aduentum coepit prędicare. Adultus uero secessit in solitudinem, ut, quo longius abesset ab hominibus, eo propior Deo fieret.

Ipso itaque, cuius pręcursor erat, attestante inter natos mulierum non surrexit maior illo. Atque ideo non solum fuit propheta, sed plus quam propheta. Prophetę enim uenturum Messiam multis ante seculis nunciarunt, hic *corr. ex dens

-- 513 --

p ręsentem ostendit, hic uolentem baptizauit, hic Agnum Dei, qui tollit peccata mundi, palam professus est. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Hic est ergo, de quo in Esaia est scriptum: Ego uox clamantis in deserto. Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Nec immerito de illo in Euangelio dicitur, quod esset lucerna ardens et lucens, quod iampridem in psalmo Deus Pater pręmonuerat dicens: Paraui lucernam Christo meo. Et, si tantus ac talis miles ante regem incedens, quantus, quęso, uel qualis rex ipse, qui sequebatur, immo, qui ueniebat, ut mundum in tenebris cęcutientem sua luce illustraret, sua uirtute ab inimicis oppressum liberaret? Satis hęc de pręcursore.

Quod autem ipsum Messiam de uirgine matre nasci oportuerit, et prophetę de illo locuti testantur et figurarum indicant mysteria. In Euangelio Mariam salutat angelus et parituram filium, cui nomen Iesus, nunciat. Expauit illa quidem, non ad angeli conspectum, sed ad uirginitatis Deo dicatę periculum. Et, quomodo fiet istud — inquit — quoniam uirum non cognosco? Ne igitur uirginitatis conseruandę proposito quicquam sinistrum illa timeret, modum concipiendi pariendique ab omni corruptione alienum insinuat ei angelus dicens: Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur Filius Dei. Sancti igitur Spiritus operatione et uirtute Altissimi, cui nihil est impossibile, Virgo peperit et post partum Virgo permansit. Neque enim aliter nasci debuit ille, qui in delicto originis humanę nascentibus subuenire ueniebat. Purum, inquam, omni culpa esse oportuit eum, qui pro omnium culpa in sacrificium Deo Patri erat offerendus.

Quod autem desponsata fuerit Ioseph, diuina factum est prouidentia, ut per genealogiam Ioseph origo quoque Marię nosceretur, Lege iubente de eadem tribu fieri connubia; deinde, ne ut adultera lapidaretur a populo, cum hoc quoque Lex iuberet; postremo, ut in Aegyptum fugiens eius uteretur obsequio, qui maritus nomine erat, non opere. Vnde et ipse continentię suę conscius, cum grauidam

-- 514 --

u idisset, uoluit dimittere eam. Sed angeli monitu cognouit diuinum esse, non humanum, quod illa uentre gerebat. Hanc ob rem Euangelista: Antequam conuenirent — inquit — inuenta est (in utero)* habens de Spiritu Sancto. Ioseph ergo, quam dudum repudiare cogitabat, protinus accipere non dubitauit atque eam reuelato sibi tanto mysterio non ut sponsam habuit, sed coluit ut dominam. Genuit itaque filium, et Ioseph putabatur pater eius. Propterea quidem, cum Iesus ipse se de cęlo descendisse diceret, musitarunt Iudei — ut Ioannes ait — dicentes: Nonne hic est filius Ioseph, cuius nos nouimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: De cęlo descendi? Nouerant utique Ioseph maritum esse Marię, sed ignorabant, quod Iesus non de Ioseph, sed de Spiritu Sancto natus esset et Virgine.

Ex Virgine autem natum, uirilis copulę nescia, testatur angelus, Ioseph cognoscit, Maria confitetur dicens: Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius. Hęc est igitur uirgo illa, de qua Esaias prophetauit dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus. Quid est Nobiscum Deus, nisi quia Dei Filius nostra suscepit et Deus esse non desiit?

Sed aduersantes nobis Iudei aiunt: In Esaia habetur: Ecce halma concipiet. Halmam autem non uirginem dici, sed puellam siue iuuenculam, uirginem uero betulam appellari. Quibus respondendum est betulam etiam anum nuncupari posse, si modo uirgo sit. Halmam uero non solum iuuenculam significari, sed iuuenculam uiro absconditam. Quare autem uiro dicatur abscondita, quę et puella est et uirgo, ostendit usurpatus apud illos mos. Nam sponsas uirgines uelata facie ducebant appellabaturque halma, id est abscondita uiro. Deinde de talamo uiri reuelata facie egrediebatur, ut rubore deposito se maritam esse appareret. Halma ergo maluit dicere Esaias quam betula, ut uno uocabulo et puellę ętatem exprimeret et uirginis integritatem. Halmam enim licet puellam nuncupent, non tamen *add.

-- 515 --

p uellam uiro copulatam, sed adhuc uirginem intactam uiro. Amissa autem uirginitate, quanuis puellares non excedat annos, halmam dici non debere satis constat.

Pręterea Messiam nostrum de Virgine nasciturum Hieremias quoque testatus est dicens: Creauit* Dominus nouum super terram: Foemina circumdabit uirum. Nouum inquit, quia insolitum, quia pręter omnium de muliere nascentium naturam, ut uirgo uirum in utero concipiat et nullum detrimentum suę sentiat integritatis. Alioquin nouum dici non deberet, si, quomodo alię foeminę generant, et ista, de qua loquitur propheta, generasset. Hoc nobis clarum facit ipsa etiam Ezechielis refercta mysteriis uisio. Dictum est enim ad eum de porta templi illius, quod uiderat, ad orientem spectante: Porta hęc clausa erit et non aperietur; et uir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam, et erit clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. Clausa fuit Maria Virgo principi principum Deo, offerens ei uirginalem integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem sibi assumens ex ea, ut comedat panem factus homo; et id quidem coram Domino, hoc est a sua diuinitate non diuisus neque ab eo, quod semper est, mutatus. Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus.

His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque uiri opera de uirgine genitus, idola ex multiplici metallorum genere conflata, id est gentilium deos Euangelii prędicatione disiecit et, qui tantum in Iudea notus erat, in omnem terram per apostolos exiuit sonus eius. Montis itaque instar dilatatus gentium quoque corda occupauit. Et quid mirum, si pręter naturam Christus nascitur de uirgine, quando etiam primi parentes nostri pręter morem nostrę generationis exorti sunt? Adam de terra formatus, Eua de costa eius, neuter per *corr. ex Creabit

-- 516 --

copulam uiri et mulieris. Non oportuit autem, ut mirabilius isti, per quos cecidimus, geniti essent quam Christus, per quem errecti sumus.

Quam uero stupenda fuerit eius natiuitas, testis est Esaias dicens: Generationem eius quis enarrabit? Siquidem et in cęlo genitus est sine matre et in terra sine patre, in cęlo Deus ex Deo, in terra ex homine Deus et homo. Duę naturę in unitate personę Christi tam mirabiliter conuenerunt, ut, nisi fides credat, nec lingua effari nec mortalium mens possit comprehendere. Hoc tamen ita esse credimus ei, qui ueritas est, nulli obnoxia mendacio, nullius particeps falsitatis.

Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla Domini — inquit — fiat mihi secundum uerbum tuum. Ad tantam sublata dignitatem non se insolenter extulit, sed potius humilitate deiecit seque ancillam Domini dixit, quę Domini futura erat mater. Eua pręuaricando omnes perdidit. Maria Dei nuncio obediendo omnes saluauit. Illam decepit malignus serpens, hęc serpentis contriuit caput, ut impleretur, quod olim prędictum eidem serpenti fuerat: Tu insidiaberis calcaneo eius, et ipsa conteret caput tuum. Sic Vasthi regina regis contemnens imperium repudiatur, et Hester in omnibus obsequentissima eligitur. Maria igitur nostra est Hester, per quam impius Aman periit, nostra Iahel, quę inimicum Israheli Sysaram interfecit, nostra Iudit, quę, Olophernem populo Dei minantem su a interemit manu. Et quod olim pręcessit in figuram, hoc demum Maria multo magnificentius re atque opere impleuit. Merito itaque inuocata est a sponso in Canticis: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Merito uenientem Spiritus Sanctus admiratus est dicens: Quę est ista, quę progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Quicquid enim per Euam obtenebratum* fuerat, per Mariam illuxit. Iccirco et aurora est, *corr. ex obtenebratam

-- 517 --

nouam mundo aduehens lucem, et luna, noctem illuminans, et sol, diem omnibus optatum proferens. Nomen autem eius terror est demoniis, fortitudo hominibus, gaudium angelis, spes periclitantibus, solatium miseris, refugium cunctis. Hęc igitur fuit ueri Messię mater, cuius purissimo salutiferoque partu, quicquid olim patribus diuinitus promissum fuerat, plenissime est persolutum.

Quem alium ergo Messiam uenturam pręstolaris, o Iudee, si istum, qui ab ea ęditus est, habes pręsentem? Aut falsum aut uerum locuti sunt prophetę. Si falsum, quare ipsis fidem pręstas? Si uerum, quare, quod illi prędixerunt, iam euenisse non agnoscis? Ecce natus est Christus de Virgine, de tribu Iuda, de semine Dauid, in castello Bethlem, in stabulo genitus, in pręsepio reclinatus, ut sua humilitate tuę incredulitatis contunderet superbiam.

In pręsepio igitur inter muta iacens animalia de te conqueritur per Esaiam dicens: Bos cognouit possessorem suum, et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. O durę ceruicis et ferrei cordis populum! Puerum natum angeli nunciant, pastores adorant, stella noui fulgoris indicat, magi cum muneribus salutant et, quem tam uili loco, tam paupercula matre genitum conspiciunt, regem Israhel protestantur; non qualemcunque regem (ad nullum enim alium sic uenisse referuntur), sed regem regum et dominum dominantium, quem cęlo monstrante in terra Iudea natum esse didicerant. Audi, quid ipso nascente angeli concinant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Bonę autem uoluntatis esse nequeunt, quicunque illum, qui summum bonum est, ignorant. Ipse uero, qui pacem inter Deum et homines ponere ueniebat, tunc in carne nasci uoluit, cum sedatis bellis totus fere terrarum orbis pacem agitaret, Cęsare Augusto monarchiam tenente; quadragesimo enim primo imperii eius anno natus est in Bethlem Christus.

Vide igitur, Euangelica ueritas quam bene prophetarum tuorum respondeat uaticiniis, ut Messiam tuum in Euangelio inuenias, cum in prophetis ante tot secula monstratum fuisse intellexeris.

-- 518 --

Esaias propheta de aduentu eius loquens: De Syon — inquit — exibit lex, et uerbum Domini de Hierusalem. Non de lege Moysi intelligit, quę multo ante de Synai, non de Syon exierat, sed de lege Christi, quę per apostolos de Hierusalem exitura erat. Et subdit de ipso legislatore dicens: Iudicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt — inquit — gladios suos in uomeres, et lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium, non exercebuntur ultra ad pręlium. Bellandi enim studium uersum fuit in agri colendi curam. Quod autem ait: Vltra non exercebuntur ad pręlium, certum tempus significat. Alioquin fortasse haud multo post bella exerceri coepta, nunc inter has nunc inter illas gentes adhuc furere grassarique non cessant. Pacem tamen in natiuitate Domini futuram etiam Dauid pręuidit in psalmis dicens: Venite et uidete opera Domini, quę posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrę. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Et idem alibi ait: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Item Esaias: Et erit — inquit — opus iustitię pax. Iustitia quandoque Christum designat ut illud Apostoli: Factus est pro nobis iustitia a Deo, et pax et redemptio. Oriente igitur Christo oritur iustitia et pax abundat hominum uero Salomone nobis genito, uere pacifico pacisque amatore perennis atque perpetuę. Nam et ista pax terrena, quę ipso nascente contigit, typus fuit pacis ęternę. De qua Esaias, cum de Messię futuri regno prophetaret: Multiplicabitur — inquit — eius imperium, et pacis non erit finis. Hanc ipse quoque Dominus per Ezechielem promiserat dicens: Disponam eis testem pacis, testem sempiternum. Qui hanc pacem tota animi intentione assequi cupit, ne iniuria quidem lacessitus irascitur, sed offensas omneis ęquo animo ferens illum imitatur, qui in psalmo ait: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus. Tu igitur, o Iudee, si aperte intelligis nihil prorsus prophetarum oracula cum Euangelio dissedere, nihil ab eo discrepare, quare mauis* obstinatione mentis peruersę perire quam Christum, qui crucifixus est, confitendo saluari?

*corr. ex maius

-- 519 --

Videamus nunc, si illud quoque in prophetis reperire possumus, quod puer Iesus a magis ab oriente uenientibus fuerit muneribus auri, thuris myrrhęque donandus et perinde ac Deus in carne humana colendus et adorandus. Nonne hoc est illud, quod olim Dauid in psalmis cecinit dicens: Reges Tharsis et insulę munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrę. Et post pauca: Dabitur — inquit — ei de auro Arabię, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. Nonne hoc ipsum Esaias prospexit, cum diceret: Omnes de Saba uenient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino anunciantes. De stella quoque, quę apparuit eis, nonne Balaam, cum irrueret in eum spiritus Domini, prophetauit dicens: Orietur stella ex Iacob, et consurget uirga ex Israhel. Hanc stellam magi isti obseruantes cognouerunt, quę pręter signorum cęlestium morem eos pręcedens ad pręsepium usquę perduxit Saluatoris. Postremo de ista magorum pietate atque munificentia Tobiam etiam prophetasse credimus, cum ciuitatem Hierusalem alloqueretur dicens: Nationes de longinquo ad te uenient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum. Tametsi magi in Bethlem adorarint, Hierosolymis tamen prius quęsierunt eum et: Vbi est — inquiunt — qui natus est, rex Iudeorum? Vidimus enim stellam (eius)* in oriente, et uenimus adorare eum. Adoratus est autem posthęc et Hierosolymis ab iis, qui crediderunt in eum.

Percurramus reliqua! Pręsentatur in templo iuxta Legem primogenitorum, a Symeone sacerdote suscipitur, circumcisionem accipit. Non enim uenit soluere Legem, sed adimplere. Hoc prędixisse Malachiam prophetam constat. Veniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Hoc Zacharias protestatur, cum ait: Lauda et lętare, filia Syon! Ecce ego uenio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Idem astruit Sophonias dicens: Rex Israhel Dominus in medio tui... ipse saluabit. Et Dauid: Suscepimus, Deus, misericordiam *add.

-- 520 --

tuam in medio templi tui. Et iterum in alio psalmo: Dominus — inquit — in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes eius. In cęlo enim sedebat ad dexteram Patris, excelsus et sublimis, et in terra erat in humanitate nostra submissus et humilis. A Virgine Matre oblatus est in templo. Ne igitur purum hominem putares, qui offerebatur, eodem tempore — inquit — et in templo erat et in cęlo. Hanc sane rem pręuidens in spiritu Aggeus propheta dixit: Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę, dicit Dominus exercituum. Cum autem templum illud per Salomonem ędificatum multo quidem opulentius magnificentiusquę fuisse constet quam hoc post reditum a Babylonica seruitute reparatum, nequaquam uerum dixisse propheta argueretur, nisi ipse Dominus, qui in illo pręsentatus est, omnem mundi gloriam omnemque decorem superaret locumque ipsum sua pręsentia longe magis quam Salomon suis opibus nobilitasset.

Interim Herodes, cum in Iudea regnaret scribasque conuocatos de Christo uenturo interrogasset et illi in Bethlem nasciturum a prophetis edocti respondissent, turbatus est et alienum metuens successorem, computato natiuitatis eius tempore, crudele secum iniit consilium, omnes Bethlem pueros biennium et eo minus natos interfici iubet et, ne quo errore forte deceptus unum illum, quem timebat, pręteriret, in plurimos grassatur. Ioseph autem ab angelo admonitus cum puero et matre eius fugit in Aegyptum. Nec ante in Iudeam sunt reuersi, quam Herodes morte sublatus Archelao filio regnum reliquisset. Et hęc quidem in Christo euentura Spiritu Sancto afflati prędixerant prophetę, nequis Iesum, Dominum nostrum, uerum Messiam fuisse dubitet, uidens cuncta in eo impleri, quę tanto ante tempore implenda prędicabantur.

Indignatio ista Herodis iuxta quorundam expositorum sententiam in quadragesimo septimo psalmo habetur, ubi scriptum est: Ecce reges terrę congregati sunt, conuenerunt in unum. Ipsi uidentes, sic admirati sunt, conturbati sunt. Tremor apprehendit eos. Vnum quippe reprehendere uolens propheta multos notat. Omnium enim terrę regum,

-- 521 --

hoc est eorum, qui terrena sapiunt, commune est uitium in quenque sibi suspectum acrius desęuire. Herodes ergo, rex Iuda, audit a magis regem natum et admiratur. Videt idem a scribis astrui et turbatur; metuque amittendi regni perculsus contremiscit et, ut securius regnet, puerum, de quo talia prędicari sentit, perdere parat. Quod autem sequitur: Ibi dolores ut parientis, cum illo congruit Hieremię dicentis: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt. Quod in Euangelio dicitur: Vox in Rama audita est, non est diuersum. Rama enim excelsum significat.

Rachel autem mater fuit Beniamin. Bethlem [ERROR: no reftable :] Quęstio uero erat in tribu Iuda. Quomodo ergo Rachel alienę tribus plorat filios? Respondet Hieronymus noster: quia sepulta est iuxta Bethlem in Effrata et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Siue — inquit — quod Iuda et Beniamin duę tribus iunctę erant et quia Herodes mandauerat non solum in Bethlem interfici pueros, sed et in mnibus finibus eius; per occisionem Bethlem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse cęsos.

Vtcunque sit, pręuidit propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum, in quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis, sed etiam mortuis miserabile fore spectaculum illud puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit — inquit — consolari, quia non sunt, hoc est, quia nece sublati sunt. Neque enim mors nostrorum nobis potest esse consolationi, sed spes uitę ęternę. Credimus enim eos, qui puri hinc decedunt, Deo sursum in cęlesti regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi cum Christo

-- 522 --

uicturi erant. Frustra autem Herodes sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet interficiendum offerret.

Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce Dominus — inquit — ascendet super nubem leuem, et ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. Tunc enim illum in ulnis suis gestauit mater. Quę ideo nubes leuis dicitur, quia, cum peperisset filium, nullum omnino humorem sensit, qui grauaret uirginitatis eius integritatem. In figura autem fugę huius Rebecha filium suum Iacob misit in Aram, ne ab Esau interficeretur. Et Dauid Saulis iram declinans transtulit se in Palestinam ad Achim regem. Defuncto Saule reuersus est in Iudeam. Domino autem Aegyptum ingresso corruerunt (sicut quidam tradunt) idola Aegypti, ut significarent gentibus ad Christum conuersis colendorum deorum errorem in nihilum redigendum. Hoc figurauit arca a Palestinis ablata; quam cum in templo Dagon posuissent, simulachrum collapsum in terra iacuit manibus pedibusque truncatis formaque pristina penitus amissa. Ad hęc in Osee propheta est scriptum: Ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. Et in Naum:* De domo dei tui interficiam sculptile et conflatile. Et in Zacharia: In die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra. Et in Sophonia: Horribitis Dominus... attenuabit omnes deos terrę. Reditum etiam Domini ab Aegypto inuenimus in prophetis pręuisum antequam factum in Euangelio. In Osee propheta Deum Patrem audio loquentem: Ex Aegypto uocaui filium meum. Hoc in Domino nostro Saluatore impletum Mattheus testatur. Et si de alio quam de Messia hoc prędictum foret, etiam tum ab Hebreis eius assertio argueretur. Hebrea enim lingua scripsit Euangelium. Recte igitur prophetę dictum usurpauit ad narrationis suę confirmationem, ut, *corr. ex Naon

-- 523 --

quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum.

Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem, qui primus ex illis erat, intelligentiam uisionum et somniorum. De his postea dicitur: Steterunt in conspectu regis; et omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Hi igitur typus erant futurę in Christo adhuc puero sapientię atque scientię diuinitus infusę. Qui enim ante secula sapientissimus fuit, eum in seculo genitum omnibus sapientia pręstare oportuit. Quod autem isti figuram Domini prę se tulerint, nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores.

His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea

-- 524 --

q uidem, antequam euenissent, prędicta demonstrando, ut omnibus pateat Iesum crucifixum uerum fuisse Messiam et illos mortifero nimis errore labi, qui uenturum putant, cum uenisse constet.

Baptizabat Ioannes, Zacharię filius, ad Iordanem, ut, qui natiuitate Christum pręuenerat, baptismo quoque pręueniret. Sed Ioannis baptismus figura fuit baptismi Christi. Ego baptizo in aqua — inquit — medius autem uestrum stetit, quem uos nescitis. Ipse est, qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. Deinde prospiciens Iesum uenientem ad se, mente uidit, quod oculis uidere non poterat, in homine humili diuinitatis maiestatem et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est, de quo dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est, quia* prior me erat. Sic in Ioanne est scriptum. Mattheus uero magis succincto sermone rem constringit et Baptistam ita locutum refert: Ego quidem baptizo uos in aqua in poenitentiam; qui autem post me uenturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. Ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni. Aqua tantum se baptizare dicit, ne putes illo baptismo peccata remitti, sed ad eum suscipiendum, per quem peccata tolli oportebat, corda hominum pręparari.

Vt igitur Saluator noster uerum baptisma in se incoharet, uenit ad Ioannem et ab eodem in Iordane uoluit baptizari, non ut mundaretur ipse, in quo nihil inquinatum erat, sed ut aquis uim mundificandi sua conferret diuinitate. Circumcisus ergo uetera finiuit, baptizatus noua incohauit, ut illa horum typum atque figuram fuisse agnoscas et Legem — ut Apostolus inquit — pędagogum fuisse ad Christum umbramque cessare oportere, postquam illuxit ueritas.

Dicamus igitur, quę olim pręcesserunt baptisma istud, quo nunc credentes sanctificantur, ut futurum significarent, deinde reliqua, quę proposuimus, tractaturi.

*corr. ex qui

-- 525 --

Huius sacramenti figura fuit arca Noe in aquis seruata, ex qua nouum hominum genus prodiit, ueteri per diluuium deleto; Mare rubrum aduersarias enecans potestates et in tutum transmittens populum fidelem; Iordanis fluuius, quo transmisso Dei populus Terram promissionis ingressus est; quatuor illę* ad Euangelii numerum hydrie aquę, quas super lignorum struem euertit Helias, et ignis (qui est Spiritus Sanctus) de cęlo lapsus exhausit uictimam, ut Deo acceptabilem probaret; aqua Iordanis, in qua Naman Syrus septies lotus a lepra curatus est. Hęc illa aqua, ille fons est, de quo Zacharias prophetabat dicens: In die illa erit fons patens domui Dauid et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatę. Ipso quippe Christi lauacro cunctę fidelis animę sordes eluuntur atque emaculantur. Fons ille patet domui Dauid, id est Ecclesię Christi, ut in ipsum credentibus prosit, et non incredulis, qui suspenso hęsitantique animo Euangelii suscipiunt ueritatem. Quicquid denique in Veteri Testamento per aquam sanctificabatur, baptismi per Christum futuri signum fuit.

In Exodo populus Deum de monte Synai loquentem auditurus uestimenta sua lauare iubetur. In Leuitico Moyses et Aaron, priusquam ingrediantur tectum foederis ad altareque accedant, implerunt labrum aqua, ut ea suas filiorumque manus ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę**corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita et nos, qui in Adam ex tactu uetitę arboris peccauimus, in Christo baptizati a peccato purgamur. Tunc quoque baptismi sacramentum pręparabat Dominus, cum in Esaia diceret: Lauamini, mundi estote! Idque rursum mundandis pollicebatur dicens: Aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes; *corr. ex ille

-- 526 --

ponam desertum in stagna aquarum, et terram inuiam in riuos aquarum. Quoniam hoc in Euangelio daturus erat, ad Euangelistarum numerum quater elementum istud nominauit: flumina, fontes, stagna, riuos aquarum. Hoc ipsum in Ezechiele promittebat, ubi ait: Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, et ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. Et quia, quod hic promittitur, in nouitate Euangelii persoluendum erat, sequitur: Et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum ponam in medio uestri. Hanc aquam in spiritu uidit idem propheta de templo ad latus dextrum descendere et ad meridiem uerti. Nihil est enim in baptismo sinistrum, sed cuncta uelut meridies lucis plena, in quo dimittuntur peccata et ad beatitudinem consequendam aditus aperitur.

Vnde in psalmis canitur: Fluminis impetus lętificat ciuitatem Dei. Lętificat utique Ecclesiam spe futuri boni. Quod frustra quidem ab illis speratur, qui extra Ecclesiam sunt. Porro sacramentum hoc per illud quoque significari certum est, quod in alio psalmo dicitur: Super montes stabunt aquę. Non dicit stant, sed stabunt. Futurum enim erat, ut omnem seculi altitudinem baptismi superaret altitudo, per quem fideles animę de terra ad cęleste regnum transferuntur. De quibus dicere possis: Aquę, quę super cęlos sunt, laudent Dominum.

Talia lauacri salutaris pręmia fore cernens Esaias, non distulit ad id suscipiendum hortari: Omnes — inquit — sitientes, uenite ad aquas. Et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Emite absque argento et absque ulla commutatione uinum et lac! Neque enim fas est, ut spiritale donum uenale sit. Gratis accepistis — inquit Dominus — gratis date! Et quoniam corporis Christi sacramentum non nisi baptizatis datur, uerbum comedite non ad aquas refertur, sed ad altaris sacrificium, quod sub uini panisque specie offerri solet. Lac autem pro pane posuit propheta, ut ostenderet animas hoc cibo digne nutritas candorem consecuturas angelicę puritatis. Cęterum sitientes, id est cupidos salutis, uenire ad aquas iubet, quia, qui

-- 527 --

c redunt, illi Ecclesię membrum fieri auidius desyderant magisque lętanter ad baptismi gratiam accedunt. Quod per eundem prophetam est prędictum, ubi ait: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Saluatoris. Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius errigetur.

Multa diximus, nondum tamen hoc, quod Christo contigit, dum a Ioanne baptizatur, in Scripturis ueteribus olim reuelatum fuisse monstrauimus. Ac ne in perquirendo plura, quam necesse sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod Dauid in psalmis cecinit dicens: Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Vox Domini — inquit — et ut nosses, cuius uox esset ista, subiunxit: Deus maiestatis intonuit. Iam audierat igitur in spiritu sanctus propheta uocem illam Dei Patris, quę postea nobis intonuit super Iesu baptizato: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Tot ergo habes de baptismi nouitate Veteris Scripturę testimonia, o Iudee,* et adhuc cunctaris, adhuc hęsitas ad Ecclesiam confugere et cum apostolis, qui et ipsi Iudei fuerunt, credendo saluari? Vis istud, quod modo diximus, apertius expressiusque** prędictum agnoscere, quod supra Christum baptizatum Spiritus Sanctus in columbę figura sederit, quod uox Patris audita fuerit? Lege in Esaia pene iisdem scriptum uerbis Deo dicente: Ecce seruus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Sed de hoc satis. Reliqua prosequamur!

Baptizatus Dominus Iesus, Deus noster, abiit in desertum. Per dies quadraginta nihil gustat, ieiunus pugnat et cum eo, qui primos parentes nostros fraude subuerterat, *corr. ex Iudeę **corr. ex expresiusque

-- 528 --

congressus uincit. Hęc si de Messia futuro prędicta non ignoras, quare in Christo crucifixo impleta negare audes? An tantum, ut negando pereas, qui credendo et confitendo posses uiuere?

Baptizatus Iesus ieiunat, tentatur, uincit. Et tu certe, si baptismi salutaris te susceptione armaueris, carnis concupiscentiam ieiunio, diaboli dolos fidei constantia superabis. Quadraginta diebus ieiunat Moyses, ut Legem acciperet; quadraginta Helias, ut ad montem Dei perueniret; quadraginta Christus, ut pro Adę transgressione, qui gustu peccauerat, gustus continentia satisfaceret. Illorum ieiunium in figura pręcessit. Nam neque Lex Moysi absoluere nos potuit a maledicto antiquę pręuaricationis, nec Helię ad montem peruentio. Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur.

Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et in alio psalmo: Genua mea — inquit — infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum. Non propter oleum, quod cum cibo sumitur — nihil enim gustauerat — sed quo prudentes uirgines aptauerant lampades suas ad sponsi nuptias intraturę, uirginitati fidei iungentes erga miseros pietatem. Ait ergo: Genua mea infirmata sunt per cibi abstinentiam, caro immutata per poenarum afflictionem. Et id quidem propter oleum, id est propter meam erga miseros pietatem, ut illos redimam, quos inimicus tenet captiuos.

Quod autem post ieiunium uincere diaboli tentamenta debuerit, illos hoc significasse reor, qui, cum ieiunassent Dei auxilium implorando, commisso cum aduersariis pręlio uictoria potiti sunt: Samuel ieiunus placato Domino concidit Palestinos, Iosaphat, rex Iuda, Ammonitas et *corr. ex. hęc

-- 529 --

Idumeos. Iudas Machabeus parua manu magnos Antiochi exercitus fudit, per triduum ante ieiunans. Igitur, sicut isti suos hostes abstinentię armis muniti uicerant, ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare.

Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis uitam donauit, ut suo loco disseremus. Nunc occurrentia explicari oportet, ne dicendorum seriem confundamus.

Igitur in Euangelio post hęc ita est scriptum: Ioannes uidens eum uenire ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ipse hoc testatus est, qui illum baptizauerat, qui Spiritum Sanctum uertici eius insidentem uiderat, qui Dei Patris uocem, quod esset Filius suus, audierat. Videamus, quibus in Euangelio dimiserit peccata, ne uanum Ioannis testimonium fuisse quis putet. Deinde ipsum figuris ueterum uaticiniisque confirmare curabimus.

Mulieri in adulterio deprehensę ueniam dedit. Vade — inquit — et iam amplius noli peccare! Damnauit ergo peccatum pręcipiens peccatrici, ne amplius peccet, et illam de eo, quod hactenus peccauerat, absoluit. Paralytico, qui ei oblatus in lecto fuerat: Confide, fili — ait — remittuntur tibi peccata tua. Et ad scribas conuersus: Vt sciatis — inquit — quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tu, paralytice, tolle lectum tuum et uade in domum tuam! Abiit ergo ille utroque morbo curatus, tam animę quam corporis. Iesus autem Deum se esse non modo non negauit, uerum etiam opere probauit. Dixerant enim scribę illi: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides tua te saluam fecit. Vade in pace! Sed etiam

-- 530 --

latroni in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui poenitentibus delicti gratiam faciat, discipulis quoque suis ligandi absoluendique tribuit autoritatem dicens: Amen dico uobis, quęcunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcunque solueritis super terram, erunt soluta et in cęlo.

Quęramus, si Messię uenturo danda fuit hęc potestas, ut hunc ipsum esse, qui crucifixus est, increduli agnoscant et tandem deposito errore sequantur eam, quę in Euangelio habetur, ueritatem.

In Esaia Deum ad Israhel dicentem audio: Veruntamen seruire me fecisti in peccatis tuis, prębuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Nunquid unquam Deum seruire aut laborem pati aliquis uidit in peccatis, in iniquitatibusque aliorum, nisi cum uerbum caro factum fuit et habitauit in nobis? De quo Apostolus ait: Exinaniuit semetipsum formam serui accipiens. Ad personam ergo Filii hęc, quę dicuntur, referenda sunt, non ad personam Patris, licet Pater et Filius unum sint. Itaque ipsius Filii est, quod sequitur: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, non tuis meritis, sed mea miseratione, non tua iustitia, sed mea pietate. Non hoc dicimus, quod negemus Patrem peccata delere, sed quod affirmemus cuncta Patrem agere per Filium, sine quo factum est nihil.

Hoc loco interrogabimus Iudeos: Si Deus est, qui talia locutus sit, quomodo in Deo seruitus et labor cadere potuit? Et, si — ut ipse ait — uere seruire illum et laborare fecerunt, quomodo Deus est? Necesse est, ut fateantur hunc unum et Deum esse, ut peccata deleat, et hominem, ut pati possit. Quod si Dominus noster Iesus Christus et peccata hominibus condonauit et se passionibus subiecit, restat, ut idem et Deus et homo sit. Neque enim peccata hominum delere aut ea delendi aliis potestatem tribuere ualuisset, si non esset Deus, neque supplicia et mortem pati, si non esset homo. Falluntur itaque Iudei, qui Messiam sibi

-- 531 --

promissum purum hominem fore putant, et non etiam Deum, quando quidem alii quoque prophetę diuinitatem eius humanitatemque testantur.

Esaias ait: Paruulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Hoc ad humanitatem spectat, reliqua ad diuinitatem. Sequitur enim: Et factus est principatus super humerum eius, et uocabitur nomen eius Admirabilis Consiliarius, Deus Fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis. Idem alibi: Vę, qui dicit patri: Quid generas? Et mulieri: Quid parturis? Illis utique uę istud futurum denunciatur, qui Christum denegant uel de Patre genitum ante omnia tempora uel de matre in tempore. Iterum alibi: Propter Syon — inquit — non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor uirtus eius, et saluator eius ut lampas accendatur. Et uidebunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Ad Ecclesiam prophetans hoc ait. Virtus Ecclesię et Saluator Christus est, qui apostolis in monte resplenduit suę luce diuinitatis. Viderunt autem eum gentes et reges, tam illi, qui corporeo intuitu eum Hierosolymis conspexerunt, quam qui postea per apostolorum prędicationem fide susceperunt. Hoc ipsum magis aperte Baruch propheta declarat dicens: Hic est Deus noster, et non ęstimabitur alius aduersus eum. Hic adinuenit omnem uiam disciplinę, et tradidit illam Iacob, puero suo, et Israhel, dilecto suo. Post hęc in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Christus igitur, qui homo cum hominibus conuersatus est, Deus cum Deo Patre legem tradidit mortalibus, qua seruata beatitudinem consequerentur sempiternam.

De ipso etiam Ezechiel testatus est, cum diceret sibi in uisu apparuisse super firmamento, quod capiti quatuor animalium imminebat, quasi aspectum lapidis saphiri similitudinem throni, et super similitudinem throni similitudinem quasi aspectum hominis desuper. Thronus super firmamento fert prę se diuinitatis maiestatem, hominis uero aspectus ostendit humanitatis naturam. Quatuor animalia quatuor Euangeliste sunt, qui utrunque de Christo

-- 532 --

senserunt, utrunque illi tribuerunt. Messias igitur, id est Christus, Deus et homo est, et non homo tantum. Hinc est, quod, cum Iesus ipse Iudeos incredulos interrogasset, cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit.

Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem mortemque pati, fragilitatis humanę conditionem indicabat.

Quod autem et miracula illa, quę in Euangeliis relata sunt, facere debuerit, prophetę multo ante prędixerunt, ne excusabilis esset uesania eorum, qui dixerunt: In Belzebub, principe demoniorum, eiicit demonia. Credere enim debuerunt prophetis, et quod Dei erat, demoniis non tribuere. In Esaia est scriptum: Deus ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperientur oculi cęcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Nonne hoc est illud, quod in Mattheo discipulis Ioannis quęrentibus, an ipse esset, qui uenturus erat, respondit dicens: Euntes renunciate Ioanni, quę audistis et uidistis: cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me! Et hęc quidem iuxta historiam.

Moralem uero sensum utrobique de conuersione eorum, qui talibus animi morbis laborabant, esse ostenderemus, si mihi non foret propositum nihil aliud hoc uolumine demonstrare, nisi quęcunque ueterum Scripturę de Messia uenturo prędixerant, in Christo, quem Iudei crucifixerunt, fuisse impleta.

-- 533 --

Quod autem gentes ad ueri cognitionem per Christum inducendę fuerint, per easdem pene similitudines in eodem propheta Deum Patrem Filio loquentem audimus: Dedi te — inquit — in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cęcorum et educeres de conclusione uinctos, de domo carceris sedentes in tenebris et umbra mortis. Datus enim fuit in foedus Iudeorum Patris promissionem exoluens, in lucem gentium ueritatem docens, oculos mentis eisdem aperiens, ut fide Deum uideant et a demonum eis illudentium captiuitate erruantur et sublatis errorum tenebris de morte reuocentur ad uitam, id est ad ipsum, qui ait: Ego sum uia, et* ueritas, et uita. Cui tamen inuidentes Iudei iniquo animo ferebant, quod sabbatis curaret quodque patrem suum diceret Deum, se Deo faciens ęqualem. Hoc relatum in Euangelio legitur Ioannis, et impletur illud in psalmis: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt tamen ab ipso, quem arguebant, licere etiam sabbatis bene agere. Quod autem esset ęqualis Deo Dei filius, quomodo contradicere poterant, si ille, quod de se fatebatur, miraculis supra omnem uim humanam factis uerum esse probabat? Credebat ergo turba et sequebatur eum. Principes autem sacerdotum superbia elati ferre non poterant, ut aliquis plus ipsis honoraretur. Atque ideo illum persecuti sunt et tam mirandis, quę faciebat, operibus semper detrahere conati.

Cęterum, ut Domini nostri Saluatoris de sabbati obseruatione argumenta Veteris quoque Scripturę autoritate confirmemus, audi, quod in Esaia Deus ipse dicat: Si auerteris — inquit — a sabbato pedem tuum facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et uocaueris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaueris eum, dum non facis uias tuas, ut loquaris sermonem — hoc est, si diebus festiuis ab Ecclesia receptis uel constitutis desieris facere uoluntatem tuam, ut facias Dei uoluntatem, si uerbum illud proferre caueris, de quo in die Iudicii reddenda est ratio, ut tantum, quę Deo placita sunt, loquaris — tunc

*add.

-- 534 --

delectaberis super Dominum — inquit (sentiendo intra se Spiritus Sancti consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus. Iudei uero, litterę, non spiritus obseruatores, Christo imputabant, quod sabbatis beneficia sanitatum ęgrotantibus conferret, et pietatis opus peruersa opinione impietati ascribebant,* quod magis laudi dare debuerunt. Ille enim uere sabatum Domini sanctificat, qui a uitiis abstinet et capessendis uirtutibus operam impendit.

Sed antequam ad reliquas eidem illatas iniurias ueniam, operęprecium erit uidere in prophetis, qualiter suscepto baptismate et suggestionibus diaboli superatis et Ioanne carceri tradito coeperit prędicare et docere in synagogis et apostolos sibi asciscere.

Ingressus est synagogam — ut in Lucę Euangelio est scriptum — et accepto libro reuoluit et legit de Esaię uaticiniis, ubi dicitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prędicare captiuis remissionem, et cęcis uisum, dimittere confractos in remissionem, prędicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Omnium — inquit Euangelista — oculi in eum intenti erant. Et ipse coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est hęc scriptura in auribus uestris. In se impletam significauit, utpote qui exinde talibus de rebus ad populum coepit habere sermonem. Cum autem ista diceret, ostendit profecto se illum fuisse, qui olim locutus est in prophetis et qui nunc natus erat ex Virgine. Sed uideamus, quomodo impleuit ista, quę in prophetia recensentur.

*corr. ex. asscr-

-- 535 --

Spiritus Domini super me, quia, dum ipse baptizatur, apparuit super eum* in columbę specie Spiritus Sanctus. Vnxit me, inquit. Vnctio pertinet ad humanitatem. Vnctus est igitur, id est sanctificatus, a sua diuinitate, ita ut idem esset Deus et homo. Euangelizare pauperibus misit me, ut illos ad agnitionem ueritatis conuerterem, qui pauperes sunt nec Legem habentes nec prophetas et in idolorum cultura obtenebrantur. Sanauit autem contritos corde, quoties poenitentibus crimen condonauit. Prędicauit captiuis remissionem, cum ad illos, qui in lympho erant, descendisset. Cęcis uisum, quia iis, qui ipsum ignorabant, aperuit intellectum, ut agnoscerent. Dimisit uero confractos in remissionem, quando uariis morbis implicitos uerbo curauit. Prędicauit denique annum Domini acceptum. Compluries enim de sua prędixit futura passione et resurrectione, quibus instaurata est gratia generi humano. De qua Apostolus: Ecce nunc — inquit — tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis! Prędicauit diem retributionis, cum in fine seculi se iudicem fore asseruit uiuorum ac mortuorum, ut retribuat singulis iuxta opera, quę fecissent, iustis pręmium, peccatoribus poenam. Et quoniam talia per illum adhuc fienda erant, non dixit simpliciter: Hodie impleta est hęc scriptura, sed adiunxit: in auribus uestris. Quasi dicat: Ego ipse, quem loquentem auditis, talium ero autor et eorum, quę mihi a Patre mandata sunt, executor.

Porro, ipsum isto sanctę** prędicationis officio functum fuisse per se prius, deinde per apostolos, ex aliis quoque Scripturę locis monstrare possumus. In Hieremia Pater Filium affatur et ait: Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ędifices, et plantes; hoc est docendo euellas uitia, destruas errores, disperdas diaboli potestatem, dissipes Iudeos incredulos, ędifices autem Ecclesiam fidelem et plantes in ea arbores rationales, quę in tempore suo *corr. ex. cum ** corr. ex sancte

-- 536 --

dabunt fructum suum. In eodem propheta huic simile est illud: Posui uerba mea in ore tuo, et in umbra manus meę protexi te, ut plantes cęlos et effundas terram et dicas ad Syon: Populus meus es tu. In ore Filii uerba Dei Patris erant. Ipse enim in Euangelio ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Quod quidem ad naturam hominis referendum est, in qua dixit: Pater maior me est, non ad naturam Dei, in qua idem ait: Ego et Pater unum sumus. Christus autem plantauit cęlos et effudit terram, cum diceret: Si uis perfectus esse, uende, quę habes, et da pauperibus... et sequere me! Hoc est enim amare cęlestia et terrena contemnere. Tunc quoque ad Syon dixit: Populus meus es tu, cum diceret: Super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam.

De qua Ecclesia ante in psalmis ipse prędixerat, ubi ait: Ego autem constitutus sum rexab eo, id est a Patre, super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Quod ne ad regem Dauid pertinere putaremus, adiunxit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et quia in parabolis multa locutus est, in psalmis quoque ait: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam, id est, inclinabo ad me audiendum credentium aures. Ipsi enim auris mea sunt, et mysteria, quę in psalmis proposita sunt et nondum satis intellecta, cum illa impleuero, aperta faciam omnibusque manifesta. Porro de eius doctrina, in qua est Legis perfectio, Osee propheta ait: Tempus requirendi Dominum cum uenerit, qui docebit uos iustitiam. Quod quidem et Iohel pręuidens ad lętitiam hortatur et ait: Filii* Syon, exultate et lętamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitię, et descendere faciet ad uos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. Doctor iustitię Christus est, imber matutinus Lex, serotinus Euangelium. Non ueni — inquit — soluere Legem, sed adimplere. Ideo autem dicitur sicut in principio, quia — ut *corr. ex. filiae

-- 537 --

Apostolus ait — Lex spiritalis est, quę sub uelamento litterę cęlat Euangelii sacramenta. Atque ita imber iste, qui descendit in principio, in uerbis matutinus est, in sensu serotinus. Tunc enim purior fluere coepit, cum terra dedit fructum suum, id est, cum Maria Virgo genuit Dei Filium, qui ea, quę de se prędicta fuerant, adimpleuit et adimpleta esse prędicauit, ut supra est dictum.

Nihil est autem eius doctrina uerius, nihil salubrius, nihil ab omni immundicia syncerius. Lex enim ueritatis — ut Malachias ait — fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Idem adsciuit sibi duodecim apostolos et alios septuaginta duos discipulos, pauperes piscatores, simplices, rudes et indoctos homines, per quos Spiritu Sancto repletos Euangelium suum per omnes orbis partes disseminauit, omnibus uiam pandens, per quam ingressi ad ęternam perueniant salutem et ineffabili illa cęlestis regni beatitudine perfruantur.

Duodecim igitur apostoli sunt duodecim filii Iacob, duodecim fontes in Helim, iuxta quos castrametati sunt filii Israhel, duodecim tituli a Moyse positi, duodecim uituli in holocaustum oblati, duodecim panes similę super mensam a sacerdote Aaron ponendi, duodecim exploratores ad terram Chanaan* a Moyse missi, duodecim uirgę singularum tribuum nominibus inscriptę, duodecim lapides de Iordane sublati, cum Iordanis aqua siccum transeuntibus prębuit iter, duodecim iuga boum, in quibus Helias arantem reperit Heliseum. Denique ipse Iesus duodecim annorum erat, quando coepit disputare, significans per duodecim apostolos prędicationem suam se per orbem sparsurum. Et cum diceret: Nonne duodecim horę diei sunt, horas apostolos, se diem esse designabat.

Post hęc autem, ut Lucas ait, designauit Dominus et alios septuaginta duos... ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum, quo erat ipse uenturus. Horum figurę fuere septuaginta palmę in Helim iuxta duodecim *corr. ex. Chanaam

-- 538 --

fontes aquarum, quos duodecim apostolis [ERROR: no reftable :] Discipuli annumerauimus. Septuaginta etiam discipulorum typus erant septuaginta seniores iussu Domini a Moyse electi, cum quibus multitudinis gubernandę onus partiret. Ad hunc discipulorum numerum potest per tropologiam et illud octogesimonono psalmo referri: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.* Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Summa quippe discipulorum in octogenarium extenditur, si primis duodecim reliquos iunxeris. Hi sunt operarii missi in messem. Ab his uita nostra perficitur, si per ipsorum doctrinam dirigatur. Quicquid est extra illam amplius, labor et dolor est. Frustra enim ad beatitudinem adipiscendam nititur, qui contempto Euangelio per philosophorum pręcepta illam se adepturum putat.

[ERROR: no reftable :] Euangelistę Ex discipulis his quatuor quoque Christi, Domini nostri, Euangelistas in prophetis olim significatos, si quęsieris, reperies. In Ezechiele habes in prima eius uisione: Et in medio similitudo quatuor animalium... et uultus eorum facies hominis et facies leonis et facies uituli et facies aquilę. Facies hominis Mattheus fuit, qui ab humanitate Christi exorsus est Euangelium. Facies leonis in deserto rugientis Marcus. Ego uox — inquit — clamantis in deserto. Facies uituli Lucas, a sacerdotio Zacharię incipiens. Per uitulum enim sacrificium a sacerdote offerendum designatur. Facies aquilę Ioannes, qui cęteris altius uolans: In principio erat uerbum, inquit, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum. Hi sunt quatuor quadrigę illę, quas de medio duorum montium, Veteris Nouęque legis, egredi uidit Zacharias et ab equis diuersi coloris in diuersum trahi: alios ad aquilonem, alios ad austrum, sed robustissimos eorum discurrere per omnem terram. De quibus dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in** fines orbis terrę uerba eorum. Vbique enim *corr. ex. annis **add.

-- 539 --

u ulgatum est Euangelium per apostolos apostolicosque uiros. Quorum ilii ruffi fuere martyrio, alii nigri obscura quęque Scripturarum interpretantes, alii albi munditiem profitentes castitatis, alii uarii diuersitate spiritalium bonorum pręditi. Et hi quidem fortissimi, quia primi a Domino ad apostolatum electi, ut audacter et intrepide aduersus errores certent pro ueritate nec persecutorum timeant gladios, pro morte uitę immortalitatisque pręmia relaturi.

Quod autem Dei uerbum Euangeliique mysteria prędicare debuerint, in psalmis et prophetis olim significatum satis apparet. Per Esaiam loquitur Dominus: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes. Tota die et tota nocte... non tacebunt. Scripta quippe apostolorum sine intermissione in Ecclesia Christi leguntur. De Euangelii quoque prędicatione per orbem diffusa idem propheta ait: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquę maris operientis. In omnem enim terram exiuit sonus eorum, dicente Domino, sicut in eodem propheta est scriptum: Mittam ex eis, qui saluati fuerint, ad gentes in mare, in Affricam, in Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Gręciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non uiderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam gentibus. Nonne hoc illud ipsum est, quod in Euangelio legimus ad apostolos dictum: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Et paulopost subiungens Euangelista ait: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. De his in psalmis quoque dicitur: Annunciauerunt cęli iustitiam eius, et uiderunt omnes populi gloriam eius. Et alibi: Cęli — inquit — enarrant gloriam Dei. Et, si cęli sunt, qui de cęlestibus disserunt, consequens erit, ut sint terra, hoc est infimum elementum, qui omnem curam terrenis negociis impendunt. Illud pręterea apostolico competit collegio: Montes exultauerunt ut arietes, et colles sicut agni ouium. Montes et arietes apostolos significari reor. Supereminent enim gratia et dignitate, quia principes Dominici gregis sunt. Per colles autem et agnos reliquos Domini discipulos intelligimus. Nam colles montibus, arietibus

-- 540 --

agni minores sunt. Vtrique tamen unanimiter exultarunt in spe Saluatoris, ut magno animo gentibus Euangelium prędicarent et errantibus uiam ostenderent salutis. Vnde dicitur: Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam uindictam in nationibus (idola eorum damnando), increpationes in populis (Iudeorum arguendo incredulitatem obstinationemque reprehendendo). Vindictam istam in nationibus illa etiam psalmistę uerba sonant: Intonuit de cęlo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam... misit sagittas suas, et dissipauit eos. Intonuit enim et dedit uocem per apostolos, qui uelociter loca percurrentes sagittis comparantur. Conuersis igitur ad Christum gentibus simulachra dissipata sunt deorum, immo demoniorum. Ad hos itaque spectat, quod alibi ad Christum dicere uidetur propheta: Laudabunt opera tua, et potentiam tuam pręnunciabunt. Magnificentiam maiestatis tuę et sanctitatem tuam loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et hoc quidem per gratiam Christi et Spiritus Sancti donum. Ideoque alibi ait: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Quod Esaias admirans: Quam pulchri — inquit — super montes pedes annunciantis et prędicantis pacem, annunciantis bonum, prędicantis salutem, dicentis Syon: Regnabit Deus tuus! Pulchri certe fuerunt pedes Christi a morte resurgentis et in cęlum ascendentis, super montes, id est super discipulos pacem nunciantis, quibus dixit: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, annuncians bonum, prędicans salutem, ut et ipsi aliis eadem nunciando, qua ratione illa parari queant, instruere curent.

Prędicabant — inquit Euangelista — Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Dederat enim eis potestatem demonia eiiciendi, langores curandi, mortuos suscitandi. De quo Lucas in Actibus testatur dicens: Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. De his olim prędictum est in psalmis: Mirabilis Deus in sanctis suis, et figuratum in Moyse, qui in prodigiis faciendis pharaonis magos uicit; in Iesu Naue, qui solem stare fecit; in Helia, qui mortuum suscitauit; in

-- 541 --

Heliseo, qui Naman Syrum a lepra curauit. Sed multo plura in Euangelio signa secuta sunt quam quę pręcesserunt in Lege. Cui enim in Lege imperanti uenti et mare obedierunt? Quis super aquas siccis pedibus ambulauit? Ad cuius necem sol obscuratus est, terra tremuit, monumenta per se aperta sunt et mortui ad uitam rediere? Cuius umbra sicut Petri ęgrotantibus restituit sanitatem? Duo hominum cadauera ad uitam redisse in Veteri legimus testamento, quam plurima in Nouo. Vnum illic Tobiam cęcum illuminatum, hic sexcentos, unum illic leprosum mundatum, hic mille. Et quisquam est, qui de Lege ad Euangelium, de umbra ad lucem dubitet transmigrare?

Christum pręterea pauperem, apostolos pauperes Scriptura recens indicat, antiqua prędicit. Qui non credit, is profecto utriusque autorem Deum offendit. Ipse Saluator de se in Euangelio loquens ait: Vulpes foueas habent, et uolucres cęli nidos. Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Non habuit, unde didragmam pro se et discipulo solueret nisi mirabiliter in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit.

Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus ... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas. Ac ne Deo in paupertate seruiendo aliquid tibi, quo sustentare uitam possis, defuturum timeas, interrogat eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus,

-- 542 --

dum diuitias sibi non in terra, sed in cęlo quęrunt. Sed uideamus, si in his quoque, quę de Christi discipulorumque eius paupertate retulimus, in prophetarum reperire possimus uaticiniis, ut, cum cuncta, quę prędicta sunt, impleri in Euangelio monstrabimus, magis patescat, quam stulta sit Iudeorum credere Christo nolentium obstinatio.

In persona Christi uenturi dici illa in psalmis nemo negat: Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus solicitus est mei. Et iterum: Libera me — inquit — quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Pauper enim factus est, ut nos in cęlesti regno diuites faceret, dicente Iacobo apostolo: Pauper, diues in fide, hęres erit regni. Pręter hęc Esaias de excidio Hierusalem futuro prophetans ob Iudeorum perfidiam et Christo illatas iniurias ait: Ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Et ne forte dubium relinquat, per quos Deus humiliabit eam, subiungit: Conculcabit eam pes, pes pauperis, gressus egenorum. Pes utique pauperis Christi et gressus egenorum apostolorum. Qui ergo Christum et apostolos imitari cupiunt, paupertatem colant. Non diuitum pedes ciuitatem superbam conculcarunt, sed egenorum. De ipsorum inopia et alibi idem propheta est locutus et ait: Addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, hoc est lętabuntur in uisione diuina. Deum enim uidens interpretatur Israhel. Ait autem Iesus: Qui me uidet, uidet et Patrem...quia ego in Patre et Pater in me est.

Porro, siquis quęrat, quare Christus paupertatem amplexus sit, respondet Apostolus ad Corinthios dicens: Propter uos egenus factus est...ut illius inopia uos diuites essetis; hoc est, ut et uos eius exemplo ea, quę sursum sunt, quęratis, non quę super terram. Illi enim, qui cumulandis opibus inhiant, de his, quę ęterna sunt, nequeunt cogitare et, dum corpori blandiuntur, animę bona contemptui habent pręsentiumque rerum uoluptate deliniti eorum, quę futura expectamus, obliuiscuntur. Longe autem melius est nudos intrare in regnum cęlorum quam cum opum copia

-- 543 --

m itti in ignem ęternum et diuitis purpurati miserrimam subire sortem, qui sepultus in inferno frustra Lazari mendici in sinu Abrahę feliciter quiescentis implorauit opem. Quanti autem meriti pauperes isti, de quibus locuti sumus, apud Deum, qui eos elegit, fuerint, operęprecium est audire.

Non solum in terra potestas data est eis signa et prodigia faciendi, sed etiam in die nouissimo cum Christo simul iudicandi. Iudices eorum erunt, a quibus persecutiones passi fuere: Cęsarum, regum, principum terrę. Iudices erunt Iudeorum Christo non credentium et gentilium deos deasque colentium et hereticorum uanis sophismatum argutiis ueritatem deprauare nitentium. In Mattheo Saluator noster ad phariseos, qui eum in Belzebub eiicere demonia dicebant, respondit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii uestri in quod eiiciunt? Ideo ipsi iudices uestri erunt; hoc est, discipuli mei, qui filii uestri sunt, iudicio suo uos ob perfidiam uestram condemnabunt. Deinde iam postremę proximus passioni ad discipulos dixit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Pręter hęc Paulus, in quo Christus locutus est, ad Corinthios scribens ait: An nescitis, quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et paulopost: Nescitis — inquit — quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia?

In istis ergo impleta fuisse constat, quę ante prędicta legimus in prophetis. In spalmis dicitur: Illuc enim ascenderunt tribus. Ac ne Iudeorum tribus, qui on credunt, ascendere putares, additur: tribus Domini, testimonium Ishrahel, ad confitendum nomini Domini. Tribus autem Domini in Christo credentium est multitudo. Sequitur de apostolis: Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum Dauid. Domus autem Dauid regnum Israhel est. Israhelitas ergo incredulos iudicabunt discipuli Christi. Quod autem et reliquas gentes iudicaturi sint, Sapientię liber testatur, in quo scriptum est: Fulgebunt iusti, et tanquam

-- 544 --

scintillę in arundineto discurrent. Iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et Dominus eorum regnabit in perpetuum. Denique, quod demonum etiam iudices erunt, Dauid uidit in psalmis dicens: Deus sedet super sedem sanctam suam. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrę uehementer eleuati sunt. Sedet — inquit — Christus ad dexteram Patris, et apostoli, principes populorum, ad iudicandum congregati sunt cum Deo Abraham. Deus Abraham etiam Christus dici potest, quem ille in carne credidit uenturum, quem cum Patre Deum unum confessus est. Quare autem congregati sint, declarat: Quoniam — inquit — dii fortes terrę uehementer eleuati sunt. Hoc est, ut condemnent deos gentium, demones malos, qui fortes fuere dominando idolatris et qui arroganter efferebantur ęquando se Deo uero. Atque hoc est illud, quod dixit Apostolus: Angelos iudicabimus, id est, apostatas spiritus.

Vide igitur, quanta apostolorum dignitas, ut nobilissimam omnium creaturam angelos homo iudicet et naturę angelicę sublimitatem gratię homini datę uincat magnitudo. Qui ergo prius erant piscatores, facti sunt Dominici gregis pastores; qui erant humiles et abiecti, fiunt seniores plebis et principes populi; qui quoque erant rudes et idiotę, repleti sunt Spiritu Sancto, ut essent diuini uerbi pręstantissimi doctores. Et hęc quidem mutatio dexterę Excelsi, qui suscitat de terra inopem et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Quibus ergo in Euangelio dixit Dominus: Venite post me, et* faciam uos fieri piscatores hominum. Hos multo** ante se missurum promiserat Deus Esaia testante ac dicente: Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos, dicit Dominus; et post hęc mittam uenatores multos, et uenabuntur eos. Hi fuerunt iacula et sagittę aduersus gentium errores diabolique dolos, quę***corr. ex. de *add. **corr. ex. multos

-- 545 --

Abacuch propheta pręuidit, cum ad Deum uerba conuertens diceret: In luce iacula tua ibunt, in splendore coruscationis* armorum tuorum. Et sanctus psalmista Dauid: Sagittę tuę acutę — inquit — populi sub te cadent. Hi fuerunt fontes et torrentes et flumina iuxta illud: Tu dirupisti fontes et torrentes. Et illud: Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt. Hi fuerunt pastores illi, de quibus in Hieremia locutus est Dominus: Dabo uobis pastores iuxta cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. Hi fuerunt custodes illi et speculatores, quos Ecclesię suę apposuit Dominus ad eam in Esaia dicens: Super muros tuos constitui custodes. Et per eundem prophetam: Regnabit — inquit — Deus tuus, vox speculatorum tuorum. Ad quos in Euangelio Saluator ait: Non uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Hi fuerunt sacerdotes illi, de quibus in psalmis dixerat Deus: Sacerdotes eius induam salutari. Hi fuerunt petrę, lapides et montes, de quibus Amos propheta: Nunquid currere possunt in petris equi?** Hoc est, equi pharaonis, demonia mala, pręualere discipulis Christi. De lapidibus autem impolitis, quos ferrum non attigit, altare Domino ędificatum in libro Iesu Naue legimus. Lapidum istorum impolities apostolorum integritas est, quam nulla malarum cupidinum uis corrupit. Tales erant illi, quibus Petrus apostolus scribens ait: Et ipsi, lapides uiui, superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum. Montes autem psalmista nominat: Montes exultabunt in conspectu Domini. Et iterum: Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui. Et rursum: Fundamenta eius in montibus sanctis. Apostoli quippe fundamenta Ecclesię sunt, apostolorum autem fundamentum Christus est.

Hi fuerunt principes illi, quos pręuidens Dauid dixit: Principes Iuda, duces eorum, principes Zabulon et principes Neptalim. Ab istis enim tribubus orituri erant principes isti Ecclesię, apostoli Christi. De quibus in alio psalmo *corr. ex. corruscationis **corr. ex. ęqui

-- 546 --

Deus Pater allocutus est eum dicens: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Hi sunt etiam nubes illę, de quibus in Esaia loquitur Dominus: Nubibus mandabo, ne pluant super Israhel imbrem. Et hoc quidem tunc est impletum, cum discipuli Domini a Iudeis repulsi recesserunt ad gentes. Quid adhuc dicam? Hi fuerunt fulgura dicente Propheta: Alluxerunt fulgura eius orbi terrę. Et iterum: Fulgura — inquit — in pluuiam fecit. Parum est fuisse fulgura, etiam cęli fuere. Cęli — inquit — enarrant gloriam Dei, et opera eius annunciat firmamentum. Apostoli ergo cęli, Christus eorum firmamentum est. Hic unus, illi multi; hic nunciat, illi nunciata enarrant; hic lux illorum est, illi ab eo illuminati lux mundi sunt. Qui non credunt, in tenebris uersantur. Lucem enim istam, quę Christus est, non cęcitas perfidię, sed sani credentium oculi intueri queunt.

Ad hęc, siquis talia de apostolis Domini dici negauerit, quę in communi dicta sunt, possumus afferre in medium etiam ea, quę de singulis eorum in Veteri testamento referuntur, ut, cuiusque propria cum de se fidem fecerint, facilius communia, quę pręmisimus, credantur. Paulum quidem apostolum de tribu Beniamin fuisse constat. De illo ergo in Genesi fuit prophetatum Iacob patriarcha dicente: Beniamin lupus rapax, mane comedet predam, et uespere diuidet spolia. Lupus utique rapax, quando laniatum perrexit oues Christi. Mane, id est in principio, fidelium hostis comedit predam, sed uespere, id est in fine conuersus diuidere coepit spolia Euangelium prędicando et conuincendo Iudeos, quia hic, quem ipse persequebatur, uere esset Christus. De eius etiam consternatione in uia, quando auditam Domini uocem expauit, in psalmo dicitur: Ibi Beniamin in mentis excessu. Quod dictum ad illud quoque referri potest, quando raptus est usque ad tertium cęlum et nesciuit, in corpore an extra corpus id sibi contigerat. Quod pręterea inter apostolos censendus esset, psalmista cecinit, ad* Christum, qui uenturus erat, dicens: Qui *corr. ex. id

-- 547 --

sedes super cherubim (id est super plenitudine scientię), manifestare coram Effraim, et Beniamin, et Manasse. Beniamin propria tribus Pauli est, Effraim et Manasse origo aliorum apostolorum est. In medio ponitur Beniamin, ut noscatur inter apostolos numerandus. Et ad ipsum, qui sedet super cherubim continuo dicitur: Excita potentiam tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur.

[ERROR: no reftable :] Iudas De Iuda etiam, Christi proditore, prędictum illic manifeste apparet, ubi in psalmis legitur: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum, et episcopatum eius accipiat alter. Condemnatus est enim, quia desperauit. Episcopatum autem eius Matthias accepit in locum eius suffectus, ut numerum duodecim impleret apostolorum.

Et ne plura superfluo labore scrutemur, si certum est ista de singulis Christi discipulis fuisse in Testamento Veteri prędicta, nonne illa, quę pauloante recensuimus, ad omnes simul referenda erunt? Neque enim simile ueri uidetur, ut de quibusdam specialis fiat mentio et de toto eorum collegio taceatur. Sed de his hactenus. Ad ea, quę restant consyderanda, progrediatur oratio.

Nauigat cum discipulis Magister et Dominus. Eo dormiente turbatur mare. Excitatus a somno uentis et mari imperat fitque tranquillitas magna. Quod factum admirantes, qui aderant: Qualis est hic — inquiunt — quia uenti et mare obediunt ei? Hinc discimus, quia insensibilia nobis insensibilia sint, autoris autem sui sentiant imperium et eius iussa peragant. De tranquillitatis autem tam repentinę miraculo prędictum fuisse credimus a psalmista dicente: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Et iterum alibi: Statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius. Et lętati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum uoluntatis eorum. In Ecclesiastico etiam, et quidem plenius explicatiusque est scriptum. Dicitur enim: In sermone eius siluit uentus, et in cogitatione sua placauit abyssum, et plantauit illum Dominus

-- 548 --

Iesus. Iesus igitur, qui cum Patre omnium est creator, in omnibus, quęcunque uult, facit in cęlo et in terra. Si ergo mortiferarum cupidinum tempestate pulsatus periclitaris, excita illum ac precare, et senties ipso imperante procellam conuersam in auram et pristinam tibi redditam tranquillitatem.

In Luca habetur, quod, dum Iesus Ioannem Baptistam laudibus efferret et populus publicanique baptismo Ioannis baptizati Deo gratias agerent, pharisei et legisperiti consilium Dei spreuerint in semetipsis, non baptizati ab eo. Spreuerunt igitur increduli Saluatoris monita excęcatique malignitate inuidię in eum, quem colere et uenerari debebant, odio concitari coeperunt. Et impletum est illud Oseę prophetę: Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Nihil enim peruersius est homine in uitiis obstinato. Reprehensionem pati non potest, et quo studiosius corripitur, eo magis ad malum irritatur.

Post hęc Domino in domo Symonis pharisei discumbente mulier peccatrix adueniens lachrymis lauit pedes eius, capillis tersit, osculata est et unxit unguento. Tunc dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Hanc Mariam Magdalenam fuisse aiunt deliciis prius lasciuięque deditam, deinde ad poenitentiam conuersam ueniam impetrasse delictorum. Hęc est ergo illa Maria, Aaronis sacerdotis soror, quę, dum petulanter Moysi detrahit, perfusa fuit lepra, sed Moyse pro illa Deum deprecante pristinam recepit sanitatem. Mulier ergo peccatrix mundata est a lepra uitiorum Domino miserante, cui deliquerat turpiter impudiceque uiuendo. De ista prophetasse mihi uidetur Hieremias, cum ait: Fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

Per idem tempus Iesus, Dominus noster, cum destinaret apostolos ad prędicandum regnum Dei, persecutiones et martyria eorum futura denunciauit dicens: Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum ... et tradent uos — inquit — in conciliis, et in* synagogis suis flagellabunt uos,

*add.

-- 549 --

et ad pręsides et reges ducemini propter me. Et ut per futurorum notitiam Deum esse agnoscas, quęcunque prędixerat, illa euenerunt. In synagoga enim dum Christum prędicant, a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides tracti supplicio afficiuntur, pro illo morientes, qui pro omnibus motri uoluit. Nero Cęsar Petrum crucifixit, [ERROR: no reftable :] Apostoli Paulum capite mulctauit; Andream Egeas, Achaię proconsul in crucem egit; Phillippum Phrygię pręses lapidibus obrui iussit; Bartholomeum Armenię rex uiuum decoriauit; Iacobus Maior Hierosolymis Herodis iussu capite truncatur, Minor de pinna deiicitur et fuste fullonis fracto cerebro interimitur; Ioannes Traiano iubente in oleo coquitur, sed non lęditur, in Pathmo relegatus mortem obiit; Thomas Indię regis iussu lanceis confossus occubuit; Mattheum in Perside Hirtacus* rex orantem post tergum ferro transfixit: Iudas Thaddeus et Symon Cananeus siue Zelotes in urbe Caldeorum Senair, cum eorum pręsentiam simulachra lapidea ferre nequissent atque corruissent, ab idolorum sacerdotibus laniati sunt; Matthias in Iudea Romano ritu securi percussus martyrium peregit; Barnabam, Pauli socium, Salaminę Iudei rogo iniectum concremarunt.

Hos postea multa quidem martyrum milia secuta sunt, quos neque supplicia terrere potuerunt nec mors a Christo separare. Iam enim audierant a Domino: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. Atque hoc sane illud est, quod in Esaia olim fuit prędictum: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. Intrepidi itaque et Spiritus Sancti dono eruditi uiam ueritatis docuerunt. De his prophetauit Daniel dicens: Docti in populo docebunt plurimos; et ruent** in gladio, et in flamma, et in

*cor. ex. Artacus **corr. ex. rueut

-- 550 --

captiuitate, et in rapina dierum. Hi ergo in psalmis post supplicia se solamen sensisse fatentur, cum dicant: Probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; imposuisti homines super capita nostra. Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. O felices poenas et lęta tormenta, per quę uir fidelis meretur ęterni refrigerii mercedem! Et rursum alibi aiunt: Cibabis nos pane lachrymarum, et potum dabis nobis in lachrymis in mensura. Posuisti nos in contradictionem uicinis nostris, et inimici nostri subsannauerunt nos. Et iterum in alio psalmo: Posuisti nos — inquiunt — opprobrium uicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Vicinis et qui in circuitu sunt, hoc est Iudeis et gentibus; ab utrisque enim passi sunt persecutiones.

Et quoniam eiuscemodi labores ęterna sequitur remuneratio, in alio psalmo dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem uenient cum exultatione, portantes manipulos suos. Hoc idem in Euangelio prędixit discipulis Saluator noster: Mundus gaudebit — inquit — uos uero contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Hoc ipsum liber, qui Sapientię inscribitur, continet, ubi dicitur: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis uexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentauit illos, et inuenit illos dignos se. Recte itaque diuinus psalmista ait: Multę tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex iis non conteretur. Quod si ossa iustorum custodit Dominus, ne conterantur, quanto magis animas, ne pereant? Dominus ergo supponit suis cultoribus manum, ne cadant, et in periculis protegit illos et in pugna adiuuat. Hoc ipsi in psalmis confitentur et aiunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel, nisi quia Dominus erat in nobis, cum exurgerent homines in nos, forte uiuos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransiuit

-- 551 --

anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intollerabilem. Ac ne istud suę uirtuti arrogare uideantur, Deo gratias agunt dicentes: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Nemo igitur propriis uiribus fidat contra prauę cupidinis pugnas; nunquam ad uictoriam ullus perueniet, nisi Omnipotentis ope fuerit adiutus. Vnde Hieremias ad Ecclesiam loquens ait: Et dabo te populo huic in murum ęreum fortem; et bellabunt aduersum te, et non pręualebunt, quia ego tecum sum, ut saluem te, et erruam te, dicit Dominus. Et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium; hoc est de persecutione infidelium et diaboli potestate, ut in terra uincas et in cęlo coroneris. Illa uero, ut hoc consequi possit, se fidem seruasse gloriatur dicens: Multi persequuntur me et tribulant, ego autem a testimoniis tuis non declinaui. Tales fuere martyres Christi, qui, dum soli Deo peccare timent, tyrannorum uim atque sęuitiam nihil timuerunt.

Et, ut sciamus persecutorum odium ipsis esse magis noxium quam iustis, quos persequuntur, audi Spiritus Sancti exactissimum iudicium: Gladium — inquit — euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Gladio igitur suo in ęternum pereunt, qui innocentem gladio perdere moliuntur.

Quorum immanitatem uidens propheta conqueritur et ad Deum suspirans ait: Posuerunt morticina* seruorum tuorum escas uolatilibus cęli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrę. Effuderunt sanguinem ipsorum tanquam aquam in circuitu Hierusalem, id est in Ecclesia Christi. Nihil est enim crudelitatis, nihil sęuitudinis, quod pręterierint impii exerceri in martyres Christi. Decretum certumque erat illis obsistere totis uiribus, ne Christus pro Deo coleretur. Hoc futurum** iam in psalmis prędictum fuerat *corr. ex. morticinia ** corr. ex. fnturum

-- 552 --

d icente ad Deum Propheta: Qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignauerunt consilium, et cogitauerunt aduersus sanctos tuos. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur Israhel ultra; hoc est Christianus, uidens Deum, obliuione deleatur. Sed nequaquam efficere potuerunt, quod statuerant, et omnis conatus eorum uersus est in contrarium. Quanto enim illi increduli magis cędibus grassabantur, tanto credentium numerus magis crescebat. Vnus occidebatur, et plurimi ad Christum conuersi baptismi gratiam sibi postulabant, non interfectorum sanguine territi, sed ad eadem pro Christo sustinenda supplicia magis animati. Eo demum res peruenit, ut etiam ipsi Cęsares, quibus propositum fuit persequi Christianos usque ad internitionem, mutatis mentibus susceperint Christianitatem. Quorum primus Constantinus apostolis ecclesias errexit, Christum omnibus colendum proposuit, aduersus idolatras bella gessit, Iudeos quoque incredulos oppressit seruitute, ut impleretur, quod per Zachariam prędictum fuerat: Et erunt in omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea

dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Duę partes istę pereuntes idolatrę gentiles fuerunt et Iudei Christum negantes. Tertia uero pars, quę relicta est, quę aduersitatibus et pressuris probata purior argento atque auro inuenta est, Christiani fuerunt persecutiones hominum passi, sed a Deo electi, ut, pro cuius nomine mortem contempserant, cum illo uiuerent in ęternitate.

Vide igitur, quam nihil fere actum sit in discipulos et martyres Christi, quod non ante fuerit prędictum. Illud quoque, quod in Euangelio de fidelibus parentes atque domesticos ob eorum perfidiam relinquentibus ait Dominus: Nolite arbitrari, quod uenerim pacem mittere in terram; non ueni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. In Michea propheta iisdem ferme uerbis legitur: Omnes — inquit — in sanguine insidiantur,

-- 553 --

et uir fratrem suum ad mortem uenatur. Et post paululum: Filius contumeliam facit patri, et filia consurgit aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. Hoc idem in Esaia aliis tamen uerbis expressum uideo dicente Domino: Concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios; et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum, ciuitas aduersus ciuitatem, regnum aduersus regnum. Lege martyrum historias, et inuenies in illis impleta esse hęc, quę dicimus, et adhuc Ecclesiam Christi idolatria superata bella ab hereticis pati fideliumque ciuitates et regna a Machumetanę prauitatis sectatoribus per uim occupari redigique in seruitutem. Idque nobis accidi peccatis exigentibus credimus, ut uidelicet Christiani, qui Christi iussa exequi negligunt, a Christi inimicis uexentur et castigati aut corrigantur ut Niniuitę aut ut Aegyptii in abyssum mersi pereant. Satis de fidelium martyrio. Reliqua consyderemus.

In Euangelio ex quinque panibus et duobus pisciculis quinque milia hominum satiauit Dominus et iterum septem panibus quatuor milia uirorum pręter pueros ac mulieres. Huiusce rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse.

Post hęc Iesus Petro confitenti, quod ipse esset Christus, Filius Dei uiui, respondit: Beatus es Symon Bar Ionna, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus, qui in cęlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam, et portę inferi non pręualebunt aduersus eam. Et tibi dabo claues regni cęlorum. Et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis; et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis. Per fidem ergo fit Ecclesia Christi, et beatus est, qui reuelatam diuinitus sequitur ueritatem, ut Ecclesię Christi cohereat per fidem et coalescat per opera mandatorum Dei. Efficitur enim lapis uiuus in structura Ecclesię fitque membrum corporis Christi. Christus est igitur petra, super

-- 554 --

qua domus fundata, licet uentos et flumina tentationum patiatur, stabilis tamen permanet. Pugnas in terra patitur, sed uincit potentissimo Domino adiuuante, et in cęlo pace fruitur atque cum angelis in Domino gloriatur.Porro, ut paulo plenius de illa loquar, [ERROR: no reftable :] Ecclesia Christi congregata est ex iis, qui Saluatoris aduentum uel futurum fideliter expectarunt uel pręsentem prompte pleneque susceperunt. Congregata est igitur ex patriarchis, ex patribus, ex prophetis, ex apostolis, ex doctoribus, ex martyribus, ex uirginibus, ex uiduis, ex coniugatis in diesque augetur ex omnibus in Christo credentibus et per opera comprobantibus fidem. Christus enim lapis angularis utrunque ligauit parietem, ut ex ambobus unam faceret Ecclesiam. Vnam sibi texuit tunicam inconsutilem indiuisamque, quam milites non sciderunt, sed sortiti sunt. Vestimenta autem diuiserunt in partes quatuor, ut per quatuor orbis partes uulgaretur Christi Euangelium et undique credentes ad unam confluerent Ecclesiam.

Diuidere hanc uolebat Petrus: Faciamus hic — inquit — tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Vnde imprudenter locutus arguitur, cum Christus in uno tabernaculo, non in pluribus, concludere coepisset Legem et prophetas et Euangelium. Atque ideo in Canticis ad Ecclesiam loquens: Vna est — inquit — columba mea, perfecta mea, una est matris* suę, electa genitrici suę. Vnus ergo autor Veteris Nouique Testamenti Christus non uetera destruxit, sed adimpleuit. Quicquid prophetatum, quicquid per figuras et similitudines fuerat significatum, in primo perfecit aduentu, pręter illa, quę in secundo restant perficienda, quando uiuos et mortuos adueniet iudicaturus, oues ab hędis separando, iustos a peccatoribus, qui non Christi, sed diaboli sunt Ecclesia. Odiui — inquit — ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

*corr. ex. matri

-- 555 --

De iis sunt illi uineę pessimi cultores, qui seruos domini ad fructum colligendum missos alium ceciderunt,* alium occiderunt, alium uero lapidauerunt. Miserat enim Deus Iudeis prophetas, qui eos monendo a uitiis coercerent et ad uirtutem hortarentur. Sed tantum abfuit, ut sese corrigerent, ut etiam peiores euaserint. Micheam prophetam in maxillam** percusserunt miseruntque in carcerem, Vriam interfecerunt, Hieremiam lapidibus obruerunt, Esaiam serra medium secuerunt, et quoniam neminem ferre poterant contrarium moribus suis censorem, postremo Filium Dei ad se de cęlo missum crucifixerunt. Hic est heres — inquiunt — uenite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. At quia male agendo bonum sperare dementis est, fefellit eos hęc deliberatio. Occiderunt enim, sed hereditatem, quę non nisi credentibus datur, non acceperunt. Quin immo, ut tanti commissi sceleris poenas darent, a Romanis redacti fuere in seruitutem. Dominus igitur uineę malos male perdidit et uineam locauit aliis agricolis, qui ab idolis ad Christum conuersi reddere coeperunt fructum Domino suo iustitię et pietatis.

Gentilitas ergo, quę erat solitudo et desertum nullum habens Dei ueri cultum, inuia erat, quia iter ad beatitudinem ignorabat, uidua erat, quia non habebat uirum, cui iuncta filios Abrahę generaret ideoque sterilis appellabatur. Postea talibus impedimentis libera gaudere coepit per apostolos instructa, per Spiritum Sanctum illuminata in agnitionem ueritatis. Quod futurum uidens Esaias propheta: Lętabitur — inquit — deserta et inuia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exultabit lętabunda et laudans. Rursum alibi ait: Non uocaberis ultra derelicta, et terra tua non uocabitur amplius desolata, et reliqua, quę longum foret repetere. In psalmis quoque dicitur: Increpasti gentes, et periit impius, et nomen eorum delesti in ęternum. Increpuit Dominus gentes per apostolorum prędicationem, et ipsis ad Christum conuersis periit impius diabolus, per quem subuersi saxa et *corr. ex cęciderunt **corr. ex maxilla

-- 556 --

l igna pro diis habebant. Et nomen eorum fuit deletum, ut non gentiles nuncupentur, sed Christiani, nouo nomine, de quo Esaias: Et uocabitur tibi — inquit — nomen nouum, quod os Domini nominabit.* Et iterum in psalmis legimus: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lętantem. Gentilitas enim, quę nullum uerę uirtutis fructum proferre poterat, erroribus uani ritus implicita, in Christum credendo facta est hortus bonorum omnium et in Ecclesia, quę est domus Dei, parere coepit liberos ueluti mater foecunda.

Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non pariebas, quoniam plures filii desertę, magis quam eius, quę habet uirum. Siquidem in Iudeis coepta est Christi Ecclesia, sed in gentibus multiplicata et dilatata. Futurum hoc Spiritus Sanctus reuelauerat per prophetas. Hieremias: In tempore illo — inquit — uocabunt Hierusalem solium Domini; et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem. Et ipsamet in psalmis se dilatatam gloriatur ad Dominum dicens: Statuisti in loco spacioso pedes meos. Pedes Domini, qui perambulasse terram dicuntur, apostoli fuere per omnes orbis partes diffusi, ut prędicent Euangelium. His conuenit illud: Annunciaui iustitiam tuam in ecclesia magna. Quę enim parua erat in Iudea, per omnes distenta est terrę tractus orbisque fines.

Hęc est igitur coenaculum illud de Euangelio grande stratum, in quo non typicum ut olim, sed uerum Christi Pascha celebratur. Hęc est sagena, quam cuiuscunque generis pisces ingressi non pereunt, sed saluantur. Hęc est arca, in qua cessante peccati diluuio in spem salutis ęternę humanum genus fuit reparatum. Hęc est porta, de qua in psalmis cantat propheta: Hęc porta Domini, iusti intrabunt per eam. Per illam enim solam introitus est ad uitam. Hęc est templum, quod per quindecim gradus psallendo aditur, et sicut quis magis proficit uirtute, ita altius ascendit. Si non uis ruere, retro ne respicias, sed semper de *corr. ex nominauit

-- 557 --

ascensu cogita. Hęc est domus et atrium Dei et tabernaculum Spiritus Sancti. Audi Micheam dicentem: Et erit in nouissimo dierum mons domus Domini pręparatus in uertice montium, et sublimis super colles; et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multę. Mons iste altissimus omnium illa petra est, illud fundamentum, super quo ędificata domus Domini nullis aduersariorum concutitur procellis, et dum oppugnatur, speciosior fit ex uictoria. Hoc testatur Aggeus propheta dicens: Implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum ... Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę ... et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Maior est enim gloria Ecclesię quam synagogę. In synagoga expectabatur Christus uenturus, in Ecclesiam uenit et ipse fuit pax nostra et cum Deo reconciliatio, qui sua morte nobis donauit uitam placato Patre, cuius iram merebamur pro peccato. De domo hac dicebat Propheta: Intrabimus in tabernaculum Dei, adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Idem huius loci desyderio affectus dixit: Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Et: Beati — inquit — qui habitant in domo tua! Beati sunt ergo Ecclesię filii, quia de terra transferuntur in cęlum, quo ascendere ante Christi aduentum potuit nemo.

Quid pręterea dicam? Hęc et uinea et torcular et turris est. Homo erat paterfamilias — inquit — qui plantauit uineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ędificauit turrim, et locauit eam agricolis. Homo paterfamilias Deus est, homo per similitudinem, Deus per naturam. Faciamus — inquit — hominem ad similitudinem et imaginem nostram. Vinea, quam ipse plantauit, fidelium Ecclesia est; sepes, qua munitur, custodia est angelorum; torcular doctores sancti sunt, qui uino scientię inundarunt ad potum salutis; turris mysteriorum in Ecclesia sublimitas est. Quam sublimitatem intellexerunt primum illi, quibus datum fuit nosse mysterium Dei, deinde alii per illos in Christo credentes. Quorum fidei commissa est hęc uinea, ut eam excolant ligonibus bonorum operum et afferant fructum, alii centesimum, alii sexagesimum, alii trigesimum.

-- 558 --

Vel turris ipse Christus est, cui dicimus: Esto nobis, Domine, turris fortitudinis a facie inimici.

De amplitudine pręterea et dilatatione huius uineę in psalmis canitur: Vineam de Aegypto transtulisti, id est de tenebris Christum negantium Iudeorum, Aegyptus enim interpretatur tenebrę; eiecisti gentes incredulas, et plantasti eam, in iis, qui deposito gentilitatis errore Euangelio crediderunt; dux itineris fuisti, uiam docendo salutis; plantasti radices eius, ut firma permaneat in proposito credulitatis; et impleuit terram; per apostolos dilatata, operuit montes umbra eius, quando et ipsi, qui terrę pręsides erant, Cęsares et reges credere coeperunt; et arbusta eius cedros Dei; cedri scientię altioris perfecti Ecclesię sunt, quorum interest docere populum et de talentis sibi creditis Domini reddere lucrum. Tunc ipsa, inquit, extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines suas. Et id quidem illius uirtute, qui in Euangelio ait: Ego sum uitis uera, et uos palmites. Nos ergo, uites uineę Domini ueręque uitis Christi fideles propagines extendimur usque ad mare, usque amaritudinem poenitentię et usque ad flumen baptismi, quo diabolo renunciantes efficimur membra Christi.

Cęterum synagogam etiam uineam fuisse, et turrim, et torcular, in Esaia legimus: Plantauit* — inquit — uineam sorech, id est electam, ut Symmachus** interpretatur, ędificauit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea. Sed de ista dicitur: Expectauit,*** ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue, ut Theodotion ait, spinas. Promissum enim sibi Messiam, cum uenisset, non recepit.**** Ideo sequitur: Auferam sepem eius, et erit in direptionem; dirruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinę; et nubibus mandabo, ne pluant super

*corr. ex plantaui **corr. ex Symachus ***corr. ex Expectaui ****corr. ex recępit

-- 559 --

eam imbrem. Auferam, inquit, ab ea munimen protectionis meę, et tunc urbe ab inimicis euersa ciuibusque seruitute oppressis eradicabitur atque disperibit. Ait enim: Vinea Domini exercituum domus Israhel est. Nubes uero desierunt eam imbribus irrigare, quando apostoli Iudeis incredulis dixerunt: Vobis primum oportuit prędicari uerbum Dei, sed quia repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. Quibus credentibus corda, quę terra arida erant, suscepta apostolicę disciplinę pluuia exhuberarunt fructibus uirtutum.

De synagogę autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec postea, ut in eum, quem crucifixerant, crederent, prędicatione monitisque apostolorum. Hodie quoque plurimi sunt, qui omnia extrema pati malunt quam Christum confiteri, ne iniustę cędis patres eorum rei fuisse uideantur. Dum autem crimen fateri uitant et ad Christum conuerti negligunt, in ęternę perditionis baratrum pręcipites ruunt. Nos his relictis, qui semetipsos reliquerunt, de Domini nostri Ecclesia, extra quam nemo saluatur, adhuc aliquid dicere pergamus.

Hęc cęlum illud nouum est et terra noua, [ERROR: no reftable :] Ecclesia Christi quam Ioannes in Apocalypsi uidit. Primum enim cęlum et prima terra abiit. Vetera ergo abierunt, et quę in figura futuri fiebant, in aduentu expectatę nouitatis cessarunt. Hanc nouam sponsam sibi Christus copulauit, cui olim per Hieremiam loquebatur dicens: In charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Rusumque ędificabo te, et ędificaberis, uirgo Israhel. Huic in Canticis dicebat: Ecce, tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Oculos

-- 560 --

c olumbarum habet, qui in Scripturis diuinis non litteram, quę occidit, sequitur, sed spiritum, qui uiuificat. Nam in columbę specie Spiritus Sanctus apparuit, dum Iesus baptizatur. De hac amica Salomon in Prouerbiis meminit, cum ait: Mulier gratiosa inueniet gloriam. Gratiam enim Domini in pręsenti seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne aliis aliter institutis pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas. Fuere enim, et adhuc sunt, hereticorum ecclesię, quę, quanuis diuitiis abundent spiritalibus: uigiliis, ieiuniis, elemosinis, a catholica tamen religione retrocedendo* beatitudinis ęternę pręmia** non consequuntur, quę solis in Christo credentibus atque sperantibus tribuuntur.

Iccirco ipsa Ecclesia et regnare dicitur, certa de promissione regni cęlorum, psalmista ad Dominum dicente: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. Filius a dextris Dei sedet ueluti ęqualis; Ecclesia non sedet, sed stat, ut ante Dominum ancilla. Stat autem fidei, spei et charitatis auro exornata, circumdata uirtutum multiplicium uarietate. Diuersa enim bona sunt, licet unus, qui illa largitur, Spiritus sit. Deus autem hanc ita elegit, ut et bene agendi impartiat ei facultatem et bene agentem diligat, et dilectam protegat, et protectam atque nullis aduersantium oppugnationibus superatam coronet, dicente Apostolo: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lauacro aquę in uerbo, ut exiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Idem ad fideles ait: Despondi uos uni uiro uirginem castam exibere Christo. Rari quidem sunt, in quibus est corporis uirginitas; omnes tamen, qui *corr. ex retrocędendo ** corr. ex premia

-- 561 --

Ecclesię filii esse cupiunt, in operibus bonis fidei seruare debent uirginitatem. Qui secus fecerint, casso labore exercebuntur. Non enim ad illos pertinere poterit hęreditas regni a iure filiorum alienatos.

Huius Ecclesię felicitatem uidit Ioannes in Apocalypsi: Vidi — inquit — sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Ad hanc in Esaia loquentem Dominum audimus: Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Restituit certe pro iudicibus apostolos, pro consiliariis doctores. Post hęc: uocaberis — inquit — ciuitas iusti, urbs fidelis. Hęc eadem monstrata in uisu fuit Ezechieli prophetę. Vidit enim ciuitatem super montem excelsum positam, hoc est, supra petram Christum, qui magni montis instar latitudine terram occupat, altitudine cęlos penetrat. Ipse enim et sustinet Ecclesiam, ne corruat, et exaltat, ut in cęlestibus secum habitet in eternum beata.

Cętera, quę in ea se uidisse dicit propheta, cuncta spiritali expositione ad Ecclesię spectant dignitatem, quę nunc referre libri huius angustia non patitur. Et ad reliqua de Christo memoranda festinat oratio. Nec tamen prętermittam, quę alibi de Ecclesię sanctę magnificentia referri meminerim. De illa in psalmis canitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione uniuersę terrę mons Syon; latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon Iudei credentes sunt, latera aquilonis gentiles. Vtrunque parietem iunxit Dominus, ut construeretur ciuitas ista regis magni. De qua et in alio psalmo dicitur: Speciosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Deinde: Homo — inquit — natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Ipse ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem factum impossibile foret, nisi Christus et humilis homo esset et Deus altissimus.

Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in

-- 562 --

cęlum ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non sequuntur suę confidentes scientię, unquam ad illam peruenient dicente Ecclesiaste: Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere, hoc est, in Ecclesiam Christi et collegium sanctorum. Huius urbis duodecim portę in Esaia et in Apocalypsi Ioannis numerantur, quę sunt duodecim apostoli. Per eorum quippe doctrinam nos intrare in Ecclesiam oportet, cum Spiritus Sanctus dicat: Diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Iacob. In Lege enim simulachra ueritatis et umbrę, in Euangelio ipsa ueritas, quę ad paradisum, qui ueteribus clausus fuerat, perducit credentes. Iccirco Dominus magis diligere dicitur portas Syon, in quibus est ueritas Christi in carne apparentis, quam tabernacula Iacob, in quibus erant figurę et promissiones Christi uenturi. Hoc ipsa Ecclesia in Ecclesiastico confitetur dicens: Ego mater pulchrę dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctę spei. Hoc idem sanctus Dauid in psalmis testatur et ait: Elegit Dominus Syon, elegit eam in habitationem sibi. Hęc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta — inquit — et lauda, habitatio Syon, quia magnus in medio tui Sanctus Israhel. Quod autem et firma permaneat Ecclesia Christi nec ab aduersariis destrui possit, idem propheta affirmat dicens: Respice Syon, ciuitatem solennitatis nostrę! Oculi tui uidebunt Hierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Nec auferentur claui eius in sempiternum. Ecclesia Dei primum est Syon, id est specula, quia sperando bona futura contemplatur. Deinde Hierusalem dicitur, id est, pacis uisio, cum bonis ipsis, quę sperauerat, Deum uidendo fruitur, pro laboribus quietem, pro *corr. ex consumationem

-- 563 --

p ersecutione perpetuam adepta pacem. Vt autem ad hoc facilius perueniat, precatur pro ea Dauid dicens: Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Syon, ut ędificentur muri Hierusalem; hoc est, ut multiplicentur sancti tui in regno tuo, ut perficiatur ędificatio et angelorum ruina hominum exaltatione reparetur.

Hoc illud est, quod angeli Zacharię prophetę locuti sunt: Absque muro habitabitur Hierusalem, prę multitudine hominum et iumentorum; id est, prudentium et simplicium in Christo credentium. Absque muro, inquit. Neque enim muris* constat Ecclesia, sed Euangelii ueritate et in Christo credentium fide. Ideo sequitur: Et ego ero illi, dicit Dominus, murus ignis in circuitu, et gloria ero in medio eius. Murus ergo illi Dominus est, ut tuta sit, ignis, ut charitate ferueat, gloria, ut ineffabili maiestatis uisione semper exultet. Ipsa uero hoc idem se consecuturam confidens: Placebo — inquit — coram Domino in regione uiuorum.

Pręsentis enim seculi regio non uiuorum est, sed mortuorum. Ad hanc autem uiuorum regionem, qui extra Ecclesiam uagantur ab apostolis constitutam, ascendere non ualebunt. A uera enim religione abalienati**corr. ex ab alienari nesciunt, quo ire debeant neque ubi consistere. Ecclesia autem Dei uiui — ut Apostolus ait — columna est et firmamentum ueritatis. Eadem et mons est magnus et excelsus dicente Propheta: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Coagulatus lactis instar ex sanctorum candore ac puritate, pinguis promissę***corr. ex promisse beatitudinis hubertate. Et ut unam esse credamus sanctam Ecclesiam, non multas, ut quid — inquit — suspicamini montes coagulatos, ecclesias uidelicet gentilium uel hereticorum. Mons autem, in quo complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum *corr. ex muri

-- 564 --

Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba, Dominus — inquit — dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Hic ille est, de quo alibi dicitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suę, in montem quem acquisiuit dextera eius. In terra enim apparens, quos sua passione redemerat, sua resurrectione ad Euangelii fidem conuocans Ecclesię acquisiuit, in qua Deo debitę laudes exoluerentur. Exaltate Dominum, Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus, Deus noster.

Parum est montem dici Ecclesiam, mundus quoque appellata est in Scripturis. Ait enim Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Neminem autem Deus reconciliat sibi nisi credentem. Mundus ergo, cui reconciliationis confertur beneficium, credentium est Ecclesia, Et quoniam Christus erat lux uera, quę — ut Ioannes ait — illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, illic etiam mundum Ecclesiam dici reor. Illi enim, qui extra Ecclesiam sunt, a luce ista non illuminantur, sed in tenebris cęcutiunt errorum.

Saluum ergo fac populum tuum, Domine, et benedic hęreditati tuę, quod tibi spoponderat Deus Pater dicens: Dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Auerte ab ea uim impiorum, contere illorum potentiam, qui ei molesti sunt, qui eam persequuntur, qui quottidie aduersus Ecclesię tuę filios, cultores tuos tuosque famulos rapinis, captiuitate, seruitute cędibusque grassantur, qui dicunt: Exinanite, exinanite in ea usque ad fundamentum. Da nobis in tribulatione constantiam, ut saltem eos, qui nos armis superant, fide uincamus, ut pro tui nominis gloria moriendo tecum in cęlesti regno uiuamus, cumque infidelium persecutionem passi fuerimus, tuę tandem miserationis dono consolemur. Hactenus de Ecclesia. Nunc sequentia consyderemus.

In Mattheo, in Marco et in Luca legitur, quod Iesus assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem duxitque illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Quomodo transfiguratus? Resplenduit — inquit — facies eius sicut sol, uestimenta autem eius facta sunt alba sicut

-- 565 --

nix. Apparuit circa eum Moyses et Helias... Apostolos uero lucida operuit* nubes. Audierunt uocem Patris de nube dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.** Ipsum audite. Exterriti in faciem proni cadunt, subleuati a Domino errigunt se et circumspicientes neminem uident nisi Iesum. Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum.

Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse autorem et prophetarum Dominum, Legem quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris uox dicentis: Hunc audite. Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari.

Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut Christo aliquis putasset. Huc accedit, quod nemo coram Moyse prę timore in faciem collapsus dicitur, sicut apostoli coram Christo. Alia enim lux solis, alia stellarum.

*corr. ex opperuit **corr. ex complacuit

-- 566 --

Post hęc in Euangelio dicitur: Venit Filius hominis saluare, quod perierat. Ob hoc enim Iesus appellatus est, quod Saluatorem sonat, si ex Hebreo uerteris in Latinum. Hic est ergo, qui promissus est, quem Iudei Messiam uocant, Gręci Christum, Latini Vnctum. Cui in psalmis dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię, prę consortibus tuis. Occurrit hoc loco uidendum, si alię causę, ob quas in Euangelio uenisse refertur, ad hanc, quam modo memorauimus, referri possint.

Venit enim quęrere* ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad Timotheum: Christus Iesus — inquit — uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. Ipse tamen Saluator in Mattheo ait: Nolite putare, quoniam ueni soluere Legem aut prophetas. Non ueni soluere, sed adimplere. Idem alibi: Nolite arbitrari — inquit — quia uenerim pacem mittere in terram. Non ueni pacem mittere, sed gladium. In Marco quoque ait: Eamus in proximos uicos, ut ibi prędicem; ad hoc enim ueni. Et in Ioanne: Descendi de cęlo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. Et alibi: Ego lux — inquit — in mundum ueni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ad hęc singula respondendum puto, quod Christus Legem Veterem adimpleuit eo tempore, cum accepit circumcisionem, Nouam autem inchoauit, cum baptizatus est. Prophetas adimpleuit, quando cuncta, quę de illo prędicta fuerant, perfecit. Omnes tamen ad salutem tam Iudeorum quam gentilium uenturum prędicarunt. Vbi autem dicitur: Non ueni pacem mittere, sed gladium, uenit quippe pacem malam gentilium in colendis diis disturbare gladio salutiferę separationis, ut, qui credere uellent, ab incredulis dissiderent et saluarentur. Ideo ait: Veni separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hoc ita futurum prędixerat Micheas propheta.

*corr. ex querere

-- 567 --

Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam, sed Patris, ut ostendat hominis uoluntatem Dei uoluntati esse postponendam. Atque idem, quę sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et quare uenerit, docet: Vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Lux ista illuminat mortales ad agnitionem ueritatis, fugat autem ignorantię tenebras, ut per uiam uerę religionis incedentes ad beatitudinem perueniant sempiternam. Reliquum est igitur, ut confiteamur omnes aduentus Christi causas uno fine concludi, ut felicitatem illam perpetuam atque perennem consequamur, nihilque aliud sonare Iesum nisi Saluatorem.

Cum hominis manum aridam sabbato curasset et licere etiam sabbatis benefacere docuisset, exeuntes — ut Mattheus ait — pharisei consilium faciebant aduersus eum, quomodo perderent eum. Atque in idem flagitii atque immanitatis ipsi sacerdotum principes et scribę et seniores populi et pręses Pilatus, ut postea suo loco uidebimus, consenserunt. Et tunc quidem impletum est illud in psalmis dictum: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et aduersus Christum eius. Et in alio psalmo: Captabunt — inquit — in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Hoc illud est, quod impii homines in Sapientię libro inter se consultant dicentes: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Et post pauca: Contumelia — inquiunt — et tormento interrogemus eum... morte turpissima condemnemus eum. Figura quoque huiusce rei* fuerunt filii Leui aduersus Moysen arroganter insurgentes cum aliis ducentisquinquaginta uiris, qui — ut ait Scriptura — proceres synagogę erant. Volebant enim et *corr. ex re

-- 568 --

i psi uti sacerdotio. Sed Domino ulciscente alii terrę hiatu absorpti, alii incendio inde effuso absumpti sunt, ut noscamus nec Iudeis impune fuisse, qui Christum presequebantur, nec illis, qui postea ipsum esse Messiam negare ausi sunt. Dum enim eos, qui tam impie egerunt, defendunt, participes commissi in Christum sceleris fiunt.

Multa pręterea in parabolis ad populum loquente Domino accedunt discipuli et: Quare — inquiunt — in parabolis loqueris eis? Respondit: Quia uobis datum est nosse mysterium regni cęlorum, illis autem non est datum. Et iterum: Ideo — inquit — in parabolis loquor eis, quia uidentes non uident et audientes non audiunt neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Esaię dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; uidentes uidebitis, (et non uidebitis).* Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt, et oculos suos clauserunt, nequando uideant oculis et auribus audiant et corde intelligent, et conuertantur, et sanem eos. Ante ergo propheta monstrauit, quid postea per se esset facturus. Quod autem in parabolis doctrinam suam eis insinuare debuerit, Euangelista ostendit dicens: Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hieronymi interpretatio habet: Loquar propositiones ab initio. Dictorum tamen eadem est sententia.

Illud autem quęstionem** facit, pręsertim si iuxta Hebreos Esaię*** dictum attendimus. Ait enim ad Esaiam Deus: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et uidete uisionem, et nolite cognoscere. Ipse etiam propheta Deum orare uidetur dicens: Excęca**** cor populi huius, et aures eius aggraua, et oculos eius claude,

*add. **corr. ex questionem ***corr. ex Esaie ****corr. ex Exceca

-- 569 --

ne forte uideant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et conuertantur* et sanentur**.

Quomodo ergo illis incredulitatis crimen [ERROR: no reftable :] Quęstio ascribetur, si Deus pręcipit, ne intelligant, si propheta orat, ut cęci fiant? Si tamen quicquid dicitur non iussum sed, quod futurum erat, prędictum intelligatur, facile noscitur peccatis pręcedentibus non meruisse eos, ut illuminentur ad intelligentiam spiritalem et ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute hominum crucifigeretur — si enim, ut Ioannes ait, intelligerent, nunquam Dominum glorię crucifixissent — et ipsis post eius resurrectionem locus poenitentię relinqueretur integrumque esset illis credere et saluari per eum, quem ignorando crucifixerant. Ad communem igitur utilitatem spectat, quod ignorarint, sed ad ipsorum perniciem, qui obdurati ne resurgentis quidem miraculis credere uoluerunt.

Hęc de impia aduersus Iesum Iudeorum consultatione ac de cęcitate eorum dixisse pro loco et tempore satis sit. Ad illa, quę sequuntur explicanda descendamus.

Dum Iesus Bethanię in domo Symonis leprosi recumberet, accessit mulier, quam Ioannes Mariam nominat, ferens in alabastro unguentum nardi spicati preciosi et, ut alii aiunt, effudit super caput eius, ut [ERROR: no reftable :] Iudas Ioannes, unxit eo pedes eius et capillis suis extersit. Iudas autem, qui erat eum tradituras, auaritię stimulo agitatus inuidit unguentique impensam ęgerrime tulit, perinde ac de suo factam. Oeconomus enim erat collegii et pecunię, quę offerebatur, dispensator, plus autem sibi usurpans quam sociis distribuens. Is ergo abiit ad scribas et principes sacerdotum spondens se illis traditurum Iesum, si quam ęris summam sibi uellent impendere. Triginta argenteos pactus accepit et, ut promissa perficeret, obseruare coepit occasionem eum illis tradendi.

*corr. ex conuertatur **corr. ex sanetur

-- 570 --

Vbi hęc significata siue prędicta inueniemus? Quantum ad unctionem spectat mulieris, reor equidem figuratum fuisse in Dauid rege, quem in Iudea regnaturum unxit Samuel propheta in Bethlem, iterum tribus Iuda in Hebron, tertio cunctę tribus simul, cum ad illum ibidem conuenissent. Ita Dominus noster Iesus ter unctus in Euangeliis apparet: primo, quod Lucas refert, a muliere peccatrice in domo pharisei, quę pedes eius lachrymis lauit, capillis tersit, unguento unxit et ueniam meruit peccatorum; iterum, quod Ioannes narrat de Maria, in domo Marthę, ubi erat Lazarus ex conuiuis, quem de monumento suscitauerat Dominus; tertio quidem Matheus et Marcus testantur, in domo Symonis leprosi, quando mulier, ut supra diximus, non pedes unxisse, sed super caput recumbentis Domini unguentum effudisse uisa fuit.

[ERROR: no reftable :] Iudas Iudę autem Scariothis nefandum sacrilegium atque perfidiam Dominum suum prodentis Zipheos portendisse non inepte sentient, qui legerint*corr. ex legerit Dauidis latebras ab iis proditas Sauli regi ipsum persequenti. Dauidem autem regem sępe diximus typum gessisse Christi. Prophetasse autem de Iudę perfidia Amos propheta arbitror. Crimen enim eius cum** Iudeis Iesum persequentibus communicans ait: Hęc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israhel, et super quatuor non conuertam eum, pro eo, quod uendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calciamentis; hoc est uili triginta argenteorum precio. Aeque autem paruo, uel etiam minori, fratres Iosephum uendiderunt Ismahelitis, cum ipse se ab illis adorandum prędixisset. De eadem Iudę proditione, multo antequam facta sit, in psalmis conquestus est Dominus dicens: Etenim homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem. Idem dixit in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum inuehi uidetur, ubi ait: Os tuum abundauit malitia, et lingua tua concinnabat **corr. ex eum

-- 571 --

dolos. Sedens, aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. Hęc fecisti, et tacui. Sustinui, inquit, talia pro tempore, postea tibi non impune futura. Eidem ipse Propheta imprecatur: Constitue — inquit — super eum peccatorem. Qualem peccatorem? Continuo declarat subiungens: Diabolus stet a dextris eius. Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum . Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Hoc impletum est, quando post bucellam Sathanas in illum introiuit, et ipse ueniam desperans suspendio sibi uitam erripuit Mathiasque in locum eius sorte uenit, ne apostolorum numerus a Domino constitutus minor haberetur.

Iesus uero, postquam ingressus est urbem, introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc a Domino bis factum sentit Augustinus, et primam quidem eiectionem de templo a Ioanne descriptam, hanc uero secundam a cęteris tribus memoratam. Hoc futurum prospexit Zacharias dicens: Non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. Hoc in psalmis prędictum fuerat dicente ad Patrem Filio: Tabescere me fecit zelus domus tuę. Zelo igitur loci sacri compunctus Dominus aduersus prophanos flagello est usus.

Quod enim in ecclesia non sit negociandum aut aliquid aliud pręter rem diuinam agendum, Veteris quoque Scripturę autoritate docemur. Psalmista inquit: Exaudi, Domine, uocem deprecationis meę, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Et in Ecclesiaste pręceptum est: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua, ut audias. Non pedum gressu, sed mentis affectu appropinqua, qui Deum in ecclesia loquentem cupis audire. Salomon ędificato templo interorandum sublatis ad Deum manibus ait: Quicunque orauerit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, et propiciare. Hinc et illa psalmistę uox est: In ecclesiis benedicite Dominum.

-- 572 --

Multę quippe sunt ecclesię, quę a Christianis construuntur, sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu clauditur, sed ueri Dei credulitate et confessione dilatatur. Licet igitur loca sint Deo dicata, ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo.

His hactenus, ut potuimus, expeditis iam tandem probra et supplicia Domini nostri pro nobis ultro suscepta nec minus plene in Veteri Instrumento prędicta* quam in Nouo exibita recitabimus, si prius pauca quędam** non omittenda in medium protulerimus.

Igitur a Galilea rediens Hierosolymam, uerius a monte Oliueti, pręmittit duos ex discipulis, asinam et pullum sibi adduci iubet, ut super iis sedens urbem ingrederetur. Hoc autem fuisse factum ait Euangelista, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Dicite filię Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus,*** sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in Zacharia est scriptum. Huic tamen simile in Genesi legimus. Nam Iacob patriarcha, cum de Christo nobis mittendo prophetaret, subiunxit dicens: Ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem asinam suam. Per pullum gentiles, Iudei per asinam significati sunt. Super utrosque sedit Dominus, cum etiam ex Iudeis non pauci credidissent, sed ex gentibus longe plures. Ob hoc puto tres alii Euangelistę pulli tantum fecerunt mentionem, de asina uero tacuerunt. Subsequenter in Euangelio dicitur: Euntes autem discipuli fecerunt, sicut pręcepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum. Et posuerunt super eos uestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Dicat nunc fatuitas infidelium Iudeorum, quis unquam regum sic urbem eorum introierit, sicut pręuidit propheta?

*corr. ex prędicata **corr. ex quedam ***corr. ex manifestus

-- 573 --

Et, si nullum ante aut postea ita ingressum constat, agnoscant hunc, qui ita ingressus est, regem fuisse suum. Si enim credunt prophetę, profecto credere debent et hoc in Christo, qui crucifixus est, fuisse impletum.

Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia, alii autem cędebant ramos de arboribus, et sternebant in uia. Turbę autem, quę pręcedebant, et quę sequebantur clamabant: Osanna filio Dauid. Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Osanna in excelsis. Quasi regi honorem deferebant, quasi Deum, ut ipsos [ERROR: no reftable :] Osanna* saluaret, obsecrabantur. Osanna enim Hebraicum est. Latine dici potest: Salua obsecro. Nam osi »salua« dicitur, anna autem apud Iudeos interiectio obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis, hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum laudationes prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Hoc de se prophetatum ipse Iesus dixit, cum pueris in templo osanna canentibus pharisei et scribę indignarentur et laudi eius, quem et ipsi laudare debebant, inuiderent cumque sibi pręferri grauiter ferrent.

Coacto igitur iterum concilio in atrio Caiphę pontificis pari omnium consensu deliberant atque decernunt perdere Saluatorem. Quem** certe infelicius perdiderunt non credendo quam interficiendo, quando quidem post commissum quoque flagitium non negabatur eis poenitentię locus, si ad eum, quem crucifixerunt, mutatis animis conuersi ueniam petere uoluissent. Quando autem id, quod inter se agitauerant, perfecturi essent, ipse discipulis suis * corr. ex Osanua **corr. ex qnem

-- 574 --

a peruit dicens: Scitis, quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Deinde, cum ad Patrem, ut clarificaretur, orasset et uocem de cęlo lapsam audisset dicentis: Et clarificaui et clarificabo, uictoriam aduersus diabolum mox futuram nunciauit dicens: Nunc iudicium est mundi; nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Non de iudicio, quod in fine seculi erit, loquitur, sed quo eiicitur diabolus, ne gentibus dominetur idola colentibus nec sanctos detineat in inferno. Quod tunc quidem est factum, cum Iesus exaltatus est in cruce et a corpore separatus descendit ad inferos patresque deleto maledictionis chirographo ad benedictionis transtulit lucem. Hunc de diabolo superato triumphum in tertio uolumine suo loco, qualiter a prophetis prędictus fuerit, exponemus. Nunc, quę sequuntur, indagabimus.

Iudeis negantibus ipsum esse Christum et insultantibus ille — ut Ioannes refert — abiit et abscondit se ab eis. Hac de causa hoc factum esse reor, ut discamus furente aduersario recedere potius quam manere, ut, quem pręsentia nostra ad iracundiam inflammat, absentia mitiget. Huius autem absconsionis typus pręcessit in rege Dauid, qui Saulis iram fugiens latebras sibi quęritauit et nunc in speluncis, nunc in montibus occultabat sese, ne interimeretur, priusquam illo morte sublato regnum acciperet.

[ERROR: no reftable :] Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est scriptum. Abraham autem dedit ei decimas omnium. Ex quo significatum uidetur Christi corpore et sanguine illos uesci debere, qui uitia uicerint seque ad capessendas disposuerint uirtutes. Nulla enim Deo gratior uictoria quam seipsum uincere nec decima placabilior quam iustitię pietatisque colendę operam dare.

-- 575 --

Hanc pręterea coenam Domini nostri figurabat Salomonis conuiuium. Cum enim dono Dei sapientiam accepisset, uenit Hierusalem, stetit coram arca, obtulit holocausta et, sicut est scriptum, fecit uictimas pacificas et grande conuiuium uniuersis famulis suis. Sapientia igitur nobis opus est ad examinandam conscientiam, ad purganda peccata, ad pacem cum Deo et proximis habendam, quoties ad sacrum altaris conuiuium sumus accessuri. Quicquid in male purgatum stomachum ingeritur, ęgrotationis incrementum est, non remedium. Qui ergo indigne manducat, iudicium sibi manducat. Offendit enim Deum* in uas immundum cibum mundissimum reponendo. Hic cibus totus cęlestis est, totus sanctus, totus uitalis, totus uita. Hic illud manna est, quo populus Israhel uixit in deserto, cum Aegypto relicta Terram promissionis ingredi maturaret. Hic ille agnus est, quo uesci iubemur lumbis pręcinctis zona castitatis. Hic est azimus panis cum lactucis edendus agrestibus, in quibus poenitentię amaritudo est. De isto prophetauit Esaias, cum diceret: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum,** uindemię defecatę. Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait: Ero uobiscum usque ad consummationem*** seculi. Prędixit de ipso et Hieremias, ubi ait: Confluent ad bona Domini, super**** frumento, uino et oleo, et foetu pecorum et armentorum. Foetus pecorum in Ecclesia conuentus simpliciorum est, armenta illi, qui eis pręsunt et ante alios ambulant, ne uia***** aberrent, qui sequuntur.

De illis uero, qui Euangelio increduli dicunt: Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo, in Osee propheta conqueritur Dominus dicens: Super triticum et uinum *add. **corr. ex medulatorum ***corr. ex consumationem ****corr. ex snp *****corr. ex uiam

-- 576 --

ruminabant, et recesserunt a me. Ac ne illis, qui tanti erroris causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro idem propheta de iis, qui fide sacramentum hoc suscipiunt:* Viuent — inquit — tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Memoriale passionis Dominicę est, quod nunc in altare a sacerdote consecratur. Et qui de illo digne fideliterque pascitur, uiuet in ęternum. Et sicut uinea germinans foliis uirentibus uestitur, ita ille beatitudinis luce operietur et in conspectu diuinę maiestatis perfecti amoris uino inebriabitur.

Inter coenandum autem Dominus exurgens impleuit peluim aqua et lauare coepit pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat pręcinctus. Hanc lotionem pręuidit Propheta, qui ait: Lauabis me, et super niuem dealbabor. Ipse enim Dominus iis, qui credunt in eum, quasi ignis conflans — ut Malachias ait — et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, hoc est apostolos, et collabit eos quasi aurum et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Qua in re instruimur, quam puros ac mundos esse oporteat Dei sacerdotes, quando ne pedes quidem, id est nec ipsos humanę imbecillitatis motus, in discipulis inquinatos relinqui passus est Dominus. Deinde de Iudę proditione prędicit, ut nihil sibi occultum, nihil ignotum ostendat. Amen dico uobis — inquit — unus uestrum me traditurus est. Et: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Pręterea iuxta Ioannis Euangelium propter Iudam dixit, quia mundi erant, sed non omnes. Item: Ego scio, quos elegerim, hoc est, non illum, qui non mea pręscientia, sed sua culpa periturus est. Et ut ante de illo prophetatum doceret, subiunxit: ut adimpleatur Scriptura: qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. Hoc psalmi quadragesimi est, sed iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit

-- 577 --

i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo repetit dicens: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu. Vt autem ob proditionem cum aliis sui similibus damnandum nunciet, subdit: Veniat mors super illos, et descendant in infernum uiuentes. Quod cum illo in Euangelio dicto conuenit: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur.

Timeant igitur pii et sancti homines humanę fragilitatis exitum, si Iudę initia sic laudantur: unanimis, dux, notus Dominoque consentiens et in fine mutatus ad tam execrandum deuolutus sit flagitium, ut Dominum suum uenderet et se perderet, in illum impius, in se crudelis. Hunc figurabat Achan, qui auaritię stimulis concitatus de anathemate urbis Hierico ausus est siclos argenti aureamque regulam furto surripere. Quam ob rem sacrilegii conuictum lapidibus obruerunt. Eo interempto Deus placatus est et Iesus Naue aduersus hostem uictoria est potitus. Ita et Iesus noster Iuda perdito diabolum uicit atque de illo triumphauit in cruce moriendo et de sepulchro resurgendo et de terra in cęlum angelis hominibusque imperaturus ascendendo.

Interim tamen, antequam Iudas perisset, commendat discipulorum constantiam Dominus et, quia secum in tentationibus permanserint, pollicetur eos regnaturos secum et secum super thronos sedendo iudicaturos infidas Iudeorum tribus. Hoc in psalmis erat prophetatum Spiritu Sancto dicente: Illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum** Dauid, hoc est super Ecclesiam Christi, ut eos *add. **corr. ex donum

-- 578 --

iudicent et condemnent, qui Dei Filium despexerunt. In Esaia quoque locutus est Dominus: Brachia mea populos iudicabunt, id est apostoli, qui primaria membra Ecclesię sunt, cuius caput Christus est.

Deinde ad Petrum loquens: Symon — inquit — ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Quibus uerbis uniuersa quidem consolanda est Ecclesia. Sęuiant igitur infideles, persequantur, urbes, agros regna Christianorum occupent, toti terrarum orbi imperent. Efficere non ualebunt, ut Petri deficiat fides. Inter turbines et procellas seculi, inter insurgentes mundi fluctus concuti quassarique poterit, euerti non poterit. Denique, quandiu homines super terram stabunt, stabit et Christi cultus in terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo credunt, uocet electos. Qui si usque in finem permansuri sunt, Petri fides Christique, Dei et Domini nostri, religio in finem usque perseuerabit. Et tunc demum reliquię quoque Israhel ad Christum conuersę saluę fient. Quanuis igitur toti terrę gentes dominentur Machumetanę, semper extabit hęc uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Et hanc unam, quam orbi imperans Romanorum potentia delere nequiuit, nec Turcarum quidem uis delebit. Plus multo uirium habet unica Christi pro Petro facta oratio quam omnium hominum in aduersum tendentium conatus. Bono animo estote, fideles, nec uos terreat, quod inimici uestri terram occupent, uos seruitute premant, spolient, trucident. Non sunt condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in uobis. Vos enim terra relicta cum Christo Domino occupabitis cęlum. Illi autem momentaneo isto dominatu parumper usi ad ęternos descendent cruciatus in infernum. Porro, fidei sacrę in Christo credentium perpetuitatem in hoc seculo futuram — in alioenim non erit fides, sed fidei retributio — Scriptura quoque

-- 579 --

Vetus testatur, quę ait: Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in seculum stabit. Et in Hieremia est scriptum: Sanctum Domini non euelletur, et non destruetur in ęternum. Sanctum autem Domini credentium fides est. Micheas quoque, dum de Christi aduentu uaticinatur, postea infert: Nos autem ambulabimus in nomine Domini, Dei nostri, in ęternum et ultra. Ad hęc in psalmis Prophetę ad Ecclesiam uox est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie.* Propterea populi confitebuntur tibi in ęternum et in seculum seculi. Patribus enim successerunt apostoli, apostolis reliqui religionis pręsides. Nec episcopi ergo nec populi, quibus ipsi pręsint, usque in finem seculi huius unquam deesse poterunt.

Vnde in alio psalmo ipsum Dominum alloquitur Propheta et ait: Filii seruorum tuorum habitabunt, et semen eorum in seculum dirigetur. Quos dixit patres, eos nunc appellat seruos. Filii autem et semen sunt illi, ad quos etiam Apostolus dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in uobis Christus.

Post multa, quę in Ioannis Euangelio habentur, de persecutione Iudeorum et impietate conqueritur dicens: Qui me odit, et Patrem meum odit. Inseparabilis enim substantia Pater et Filius est. Quicquid igitur Filio fit, simul et Patri fit secundum substantię unitatem. Si opera — inquit — non fecissem, quę nemo alius fecit, peccatum non haberent. Nunc autem et uiderunt, et oderunt et me et Patrem meum. Monstrare autem uolens et hoc ante in Veteri Testamento fuisse prędictum subiunxit: Sed ut adimpleatur sermo, qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Opera quippe ipsa diuinę uirtutis erant, illi in Belzebub facta dixerunt. Quę — inquit — nemo alius fecit. Nam alii talia se facere non per se, sed per eum fatebantur, non ab ipsis, sed per ipsos ab eo facta. Quę quidem si non uidissent Iudei, peccatum non haberent; non, quod omnis peccati expertes essent — nemo enim sine peccato — sed *corr. ex progenię

-- 580 --

h oc peccatum non haberent, cuius nunc arguuntur. Etenim ignorantia excusasset errorem, cum se hominem odisse dicere potuissent, si in illo diuinitatis opera non uidissent. Quę ut agnoscerent, admonebantur ipso dicente: Si mihi non creditis, operibus credite. Et: Opera, quę ego facio, ipsa de me perhibent testimonium. Igitur de tam irrationabili atque iniusto eorum odio prophetatum fuit in Scripturis atque prędictum.

[ERROR: no reftable :] Quęstio Dicet fortasse aliquis: Necesse fuit, ut facerent illud, quod diuinitus fuit pręuisum. Quod autem necesse est, ut fiat, facienti imputari non debet, sed cogenti. Cui respondebimus Dei pręscientiam non esse hominibus peccandi causam, sed homines, qui semper ex arbitrii libertate peccant, causam esse pręscientię atque ideo fuisse prędictum, quia futurum erat, non autem ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat.

Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum peccatum in eum, quem diligere ac reuereri debuerunt, quibus in locis Veteris Scripturę, antequam perpetratum foret, fuerit ostensum. Ipse Dominus, multo antequam in carne apparuisset, per os Esaię conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem suum, et asinus pręsepe domini sui, Ishrahel autem me non cognouit, et populus meus non intellexit. Post hęc in eosdem exclamauit: Vę, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini* telam, et non per spiritum meum. Non enim Scripturę, quę** de Christo uenturo erat, secuti sunt consilium, ut uenientem susciperent, sed magis sibi quam Spiritui Sancto credentes, cum filii essent, facti sunt desertores. Iccirco rursum ait: Expandi manus meas tota die ad populum *corr. ex ordimini **corr. ex que

-- 581 --

incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas. Docuit illos in templo frequenter, at illi aduersus docentem conspirabant. Quam ob rem in Hieremia quoque audimus lamentantem: Me dereliquerunt fontem aquę uiuę, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quę continere non ualent aquas. Dissipari enim et perfluere et euanescere necesse est, quicquid a lege diuina diuersum excogitatur. Propterea plurimę quidem hereses, quę Euangelio aduersabantur, iam desierunt. Iudeos ergo a se alienatos et in Osee propheta pręuidens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. A Domino itaque derelicti, stulti, fatui, absque intelligentię sensu facti sunt, et post tergum conuersi cum uxore Loth in statuam salis mutati sunt, immo sal insipidum ad nihilum ualens, nisi ut proiiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Igitur stultitię illos arguens — ut in Hieremia legimus — quis cęcus, inquit, nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Esaię quoque pręcipit dicens: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; uidete uisionem, et nolite cognoscere. Non iubentis Dei hęc uox est (ut ante diximus), sed futura pręuidentis atque scientis.

Quod Zacharias testatus est dicens: Noluerunt attendere, et auerterunt scapulam recedentes, et aures suas aggrauauerunt, ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et uerba, quę misit Dominus exercituum in spiritu suo sancto per manum prophetarum priorum. Quibus profecto si credidissent, Saluatorem sibi de cęlo missum facile cognouissent, uidentes omnia in illo impleri, quę prophetę prędixerunt. Sed neque adhuc peccati eos poenitet, ut Christum, quem patres eorum crucifixerunt, uelint confiteri. Grauant itaque crucifixionis scelus maiori obduratę* perfidię peccato dicente Hieremia propheta: Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem** cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. Nam quemadmodum cor *corr. ex obdurate **corr. ex latitudine

-- 582 --

p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. Alienati sunt a Scripturarum uulua, quę sub uelamento uerborum spiritalis intelligentię cęlabat mysterium. Vterus autem dicitur sermo, qui sensum generat apertiorem, id est litteralem siue historicum. In utroque errant Iudei, quia neque, quod intelligunt, faciunt, neque, quod non intelligunt, a nostris recte interpretatum accipere uolunt. Et quoniam synagoga eorum pro tritico metere coepit zizania, merito in Esaia exprobrans eis Dominus sub uineę suę metaphora dixit: Expectaui, ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue spinas. Quę spinę exortę bonum uerbi semen suffocauerunt. Apertius ac plenius hoc idem in Parabolis explicat Salomonis: Vocaui, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo. Frequenter prophetę pręteriti temporis uerbo utuntur, cum futura nunciant, ut tam certo euentura credantur, quam certa sint ea, quę iam euenerunt. Quod ergo his narratur in preterito, **futurum erat in Euangelio. Vocauit enim eos dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Extendit manus, quando curauit ęgrotos, quando suscitauit mortuos, quando clauis confixas monstrauit in cruce. Illi autem tunc despexerunt consilium eius, cum ipse uiam salutis doceret et, ut poenitentiam agerent, prędicaret. Neglexerunt increpationem dicentis: Vę uobis, scribę et pharisei hypocritę. Et cum hoc sępius repeteret, plurima illis crimina obiecit nec timuit *corr. ex interprętatione **corr. ex pręteritum ***corr. ex abiecit

-- 583 --

u endentes de templo cum flagello expellere, a quibus crucem se passurum sciebat. Postremo tunc de interitu eorum risit, cum (sicut ipse prędixerat) a Romanis passi sunt urbis excidium regnique amissionem. Quod ipsum ante per prophetas futurum notificarat. Sed hoc monstrandum alio loco differimus, ne modum partis huius, quam nunc tractamus, excedat oratio.

Libet tamen parumper alloqui eos, qui offenderunt in lapidem electum, angularem, probatum, ut esset illis lapis offensionis et petra scandali, ne putent deesse sibi locum poenitentię et ex desperatione uenię magis indurentur. Ad Hierusalem, id est ad uos, o Iudei, uestri misertus Dominus loquitur in Hieremia propheta dicens:

Fornicata es cum ęmatoribus multis;[ERROR: no reftable :]Iudei uocantur ad poenitentiam tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Denique post multas pręuaricationum uestrarum obiectiones prophetę pręcipit dicens: Vade et clama sermones istos contra aquilonem, et dices; Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar* in perpetuum. Et rursum clamat: Conuertimini, filii reuertentes, et sanabo auersiones uestras. Videte, quid promittat uobis Deus uester. Mutet ergo Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas. Induimini nouum hominem. Nolite inebriari calice Babylonis, poculo confusionis. Patres uestri ab Aegypto discedentes, quia Deo increduli fuerunt, in deserto intra quadraginta annos omnes mortui sunt neque Terram promissionis ingredi potuerunt. Ita et uos, nisi Euangelio credideritis, nisi Iesum ducem secuti fueritis, regnum cęleste in Christum credentibus promissum intrare non ualebitis. Nolite ergo imitari Iamnem et Iambrem, ut, quemadmodum illi Moysi, ita et uos resistatis Euangelicę ueritati, sicut hactenus fecistis. Ille, qui crucifixus est in terra, regnat in cęlo. Illum, quem uos negatis, prophetę omnes confessi sunt, apostoli prędicauerunt, gentiles *corr. ex irascor

-- 584 --

receperunt,* martyres per supplicia, quę passi sunt, glorificauerunt. Insana profecto et furori simillima obstinatio to testimoniis firmatam, tot argumentis manifestam, tot miraculis probatam respuere ueritatem solosque perire malle quam cum aliis saluari. Qui enim non credit, iam iudicatus est. Non enim resurgent** impii in iudicio neque peccatores in concilio iustorum. Resurgent autem, ut tormenta cruciatusque patiantur, a iustis separati et cum apostaticis spiritibus in imo inferni carcere nunquam deinde aperiendo infeliciter conclusi.

Nunc ad illa, quę passionis Domini nostri sunt, recitanda noster accedat sermo. Venit Iesus in uillam Gethsemani, tristatur, orat, sanguinem sudat, discipuli dormiunt. Quibus excitatis intrat in hortum. Illuc uenit Iudas cum cohorte, osculo Dominum prodit, Dominus comprehenditur,*** Petrus ferit Malchum seruum, apostoli relicto Domino in fugam conuertuntur. Quidam relicta syndone nudus profugit. Hęc quoque ante significata monstrabimus, ut confundatur et erubescat incredulitas Iudeorum, cum Scripturę, cui se credere aiunt, autoritate senserint se superati.

Coepit — inquit — Iesus contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ante in psalmis dixerat pronosticans in futurum: Tribulationes cordis mei multiplicatę sunt. Et in alio psalmo: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Et quoniam non de sua passione mox futura contristatus est — ad hoc enim uenerat, ut pateretur — sed de Iudę proditione* Iudeorumque perfidia, ideo alibi dicit: Contristatus sum in exercitatione mea. Conturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinauerunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi. Conturbatus est ergo Iesus non a *corr. ex recęperunt **corr. ex resurgunt ***corr. ex compręhenditur ****corr. ex perditione

-- 585 --

s ua passione, per quam mundo salus parabatur, sed a uoce inimici Iudę ipsum prodentis, ob quam ille peribat. Contristatus quoque est a tribulatione peccatoris populi, qui et in uita poenas daturus erat per patrię desolationem et in morte per iusti iudicii damnationem. Hoc pium Dominum angebat, hoc molestiam ei ingerebat. Pro hac sollicitudine Patrem in psalmis orabat dicens: Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende uoci deprecationis* meę in die tribulationis meę. Et in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamaui, uoce mea ad Dominum deprecatus** sum. Effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuncio.

Cęterum secundum assumpti hominis naturam etiam de sua passione tristabatur. Si possibile est — inquit — transeat a me calix iste. Et: Spiritus promptus est, caro infirma. Guttas pręterea sanguinei sudoris, quas orando fudit, fortasse aquę illę in sanguinem uersę significarunt, in quibus pharao flagellatus populum Israhel, quem seruitute oppresserat, liberum dimittere compellebatur***. Atque ideo, ut ego reor, sic sudare uoluit inter orandum Dominus, ut nos a maledictione illa soluere inciperet, qua dictum est homini: In sudore uultus tui uesceris pane tuo, utque ipso autore sudoris nostri labor iam uerteretur in spem et expectationem quietis pacisque sempiternę.

Discipuli dormiunt, ipse uigilat, ut impleatur dictum illud: Ego dormio, et cor meum uigilat. Cum illis enim humanitatis fragilitatem communicabat assumpta serui forma, sed in se non minuebat semper peruigilem diuinitatis uirtutem. Vigilate — inquit — et orate, ne intretis in tentationem. Dum enim dormiunt homines et in oratione pernoctare negligunt, inimicus diabolus, ubi satum est triticum, superseminat zizania et uitii suggestione propositum perimit sanctitatis.

Intrauit autem in hortum Dominus, ut primorum parentum peccatum in horto perpetratum, in horto a Iudeis *corr. ex depręcationis **corr. ex depręcatus ***corr. ex compelebatur

-- 586 --

c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur** in hortis, et lilia colligat. Areola aromatum odor est uirtutum, quem in sanctis suis inueniens Dominus illo pascitur, illo delectatur. Tunc autem lilia colligit, cum fidelium animas omni penitus peccati labe purgatas innocentięque candore liliorum instar nitentes in suum recipit paradisum, quem Latine pomarium, id est pomorum hortum dicimus. In quem primus Redemptor noster ingressus est, ut se cęteris in ipsum credentibus ingrediendi ducem atque autorem pręstaret.

Porro Iuda ductore aduenit cohors prętoriana, ut illum comprehenderet. Iesus uero — sicut in Ioanne scriptum est — processit obuiam, interrogat, quem quęrerent. Respondent: Iesum Nazarenum. Vbi autem audierunt dicentem: Ego sum, ueluti turbine repulsi retrocedentes*** ceciderunt in terram. Quid hoc est nisi illud, quod olim contigit Iudeis ad montem Synai? Loquente enim ad eos Domino et monte ex fulgure et tonitru fumante atque coruscante ipsi territi stetere procul et sublata in altum uoce ad Moysen clamauerunt: Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur. Hanc igitur in Christo Dei *corr. ex compręhensus **corr. ex paschatur ***corr. ex retrocędentes

-- 587 --

u erbi* uirtutem et milites isti sentientes consistere nequiuerunt humique collapsi sunt, prędicente hoc futurum Esaia propheta, qui ait: Vt uadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur**, et capiantur. Hoc et in psalmis legimus: Auertantur retrorsum et reuereantur, qui uolunt mihi mala. Vidit talia Iudas ipse, sed ne uiso quidem miraculo continuit se a proposito parricidii. Vas enim Sathanę factus fuerat. Propiusque accedens Dominum amplectitur, osculatur, uultu amorem pręferens, in corde autem meditans carnificinam. Significauit enim hoc indicio, quem illi comprehendere deberent. Qua de re dixerat Propheta: Nox nocti indicat scientiam. Nox nocti — Iudas Iudeis. Quemcunque osculatus fuero — inquit — ipse est, tenete eum. Vnde alibi dicitur ei: Os tuum abundauit malicia, et lingua tua cincinnabat dolos. Et iterum alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Molliti erant***, cum ille diceret: Aue rabbi et osculo blandiretur, sed idem iacula erant, quia necem intendebant ei, qui tali signo inimicis prodebatur. Quam ob rem rursum ipse Dominus in psalmis conquestus est et dixit: Homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem, ex amico factus proditor, ex conuiua insidiator, ex discipulo sui magistri in crucem agendi minister.

Hic fuit Ioab, qui Abnerum amice allocutus interemit, et Amasam perinde ac sibi charissimum salutans. Salue, mi frater, inquit, dumque illum amplexus osculatur, sicca, quę sub ueste latebat, educta in latus transfodit. Cauissent forsitan isti dolos, nisi simulata amicicia capti fuissent. Christum uero non latebat, quid Iudas acturus esset, de quo ante dixerat: Vnus uestrum me traditurus est. Sed eum uitare noluit, ut saluti nostrę consuleret.

Accepto autem signo milites, iam et ipsi audatiores effecti, miserunt manus in Iesum, comprehensum circumdant, *corr. ex uerbo **corr. ex illaqueantur ***corr. ex errant

-- 588 --

uinculis constringunt, tumultuantur, clamoribus obstrepunt, certant illudere capto. Hoc futuram psalmista cecinit et nondum nato in carne Domino de iniuria ei illata conquestus est: Gladium — inquit — euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem. Ipsum quoque Dominum in psalmis lamentantem audimus: Amici mei et proximi aduersum me appropinquauerunt et steterunt, et qui iuxta me erant, de longe steterunt. Et uim faciebant, qui quęrebant animam meam.

[ERROR: no reftable :] Quęstio Sed si amici et proximi erant, quomodo in alio psalmo ait: Alieni insurrexerunt* aduersum me et fortes quęsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum? Amici ergo et proximi eius erant Iudei, dum uenturum et de semine patris Abrahę nasciturum credunt. Sed cum ille uenisset et natus fuisset, negantes eum esse Christum ab eo alienati sunt et aduersus eum insurrexerunt.

De quibus rursum ait: Susceperunt me sicut leo paratus ad predam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. In illo quippe comprehendendo et leonis feritatem induerant et dolos catuli leonis in abdito predam pręstolantis. Quoniam uero ipse ad Patrem pauloante orando dixerat: Non mea uoluntas, sed tua fiat, ut hoc quoque ante designatum fuisse animaduertere possent fideles, in psalmis conscribi curauit: Multiplicata est — inquit — super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo seruaui mandata tua. Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis formidauit cor meum. Factus est enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Vincula quoque passurum Ezechiel propheta prędixerat Spiritu Sancto dicente: Et tu, Fili hominis, ecce data sunt super te uincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. Et linguam tuam adherere faciam palato tuo, et eris mutus. Mutum fore Esaias etiam cecinit dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se

*corr. ex insurrexunt

-- 589 --

obmutescet, et non aperiet os suum. Dum enim accusatur, dum uexatur, nihil respondit.

Petrus uero Domini sui ulturus iniuriam Malchum, pontificis seruum, ferit et a Domino arguitur. Malchum hunc, qui fortasse (ut seruorum mos est) linguę petulantia Dominum lacessierat, figurabat ille Semei, filius Gerra, de Saulis cognatione, qui Dauid regem, cum Absalonis seditionem fugeret, maledictis probrisque incessuit et lapidibus insecutus est. Abisai autem uindicare uolentem rex inhibuit. Ita et Christus Petro, ut gladium reconderet, quem eduxerat, iussit et ultra sęuire non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Hoc Zacharię est, sed illic mutatur loquentis persona. Ait enim: Percute pastorem, et dispergentur oues, ut prophetę sit uox ad Patrem. Percussum se queritur* Dominus in psalmis dicens: Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Percussus est a Patre, ut nos salui essemus, dicente Apostolo: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Percussus est autem a Iuda propter pecunię cupiditatem, a Iudeis uero propter inuidiam, quod plus illis a plebe honoraretur. Et magis Domino dolori fuit illorum perfidia, ob quam peribant, quam uulnerum cruciatus, quem ab eis patiebatur. Vnde alibi ait: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et uicinis meis ualde, et timor notis meis; qui uidebant me, foras fugerunt a me. Quid est foras a Christo fugere nisi de eius ueritate dubitare? Vacillauit autem in apostolis fides, cum eum supplicia pati uidissent, quem regnaturum sperabant. Quam ob rem in alio psalmo ad Patrem loquens ait: Longe fecisti notos meos a me. Inter istos illum etiam in Scripturis quęramus,** qui his, a quibus apprehensus fuerat, relicta *corr. ex quęritur **corr. ex queramus

-- 590 --

syndone aufugit nudus. Videtur hunc indicare nobis Amos propheta dicens: Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Typum huius expresserat Ioseph, qui relicto in manibus foeminę impudicę palio effugit, ne adulterium exigenti consentiret. Adulterium iuxta mysticum sensum fugere est hereticorum cauere prauitatem nec sinere eorum capi argutiis. Palium uero relinquere terrenarum rerum curę renunciare est et his expeditum Christo seruire.

Tunc igitur Christus innocens uinculis constrictus, ueluti maximi criminis reus, ducitur primum — ut Ioannes ait — ad Annam, Caiphę pontificis socerum. [ERROR: no reftable :] Petrus Petrus et Ioannes Iesum secuti in atrium introierunt. Iesus alapa percutitur. Petrus interrogatus se discipulum eius esse negat et, sicut Iesus prędixerat, gallus cantu eum commissi criminis admonuit. Tunc ipse culpę conscius fleuit amare seque sibi per poenitentiam Domino miserante restituit. Scrutemur talia in Testamento Veteri, ut cuncta Nouo conuenire monstremus.

Quid est illud in psalmis: Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius? Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, nisi quia et principes sacerdotum et Pilatus pręses et rex Herodes, ad quorum conspectum circumductus est Iesus, ut singulorum subiret iudicium, omnes ei aduersati sunt, omnes eum persecuti? Nam a Pilato quoque, qui remissius atque mollius in illum* agere uidebatur, pro tribunali sedente damnatus est, ut crucifigatur.

Quid est, quod rex Dauid a Nathan propheta reprehensus se deliquisse dolens: Peccaui — inquit — Domino, et continuo meruerit audire: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, nisi quia et Petrus recordatus uerbi Domini crimen negationis fleuit amare et ueniam impetrauit? Denique, sicut Manasses ob peccata captiuus fuit translatus in Babylonem, deinde peracta poenitentia liberatus *corr. ex illium

-- 591 --

r egnum, quod amiserat, recepit, ita Petrus post fletum in ordinem receptus est apostolorum. Respexit enim illum Dominus, ut illud impleret in Esaia dictum: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et iterum: Vias eius uidi — inquit — et sanaui eum, et reduxi eum. Trinam ergo negationem fletu poenitentię Petrus deleuit. Et tu, qui Domino reconciliari cupis, Petrum imitatus ablue lachrymis trini generis peccatum: cogitationis, uerbi et operis. Audi Prophetam dicentem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Si cum lachrymis ueniam petieris, respondebit Dominus, sicut respondit Ezechię regi: Audiui orationem tuam, uidi lachrymas tuas*, et ecce sanaui te.

Cęterum, antequam Petrus tertio negasset, Iesus a pontifice de sua doctrina interrogatus — ut Ioannes tradit — quid me interrogas, respondit, cum palam docuerim et in occulto locutus sum nihil. Tunc unus ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? Hoc prędictum legimus in Iob: Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Hoc idem in Hieremia: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Christi ita percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere.

Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Aduersus quos ipse etiam propheta indignanter exclamans ait: Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Et iterum *corr. ex lachrymam tuam

-- 592 --

Dominus in psalmis: Insurrexerunt — inquit — in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Sibi enim, non aliis nocet, qui falsa loquitur, iuxta illud: Os, quod mentitur, occidit animam. Rursum ait: Exurgentes testes iniqui, quę ignorabam*, interrogabant me, et retribuebant mihi mala pro bonis; hoc est pro redemptionis beneficio odii iniuriam. Ad hęc sputa, colaphi, probra atque conuitia, prius multo quam accidissent, prophetarum uaticiniis prędicata sunt. Et sicut illi talia in Christo implenda prędixerunt, ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Et iterum: Sustinui opprobrium — inquit — operuit confusio faciem meam. Et rursum: Tanquam prodigium factus sum multis. Et in alio loco: Viderunt me, et mouerunt capita sua. Et in Hieremia: Factus sum in derisum — inquit — tota die, omnes subsannant me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem reduceret, exultans ac tripudians et uxoris Michol improperio pulsatus, quod humilius, quam regi conueniret, se gessisset. Ad hęc propheta Heliseus Christi a Iudeis illudendi portauit figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę poenas dedere, nequis tutum existimet seruis Dei inferre iniuriam.

*corr. ex ignorabant

-- 593 --

Porro, Saluator noster cum talia nocte illa fuisset passus, mane uinctum tradiderunt Pontio Pilato pręsidi. Tunc Iudas de scelere suo dolens proiectis in templo argenteis, quos a sacerdotibus acceperat, abiit et suspendio sibi mortem consciuit, maius putans peccatum, quod commiserat, quam ut ueniam promereri posset. Non minus autem peccauit de misericordia Dei desperando quam Dominum ac Magistrum suum pro pecunia prodendo. Alterum autem diffidentię, alterum ingratitudinis atque auaritię fuit. Quid autem nequius quam ei uelle diffidere, qui omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem insurrexerat, quemadmodum et Iudas in Dominum. Nolebat Achitophel regnare Dauidem, nolebat Iudas Christum uiuere. Ille a rege desciuerat eius secutus emulum, hic Dominum et Magistrum suum tradidit in manibus inimicorum. Similes amborum mores similem sortiti sunt uitę exitum, fortasse et apud inferos poenam, cum Apostoli sententia sit: Dominis fideliter ut Deo seruiendum.

Sacerdotes autem acceptis argenteis — ut in Mattheo legitur — emerunt agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Vtque hoc etiam ante prophetatum ostenderet, tunc impletum est — inquit — quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in

-- 594 --

Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli et euangelistę satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis ipsis uel mutatis uel prętermissis. Et plane ubique non tam, qualiter aliquid dicatur, attendendum est, quam quid dicatur. Nam et inter folia poma quęrimus et inter paleas frumentum. Porro in Zacharia ita legitur: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum precium, quo appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domo Domini ad statuarium. Quem Euangelista maluit dicere figulum, Gręci plasten appellant.

Deinde Iesus a Pilato mittitur ad Herodem, Galileę regem, qui* tunc Hierosolymis erat. Multa ab illo interrogatus nihil respondit. Accusantibus autem eum principibus sacerdotum et phariseis despexit ipsum Herodes et per ludibrium ueste alba indutum remisit Pilato, ut de illo, quod uelit, cognoscat ac iudicet. Hoc est illud — ut ante diximus — quod in psalmis dicitur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. Sed nemo humilitatem Christi contemnat. Qui enim nunc hominum subiicitur iudicio, postea — sicut scriptum est — constringent in die irę suę reges. Quod autem Herodi non dederit responsum, olim hoc prędixit in psalmis: Qui quęrebant — inquit — mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Id futurum Esaias quoque testatus est dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.

Compertum habuit Pilatus hunc, qui a principibus accusabatur, esse innocentem proponebatque animo dimittere liberum, sed urgentium uocibus atque insultantium sibi *corr. ex qni

-- 595 --

c ompulsus est ueluti reum condemnare. Igitur Barrabas homicida dimittitur, et Iesus, hominum Saluator, flagellis cęditur, spinis coronatur, purpura tegitur, arundine percutitur, necdum impiorum odium satiatur. Vno ore omnes exclamant: Crucifige, crucifige eum. Debet mori, quia se Filium Dei fecit. Hęc quidem in Euangelio; eadem nunc replicanda sunt in prophetis, ut, quę olim illi implenda prędicarunt, ea in ipso, qui crucifixus est, impleta esse constet. Quid est in Euangelio crucifige, crucifige nisi illud in psalmis lamentantis Domini: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? Crucifige Iesum, inquiunt, et dimitte Barrabam. De tam peruerso iudicio taxat eos Propheta, cum ait: Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniustitias manus uestrę concinnant. Et iterum: Vsquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Talibus autem per Esaiam Spiritus Sanctus grauiter minatus est dicens: Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum! De hoc locutus fuisse uidetur psalmista, cum ait: Laudatur peccator in desyderiis animę suę, et iniquus benedicitur. Quid enim nisi laudabant latronem et homicidam, dum eum de carcere liberari flagitant? Sed hoc agunt, non tam ut iniquum absoluant, quam ut iustum condemnent.

Pilatus uero lauans manus, innocens sum — inquit — a sanguine huius iusti. Sanguis eius — respondent — super nos et filios nostros! De hoc psalmista prophetauit dicens: Saturati sunt filiis, dimiserunt reliquias suas paruulis suis. Hi quippe saturati sunt crudelitate, et sanguis, quem effuderunt, cecidit super filios eorum, cum post annos quadraginta euersa fuit Hierusalem et infidelitatis reliquię permanserunt in obstinatis. Deinde, si dimittis hunc — inquiunt — non es amicus Cęsaris. Pilatus igitur, ne apud Cęsarem populi aduersus se delatio aliqua fieret, Iesum flagellis cędi iubet ostenditque flagellatum. Id futurum indicabat Dauid in persona Christi dicens: Ego autem in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Alibi immanitatem flagellantium exprimit et irridentium

-- 596 --

procacitatem dicens: Dum confringuntur ossa mea, exprobrauerunt mihi inimici mei. Hyperbole est. Confracta enim ossa ideo dicuntur, ut grauissime uerberatus intelligatur, immo diutissime, cum alibi dicat: Et fui* flagellatus tota die, et castigatio mea in matutino. In Trenis quoque Hieremię: Tantum in** me uertit et conuertit manum suam tota die. Vetustam fecit pellem meam, contriuit ossa mea. Puto, quod in uerberando pręterierint Legis pręscriptum, quę flagellorum ictus quadragenarium numerum uetat excedere. Tantum in illo odio exarserant, qui uerberabant. Sed nequaquam his contenti principes instant clamoribus: Crucifige, crucifige eum? Istas igitur in Christum impiorum uociferationes predixisse uidetur psalmista, ubi ait: Captabunt*** in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et in alio psalmo ipsius Domini querimonia**** apparet dicentis: Os eorum locutum est superbiam... Susceperunt me sicut leo paratus ad predam. Rugitus in illis leonis fuit, dum clamant et obstrepunt, feritas, dum perdere sine causa expetunt iustum. Facinoris huius fortasse typum prę se tulit Gedeon a ciuibus ad necem petitus, eo quod idoli Baal aram euertisset dictusque est Hierobaal, quod est fortis aduersum Baal. Ita et Iesus, Hierobaal noster, fortis contra diabolum fuit, dum se interimi patitur a Iudeis nostrę consulens saluti. Flagellatus ergo traditur illis, ut crucifigatur.

Tunc in prętorium***** perductum purpura induunt, et spinis coronant, et genu flexo — ut Mattheus ait — ante eum illudunt ei dicentes: Aue, rex Iudeorum: expuentesque in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Innocens ergo Dominus peruerso damnatur iudicio, quod futurum uidens Esaias propheta ait: Iustus perit, et non est, qui cogitet in corde suo. Idem futura quasi pręsentia cernens interrogat: Quare rubrum est indumentum tuum,

*corr. ex fuit **add. ***corr. ex Coaptabunt ****corr. ex quęrimonia *****corr. ex pretorium

-- 597 --

et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ac si dicat: Quare sunt non solum rubra uestimenta tua, sed etiam sanguine ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro Isaac oblatus. Isaac enim diuinitatem Christi designabat, quę mori non poterat, aries humanitatem, quę passibilis ad mortem uenit, ut nos uitam haberemus mortis expertem. Arundine autem sanctissimum et angelis uenerabile caput percutiunt, ut Micheę impleant uaticinium dicentis: In uirga percutient maxillam iudicis Israhel.

Postquam ludibriis contumeliisque omnia sustinentem affecissent, educunt foras et — ut Ioannes testatur — exiuit Iesus baiulans sibi crucem. Sic Isaac quoque immolari iussus portauit holocausti ligna. Hoc autem futurum innuebat Esaias dicens: Filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius. Crux itaque, per quam glorificatus est, principatus eius fuit, iuxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltauit illum, et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ui in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Non credit hoc Iudeorum perfidia, sed tunc demum confiteri cogentur, cum nihil omnino proderit confiteri ad inferos damnatis. Quanto igitur satius eis foret nunc errorem suum agnoscere quam pro eo, quod agnoscere neglexerint, in ęternum postea cruciari?

Post Iesum cum lachrymis sequuntur mulieres, quibus ait: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et reliqua, quibus ob incredulitatem Iudeorum denunciat futuram urbis euersionem et populi calamitatem, quam a Romanis passi fuere. Et hoc quidem in Esaia legimus prędictum, ubi dicitur: In siccitate messes** illius

*corr. ex Abrahe **corr. ex messis

-- 598 --

conterentur, mulieres uenientes et docentes eam. Messis multa in Euangelio dicitur, operarii pauci. Messis ergo sicca homines increduli sunt, non admittentes humorem uerbi Dei, quo se a siccitate infidelitatis in fidei uigorem uindicarent. Mulieres autem fideles Dominum suum miserando conterebantur dolore et lamentis. Deinde docebant, inquit, eam, hoc est Hierusalem. Quid docebant? Eum uidelicet, cuius uice tristabantur, esse iustum atque ab omni criminis suspitione alienum. Vnde sequitur: Non est enim populus sapiens. Propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et qui formauit eum, non parcet ei. Propter insaniam igitur increduli populi et iniqua iudicia ipsa Hierusalem Deo ulciscente passa est excidium.

Tunc Symon Cyreneus angariatur, ut portet crucem post Iesum. Hic gentis externę homo — Cyrene enim oppidum Lybię est — significauit alienas nationes deposito idolatrię errore post Christum ituras et Iudeis in perfidia obduratis euangelicę credituras ueritati. Canitur enim in psalmis: Aethiopia pręueniet manus eius Deo. Et Hieremias ad Filium Dei loquens ait: Ad te gentes* uenient ab extręmis terrę, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, uanitatem, quę eis non profuit. Ille igitur crucem post Iesum gerit, qui uel errore relicto Euangelio fidem pręstat uel peccati conscius conuertitur ad poententiam uitiumque detestatus incumbit studio uirtutum.

Et uenerunt — inquit — in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Et dederunt ei uinum bibere fele mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. Hoc illud est, quod ante in psalmo prędixerat: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. Gustauit quidem mortis amarę poculum, sed noluit bibere, ut se et moriturum ostendoret et mortis uictorem fore probaret.

Mox nudatus et in crucem actus distentis in diuersum manibus, sed cruribus iunctis ad lignum clauis ferreis per palmas et plantas affigitur. Tunc itaque Christus Dominus Noe noster fuit, post diluuium peccati plantans uineam, id *corr. ex tegentes

-- 599 --

e st Ecclesiam suam, et inebriatus uino charitatis nudus dormiuit in cruce, a Cham irrisus quidem, sed a Sem et Iapheth, minoribus natu liberis, reuerenter habitus atque contectus. Hos euigilans benedixit, illum uero perpetua seruitute damnauit, ut infideles Iudei, filii Cham, diaboli serui sint, et qui Euangelio credunt, gaudeant libertate, qua ipsos Christus liberauit. Idem Dominus Isaac noster fuit, quem pater in holocastum, ut Deo obediret, offerre uoluit. Sed pro Isaac aries est immolatus. Caro enim et humanitas Christi passa est, diuinitas a passionibus procul fuit. Idem serpens noster ęneus fuit, quem Moyses ad Terram promissionis proficiscens in ligno suspendisse fertur. Quem a serpentibus icti cum aspicerent, sanabantur. Qui ergo a diaboli morsibus curari cupit, corde et animo aspiciat Christum in patibulo pendentem, et sanus euadet. Eius enim liuore — ut Esaias ait — sanati sumus.

Hic propheta ipsum talia tandem passurum uidens uaticinatur et ait: Non est species ei neque decor, et uidimus cum, et non erat aspectus, et desyderauimus eum despectum et nouissimum uirorum, uirum dolorum et scientem infirmitatem. Denique ait: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra... et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. Et quid dicitur? Propter scelus populi mei percussi eum. Ac ne inuitus accessisse ad passiones uideretur, oblatus est — inquit — quia ipse uoluit. Passus est enim, ut pro nobis satisfaceret, factus est maledictum, ut nos a maledicto primorum parentum liberaret, mortuus est, ut in peccato mortuis uitam donaret et erreptos diabolo Deo redderet. Merito tamen interdum de Iudeorum impietate conqueritur, quia odio in eum commoti id agebant, quod ipse pro omnium salute non grauate, sed libenter perferre aduenerat. Tetendit arcum suum — inquit — et posuit me quasi signum ad sagittam. Hoc in Hieremia legitur. Sicut enim sagittarius cuncta sua iacula ad scopon dirigit, ita Iudei omne iniuriarum genus ei soli nitebantur inferre. Vnde ipse in psalmis conquestus est dicens: Conculcauerunt me inimici mei... omnia consilia eorum in malum. Et in alio psalmo: Multiplicati

-- 600 --

sunt — inquit — super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me, inimici mei iniuste. Et quoniam non pro suo, sed pro nostro debito satisfaciebat, subiungit: Quę non rapui, tunc exoluebam. Alibi in rabiem furentium inuectus ait: Circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea.

Hoc futurum et Zacharias uidens ait: Dicetur ei: Quid sunt plagę istę* in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Promissum enim dilexerunt, sed exibitum detestati sunt. Eadem ista succincto complexus est sermone Esaias dicens: A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vulnus et liuor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Idem iterum ait: Inglorius erit inter uiros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Ipse et Dominus despectum se et pro nihilo habitum confitetur in psalmis dicens: Ego uermis sum, et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Omnes uidentes me deriserunt me; locuti sunt labiis et mouerunt caput. Hoc est illud profecto, quod Mattheus ait: Prętereuntes autem blasfemabant eum mouentes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas. De his in psalmo queritur** dicens: Subsannauerunt me subsannatione, frenderunt super me dentibus suis. Crucifixerunt eum et — sicut Ioannes ait — cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum. Hi latrones erant, ut Euangelistę tradunt. Et impletum est Esaię uaticinium dicentis: Cum sceleratis reputatus est. Idem significare uidetur illa Zacharię uisio: Vidi in nocte — inquit — et ecce uir ascendens super equum ruffum, et ipse stabat inter montes umbrosos. Post eum equi ruffi et uarii et albi. Hic, mea quidem sententia, Christus est ascendens in crucem tunc uere ruffam, cum precioso eius sanguine fuit *corr. ex iste **corr. ex quęritur

-- 601 --

perfusa. Et ipse pendens in ea stetit inter latrones perditissimę uitę obscuritate adumbratos. Post eum secuti sunt ruffi cruore martyres doctoresque uarietate scientię pręditi, et monachi castitatis candore nitentes. Quibus in Euangelio dixit: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Porro Iesus ne inter tormenta quidem clementię suę oblitus, dum pendet in cruce — ut Lucas testatur — dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Ante docuerat discipulos, ut diligerent inimicos et pro persequentibus orarent, nunc doctrinam suam confirmat exemplo, perficiens opere, quod faciendum uerbis pręceperat. Hanc Christi erga inimicos charitatem figurabant: Ioseph fratribus beneficia conferens, a quibus uenditus fuerat in seruitutem; Moyses pro illis in terra prostratus orans, quorum insultibus ad tabernaculum coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo Sauli*corr. ex Saule semper parcens lugensque interemptum a Palestinis atque idem pro salute Absalonis, filii sui, regnum sibi erripere nitentis uehementer anxius ac sollicitus; Heliseus etiam propheta Syros, qui ipsum necatum uenerant, offendi uetans. Regem enim Israhel illos perdere uolentem inhibuit et illęsos**corr. ex illesos incolumesque dimisit. Pro inimicis rogaturum Iesum prędixit Esaias: Ipse — inquit — peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogauit. In Hieremia ipsum Patri dicentem audimus: Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et auerterem indignationem tuam ab eis. Idem in psalmis: Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam, reddens uidelicet pro malo bonum. Quam autem ardenter orauerit, fletus et clamor fuit indicio***corr. ex inditio dicente****corr. ex dicentes ad Hebreos Apostolo: In diebus carnis suę preces supplicationesque ad eum, qui possit eum saluum facere a morte, cum clamore

-- 602 --

ualido et lachrymis offerens, exauditus est pro sua reuerentia. Idem psalmus quinquagesimusquintus, in quo quidem ipse ad Patrem loqui dicitur, posuisti — inquit — lachrymas meas in conspectu tuo.

Tunc Pilatus cruci titulum apposuit Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum litteris: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Huius tituli significationem prę se tulisse uidetur quinquagesimisexti psalmi inscriptio, quam diuus Hieronymus in suo* super psalmos commentario hanc esse ait: Ne disperdas, ipsi Dauid in** tituli inscriptionem; id est, ne corrumpas aut mutes uel deleas. Et hoc impletum credimus, quando Iudeis reclamantibus respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Mihi uidetur tituli huius typus fuisse lamina aurea, quę super tyaram summi sacerdotis posita fronti imminebat. Sic enim et titulus iste supra caput Iesu affixus fuit, ut hunc eum sacerdotem esse indicaret, cui dictum est: Tu es sacerdos in ęternum.

Dicitur autem Iesus Nazarenus, id est consecratus siue sanctus. De quo in psalmis Deus Pater: Super ipsum — inquit — florebit sanctificatio mea. Vere quoque rex erat Iudeorum, quod est laudantium et confitentium. Incredulorum enim rex diabolus est. Ipse quippe Leuiathan — ut in Iob est scriptum — rex est super uniuersos filios superbię. Sic ergo Pilatus titulum hunc posuit, sicut et Caiphas prophetauit, hic confessus sacerdotem et regem, ille Saluatorem pro populo moriturum. Mysterii tamen, quod in uerbis latebat, uterque ignarus fuit.

Deinde dicitur in Euangelio: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem. Legimus hoc in psalmo vigesimoprimo. Et conuenit cum eo, quod Ioannes dixit, quod uestimentis in partes quatuor diuisis tunicam inconsutilem non diuiserunt, *corr. ex suos **add.

-- 603 --

sed ei, cui sorte obuenisset, cessere.* Vide, quam bene consonent, quam apte quadrent Euangelio Prophetę uerba, et nihil casu gestum puta, quicquid de Christo ante fuit prędictum. Iccirco autem plurima de illo prędicta sunt, ut per ea, cum euenerint, Messiam agnoscamus. Quęnam igitur stulticia est alium uenturum expectare, in quo nihil aliud cernere possis, quam quod in isto uides?

Stabant iuxta crucem - ut Ioannes tradit — Iesu mater eius, et Maria Cleophę, et Maria Magdalene.** Videns — inquit — Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Se de illa carnem suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus.

Ipso**** in cruce pendente ab hora sexta usque ad nonam tenebrę factę sunt in omnem terram Iudeę, sicut Euangelistę tradunt. Prędixit autem futurum Amos propheta dicens: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol in***** meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Hora nona — inquiunt Euangelistę — Iesus clamauit: Hely, Hely, lamazabathani, ut se illum probaret, qui olim in psalmo vigesimoprimo locutus est: Deus, Deus meus, respice in me,

*corr. ex cęssere **corr. ex Magdalena ***corr. ex Martien ****corr. ex ipse *****add.

-- 604 --

ut quid me dereliquisti? Totus autem hic psalmus gesta continet eius passionis, et quę futura erant, secundum prophetarum morem sic pertractat, quasi quę pręterierint. In homine igitur assumpto queritur se destitutum Patris auxilio. Vt quid — inquit — dereliquisti me longe a salute mea? Passioni enim, sicut superius est dictum, et Pater eum tradidit, ut nos saluaret, et ipse semet tradidit, ut Patri obediret. A Iuda autem traditus est per pecunię cupiditatem, a Iudeis per inuidiam, a Pilato per timorem, ne Cęsarem offenderet, si ei, quem regnum appetere dixerant, pepercisset. Patris ergo in Esaia uox est: Propter scelus populi mei percussi eum, ut uidelicet eius sanguine humanum genus a sorde abluerem peccatorum. Hoc in psalmis confitetur Filius ad Patrem dicens: In me transierunt*corr. ex trasierunt irę tuę... et omnes fluctus tuos induxisti super me. Quasi diceret: Omnem uindictam, quam in peccatores effusurus eras, ego sustineo, ut per me omnium miserearis. Et iterum alibi ad Patrem: Quem tu percussisti — inquit — ipsi persecuti sunt. Pater ergo miserando percussit, Iudei sęuiendo persecuti sunt: Patrem commouit pietas, Iudeos odia concitarunt. Ideo subiunxit: Et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Non solum igitur in passione sua derelictus est Iesus, sed etiam uolens in mortem pro nobis oblatus, pro nobis traditus, ut per agni immaculati immolationem Deo placato tollerentur peccata mundi, dicente Apostolo: Pascha nostrum immolatus est Christus.

Post hęc — ut in Euangelio Ioannis legitur — dixit: Sitio. Et obtulerunt ori eius spongiam aceto plenam hysopoque circumtextam. Ille uero, cum accepisset acetum, dixit: Consummatum**corr. ex Consumatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Ante tamen quam expirasset — ut scribit Lucas — clamans uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. De his prędictum fuit in psalmis. In sexagesimooctauo: In siti mea — inquit — potauerunt me aceto. Et in

-- 605 --

trigesimo: Quoniam tu es protector meus, in manus tuas commendo spiritum meum. Expirantem uero prędicat Esaias dicens: Iustus perit, et non est, qui cogitet, et uiri misericordię colliguntur, et non est, qui intelligat. Iusto nanque moriente fideles, qui prius mortui erant, reuiuiscunt dicentes cum propheta: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua uiuemus in gentibus. At hoc increduli Iudei non intelligunt. Excęcauit enim eos malicia eorum et tenebrę, quę suspenso in cruce Domino factę sunt, ceciderunt super corda eorum, ut non sit in eis, qui intelligat.

Expirante autem Domino et alia secuta sunt miracula: uelum templi scinditur, terra tremit, petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, multi ex mortuis resurgunt. Quibus uisis centurio alienigena et qui cum eo erant conuertuntur. In Aggeo propheta loquentem audimus Dominum: Adhuc modicum, et ego mouebo cęlum et terram. Cęlum igitur mouit, quando sole obscurato tenebrę factę sunt. Terram mouit, quando eam uibrare compulit. Veruntamen et hęc et reliqua tunc contigerunt, ut Iudeorum perfidiam duritiemque testarentur. Obtenebrata enim sunt eorum corda Sole iustitię angustias patiente. Velum templi scissum est, et ferreum illorum pectus non est scissum ulla pietate. Terra mota est, illi in perfidia immobiles perstitere. Petrę scissę* sunt, illi petris omnibus duriores permansere. Monumentis apertis mortui surrexerunt, illi de monumento scelerum suorum surgere neglexerunt. Centurio gentilis cum sua cohorte Filium Dei confitentur, ut gentes contemptis idolis Christum suscepturas significarent et tamen Iudeos a perfidię obstinatione non recessuros. De illis, qui in passione Domini surrexerunt, arbitror in Esaia fuisse prędictum: Expergiscimini — inquit — et laudate, qui habitatis in puluere, quia ros luminum ros tuus. Ros quippe sanguinis Christi illuminat credentes et in peccatis mortuos per poenitentiam reuocat ad uitam. In Ezechiele quoque habetur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos *corr. ex scisse

-- 606 --

uestros, et educam uos de sepulchris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israhel. Hoc illud est, quod in Euangelio dicitur: Et uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis.

Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia legitur, dicente Domino: Aspicient in me, quem confixerunt. Ipsum autem lateris uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit. Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt. Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua ista mundari nequeunt, qui in Christum non credunt. Quandiu autem immundi sunt, beatitudinem consequi non poterunt.

Post hęc Ioseph ab Arimathia, ciuitate Iudę, nobilis decurio, discipulus Iesu occultus, permittente Pilato tulit de cruce corpus eius, Nicodemus myrrha et aloe perunxit *om.

-- 607 --

a cceptumque corpus et munda syndone inuolutum cum aromatibus in monumento nouo deposuerunt et aduoluerunt saxum magnum ad ostium monumenti. Iudeis quoque suggerentibus Pilatus custodiri iussit sepulchrum a militibus usque ad diem tertium. In typum sepulturę Domini pręcesserunt: Ioseph a fratribus in cisternam demissus; Ionas in mari mersus et a cetho deglutitus et tertia die inde exiens uiuus. Ipsum etiam Dominum in Hieremia prędicentem audimus: Lapsa est in lacum uita mea, et posuerunt lapidem super me.

Nunc in fine uoluminis huius consyderemus parumper in cruce pendentis cruciatum pro nobis ultro assumptum. Contemplemur in tam tristi spectaculo circumstantium lachrymas atque dolorem. Neque enim non dolere poterant illius necem, cuius docentis dulcedine capiebantur, cuius uirtute sanitatem receperant, cuius pietate peccata sibi remissa iam audierant. Tantorum ergo beneficiorum memores ipsum sibi erripi molestissime ferebant. Christum igitur toto corpore flagris contusum uulneribusque confectum figurauit Iob, a planta pedis usque ad uerticem capitis exhulceratus sanieque perfusus. Prophetauit Esaias dicens: Et nos reputauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Et alibi idem: A planta pedis — inquit — usque ad uerticem non est in eo sanitas. Eius futurum dolorem expressisse mihi uidetur Hieremias, cum inter lamenta Hierusalem in persona Christi diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo dolore debuit superare.

Eius uero fidelium in tam tristi spectaculo gemitum ac moerorem prospiciens Esaias ait: Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbę meditantes gememus. Flebant igitur mulieres, quibus dixit: Nolite flere super me. Flebant discipuli, quos a morte resurgens interrogauit: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem et estis tristes? At Iudei increduli neque erga crucifixum ulla mouebantur pietate neque resurgentis uirtutem curabant

-- 608 --

agnoscere. De qua illorum immanitate atque perfidia — sicut in Esaia est scriptum — conqueritur et ait: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas, populum, qui ad iracundiam prouocat me ante faciem meam semper. Quid enim indignatione iusti iudicis Dei dignius quam post totius mundi ad Christum crucifixum conuersionem nolle credere prophetarum uaticiniis, nolle acquiescere Euangelistarum narrationibus nihil prorsus ab his, quę prędicta sunt, discrepantibus, nolle assentire ipsis, quę quottidie in nomine Iesu per fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent, pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias, qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę autoritatem secuti.

Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et ipsi spreuerunt eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. Quęris, cur ita? Quia — sicuti in Hieremia est scriptum — uerterunt, inquit, ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens: Vocaui, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Formidolosum et terribile est, quod his adiungit: Ego quoque — inquit — in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum tempore pręterit et cum uitę

-- 609 --

mortalis breuitate finitur. Illa uero poena magis, immo maxime est timenda, quę infidelibus debetur in inferno, quia ęterna est et nullo unquam clauditur fine neque minuitur unquam.

Nolite igitur cum uxore Loth retrospicere, o Iudei, et sicut illa conuersa est in statuam salis, ita uos nolite sal fatuum effici ab hominibus conculcandum. Nolite aspides surdę fieri obturando aures ad uocem incantantis sapienter. Audite ad ęternę beatitudinis pręmia uos uocantem Hieremia dicente: Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Et iterum: Laua — inquit — a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias. Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxię? Et rursum: Recedite de medio Babylonis, de terra Caldeorum egredimini, hoc est de medio confusionis et de terra feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione alienum quam ideo ne prophetis quidem uelle credere, ne cogaris credere simul Euangelio, quod ab illorum uaticiniis nulla penitus in parte diuersum, si quicquam sanę mentis habes, esse intelligis? Egredimini igitur de littera, quę occidit, et uenite ad spiritum, qui uiuificat. Vultis circumcidi? Quod secundum Legem fecistis in carne, secundum Euangelium facite in spiritu. Circumcidite uitia et uirtutibus inherete! Vultis offerre sacrificia? Non uitulorum sanguine uobis opus est, sed mentis puritate, dicente Propheta: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.

-- 610 --

LIBER TERTIVS GLORIOSVS

Peracta tandem secunda operis huius parte reliquam Domino fauente aggrediamur et post passionum eius lamenta, quę* in primo continentur uolumine, ad ipsa consolationis remedia manum porrigamus, ut abstersis lachrymis una cum illis, qui resurgentis Domini et in cęlum ascendentis gloriam uiderunt, gaudere possimus. Triumphus quippe Domini lętitia** excipiendus est seruorum. Çeterum in aliorum uictoriis partem laudis uendicat sibi miles, partem fortiora. Isthęc autem, de qua locuturi sumus, tota imperatoris est, tota ad ipsum unum referenda est. Porro alii duces, non contenti sola palmę laude, magnam etiam spoliorum uim sibi impartiunt. Hic uero totum uictorię suę commodum atque fructum iis cedit***, qui signa eius sequuntur. Tanto magis igitur regi nostro congratulari debemus, quanto aliis omnibus ipsum et in bellando potiorem et in largiendo cognouimus liberaliorem. Solus quidem uicit, sed omnibus prodesse uoluit, quod *corr. ex qne **corr. ex lętitiam ***corr. ex cędit

-- 611 --

uicerit. Denique in omnes diuiditur, omnibus dispensatur, quicquid unius partum est uirtute.

Quoid si congiariorum, quę permanere nequeunt, largitionem tanto plausu* suscipere plebs ipsa consueuit, quanto magis nos exultare conuenit donatos munere beatitatis ęternę, quam nobis Dominus noster, mortis diabolique uictor, largitur; Nihil est eius uictoria gloriosius, nihil eius liberalitate profusius. Perieramus, nisi ipse uicisset. Serui tenebrarum fuissemus, nisi nos ille uindicasset in lucis perpetuę libertatem. Gratias tibi agimus, Christe**, quia per te de maledictionis antiquę iugo redempti sumus. Gratias tibi agimus, quia per te ab inferis reuocati ad cęleste regnum transferri coepimus.

Mors ipsa, quę poena nobis erat peccati, coepit esse ianua felicitatis. Per hanc ingredimur ad uitam, non ad hanc corruptibilem et caducam, sed ad incorruptibilem et sempiternam. Ad quam quibus gradibus quibusue passibus peruenitur, nosse poterimus, si ea, quę in Euangelio relata sunt, exterius interiusque consyderemus.

Etenim Saluator noster ac Dominus, cum in cruce pendens expirasset, relicto corpore creditur ad inferos penetrasse et per diuinitatis suę uirtutem spoliasse infernum eduxisseque inde sanctorum animas, quibus expectabatur, secumque ad superos retulisse, ut ipso resurgente et ipsi resurgerent cum corporibus nulli iam corruptioni obnoxiis. Sic enim in Euangelio est scriptum: Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est illis duntaxat, qui *corr. ex plausus **corr. ex Christę

-- 612 --

corpus omni iam mortalitatis fece uacuum ac beatificatum uidere mererentur. Cum surgente igitur surrexerunt et cum ascendente in cęlum ascenderunt, ut utriusque miraculi testes essent et nos in spem resurgendi atque in cęlum ascendendi confirmarent.

Hoc quoque, quod ad inferos descenderit sanctosque suos de tenebris transtulerit ad lucem, Veteris Instrumenti nobis persuadet autoritas et Iudeos arguit infidelitatis. Dei sapientiam, quę Christus est, in Ecclesiastico prędicentem audimus: Penetrabo inferiores partes terrę, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Obseruandum hoc loco, quod omnes quidem inspiciat iustus Arbiter, ita bonos quam malos, sed non alios illuminet nisi credentes atque in Deo spem collocatam fixamque habentes. Et illuminabo — inquit — omnes sperantes in Domino, hoc est illos, qui se liberandos indubitanter sperabant in aduentu eius. De quibus in Ezechiele loquitur dicens: Et scient, quia ego Dominus, cum contriuero cathenas iugi eorum, et erruero eos de manu ipsis imperantium. Imperabant gentibus demones, uana superstitione delusis. Quin etiam fidelibus Iudeis imperabant protoplastorum culpa in inferno receptis. Sed gentili populo in Sophonia loquens: Expecta me — inquit — in die resurrectionis meę in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes. Post resurrectionem enim Domini apostolis euangelizantibus congregatę sunt gentes in una Christi Ecclesia, quę prius dispersę erant in multiplicem idolorum culturam et inanium ritum deorum.

Porro utrosque, hoc est Iudeos et gentiles, pariter se liberaturum repromittit per Osee* prophetam dicens: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors. Morsus tuus ero, inferne. Malum erat in morte esse, sed multo peius in manu mortis. In manu mortis gentiles erant, mortiferi erroris uinculis colligati. In morte autem ipse quoque Dei populus erat, non nisi per Christum de illa redimendus, ut de morte transferantur ad *corr. ex Oseę

-- 613 --

u itam, de inferno ad paradisum. Ero — inquit — mors tua, o mors. Hoc ad illos, qui in manu mortis erant, refertur. Morsus tuus ero, inferne. Hoc autem eos respicit, qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo.

Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto affectus fuit Dauid, cum in psalmis concineret: Exurge, Domine Deus meus, in pręcepto, quod mandasti. Et synagoga populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere. Non dixit synagoga populi, ne de Iudeis tantum dictum intelligatur, sed populorum, ut ad omnes Domini resurrectionem pertinere nemo dubitet. Nam plurima quidem gentium multitudo Christum fide complexa est, pauci autem ex Iudeis crediderunt. Idem Propheta in alio psalmo uotum suum exprimit clamans: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. Ipso enim resurgente dissipatum est regnum diaboli, de quo admonuit nos Dominus in Euangelio dicens: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Tunc, qui aduersabantur corpori eius, quod est Ecclesia, fugere coeperunt a facie eius. Nam ad inuocationem Christi Domini ipsi nequitię spiritus terrentur atque formidant, et de obsessis recedunt corporibus. Denique sanctissimum Iesu nomen demonibus horror est, nobis refugium, demonibus lassitudo et tristitia, nobis robur et consolatio, nobis scutum nulli aduersariorum telo penetrabile, nulli persecutorum obnoxium iniurię.

Quod quidem futurum uidens rursum in alio psalmo eum sanctus Propheta inuocat et ait: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuę. Arca autem sanctificationis eius homo est, quem pro nobis assumpsit.

*corr. ex ipsum

-- 614 --

Porro, quare Christum surgere cupiat, sequentia declarant: Sacerdotes tui — inquit — induantur iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia scriptum: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę, in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes; ut uidelicet Iudeis ob perfidiam reprobatis ex gentibus mihi congregem Ecclesiam.

Post resurrectionem enim Dominus noster misit operarios suos in messem suam, et triticum quidem collegit in horrea, zizania autem in fasciculos colligata igni comburenda dimisit. Idem in psalmis ad Patrem loquens expectantium fidem manifestat, cum ait: Me expectant iusti, donec retribuas mihi, id est, donec claritati illi me suscitando restituas, quam habui apud te, priusquam mundus fieret. Interim uero, antequam resurrexisset, ad inferos descendentem uidit Esaias et in spiritu gaudens hortatur et ait: Velociter spolia detrahe, cito predare. Celeritate opus fore innuebat propheta tertia die a morte surrecturo. Spolia autem ista animę erant sanctorum. Cum hac preda ab inferis uictor rediit Dominus noster. Hunc eius descensum figurasse mihi uidetur ille similis Dei Filio, qui in fornace Babylonii regis quartus apparuit, cum tres tantum illuc missi essent. Quos non adusit ignis, immo, qui inter flammarum globos Deo laudes decantabant, et illęsi inde Deo protegente exierunt; Abacuch etiam propheta cum prandio ad Danielem in lacum leonum delatus. Et ille quidem* cibo refectus et inter ferocissimas bestias inoffensus de lacu eductus est incolumis. Itidem Ionas propheta missus in mare, ut alii, qui in mari erant, saluarentur et in uentrem descendens cethi nihilque passus nocumenti. Saluator *corr. ex quidam

-- 615 --

igitur in baratrum Tartari delapsus ignis compescuit, leonum infernalium furorem frenauit, donec de tenebrosa abyssi aluo sanctos suos educeret ad lucem, reserans omnibus in se credentibus ianuam regni cęlestis, quam nemo alius claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de cęlo uenit in terram, de terra in infernum et rursum rediit in cęlum, ut se mundi totius Dominum ac Regem probaret.

Et quoniam, quicquid Pater facit, similiter et Filius et Spiritus Sanctus facit, ipsam Christi resurrectionem tota Trinitas operata est. Ideo ipse ad Patrem in psalmis ait: Domine, eduxisti ab inferno animam meam, saluasti me a descendentibus in lacum. Et iterum: Deus — inquit — redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Rursumque alibi: In ipso sperauit cor meum, et refloruit caro mea. Pater quoque ad eum: Cum ipso sum — inquit — in tribulatione. Erripiam eum, et glorificabo eum. Idem testatur Petrus apostolus dicens, quod Deus suscitauit eum solutis doloribus inferni. Et iterum: Hunc Iesum — inquit — resuscitauit Deus, cuius nos omnes testes sumus. Hoc ipsum asseruit Paulus, ubi ait: Suscitauit eum a mortuis, amplius iam non reuersurum in** corruptionem**.

Ipse tamen Dei Filius Iesus in Euangelio ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam.

Apostolis quoque suis compluries quidem prędixit, quod Filius hominis tradetur, ut crucifigatur, et tertia die resurget. Et cum resurrexero — inquit — pręcedam uos in Galileam. Ibi me uidebitis. Sicut ergo a Patre suscitatus est, ita et a se suscitatus est. Eadem enim utriusque diuinitas, eadem uirtus, eadem maiestas. Diuina est natura, quę suscitat, humana, quę suscitatur. Deus autem et homo unus Christus.

*om. **corr. ex incorruptionem

-- 616 --

Quod autem die tertia resurrecturus esset, et quidem* summo mane, cum adhuc tenebrę essent super terram, multo ante in Lege prędictum fuit, quam contigisset in Euangelio. Sic enim in Osee** propheta legimus: Viuificabit nos post dies duos, et in die tertia suscitabit nos, et uiuemus in conspectu eius. Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. Quibus uerbis edocemur, quod omnes, qui Christum Dei Filium confitentur, cum ipso surgente surrexerint et cum ipso in ęternum uiuente uicturi sint. Vbi enim fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę.

Horam uero resurrectionis eius prędixit psalmista dicens: Ad uesperum*** demorabitur fletus, et ad matutinum lętitia. Patrem quoque olim dicentem sentimus: Exurge, gloria mea, exurge psalterium et cythara. Et filium respondentem: Exurgam diluculo. Exurge, gloria mea — hoc equidem cum eo conuenire reor, quod in Ioannis Euangelio dicitur: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Resurrectio enim Filii gloria fuit Dei Patris. Homines quippe resurgentis Christi miraculo commoti crediderunt et glorificauerunt Deum, et per apostolorum prędicationem clara facta est in unitate substantię ueritas Trinitatis. Tunc etiam clarificabat Deum Dei Verbum, cum dicta factaque ad Patrem referret ac diceret: Quę a Patre audiui, hęc loquor. Et: Pater in me manens, hic facit opera, quia ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post dictum istud et Deus clarificatus est in eo. Sequitur: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Continuo enim diuina factum est uirtute, ut, qui passus et sepultus fuerat, spoliato inferno morteque deuicta exurgeret uiuus, sicut prędixerat, et appareret multis. Diximus, quare dictum sit: Exurge, gloria mea. Dicamus etiam, cur additur: Exurge, psalterium et cythara. Qui uerbum Patris est, idem profecto et *corr. ex quidam **corr. ex Oseę ***corr. ex uesperam

-- 617 --

p salterium et cythara eius est. Per eum enim insonuit, cum mundum et ea, quę in mundo sunt, crearet, cum angelos constitueret, cum hominem formaret et cum reliqua animantia conderet, cum terrę germina educeret, cum ea, quę futura erant, prophetarum cordibus insinuaret et cum lapsam hominis naturam errigeret angelicamque damnaret, cum uiam uitę doceret et credentibus cęlestis regni ianuam aperiret. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc ergo psalterium, hęc cythara, id est, hoc Dei uerbum, caro sacrum est, et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Quo autem plenius atque distinctius et resurgentis uirtutem et ascendentis maiestatem contemplari possimus, Euangelii textum inspiciamus.

In Mattheo legitur: Vespere autem sabbati, quę lucescit in prima sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. Quem in cruce morientem fleuerant, sepulchrum quoque, in quo conditus fuerat, uidere cupiebant. Ac ne uisendi tantum loci desyderio profectas fuisse putemus, alii Euangelistę plenius* rem disserunt. Et cum pertransisset sabbatum — Marcus inquit — Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome** emerunt aromata, ut uenientes ungerent Iesum. Et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum orto iam sole. Lucas quoque ait: Vna autem sabbati ualde diluculo uenerunt ad monumentum portantes, quę parauerant, aromata. Ioannes uero Magdalenę tantummodo faciens mentionem: Vna — inquit — sabbati Maria Magdalene*** uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum. Tacuit de unguento, cętera autem, ut uidebimus, latius explicauit. Porro Marcus nonnihil diuersum sibique contrarium dicere uidetur, cum ait: Valde mane et orto iam sole. Neque enim dici potest ualde mane nisi ante ortum solis. Orto autem sole iam ualde mane pręteriit, Quidam ita soluunt, [ERROR: no reftable :] Quęstio quod mulieres ualde mane profectę sint et orto iam sole ad monumentum *corr. ex plennis **corr. ex Salomę ***corr. ex Magdalena

-- 618 --

p eruenerint. Sed huic sententię Lucę* dictum repugnat, qui eas ualde diluculo ad monumentum peruenisse affirmat. Idem est autem ualde diluculo et ualde mane. Ioannes quoque docet, quomodo intelligendum sit istud ualde mane dicens: Cum adhuc tenebrę essent. Restat ergo, ut hoc, quod Marcus dixit, orto iam sole, non ad tempus, quo mulieres ad monumentum accesserunt, referendum sit, sed ad ipsam Christi resurrectionem. Orto iam sole iam a mortuis Sole iustitię suscitato. Quo sub terras descendente inferi tremuerunt, quo super terras fulgente dubitationis tenebrę de discipulorum cordibus discesserunt, quo in cęlum ascendente angeli exultauerunt et sancti, qui post illum surrexerant, una cum illo cęlestis glorię paradisum gaudentes ingressi sunt. Et impletum est illud Prophetę dicentis: Cum conuerterit Deus captiuitatem plebis suę, exultabit Iacob et lętabitur** Israhel. Iacob enim sunt illi, qui primogeniti Esau benedictionem surripuerunt in Christum credendo. Et iidem sunt Israhel, Deum oculis fidei speculando. Iacob igitur nomine Christiani designantur, qui maledictione ueteris culpę sublata Christoque ab inferis reuerso repleti sunt lętitia et in spem errecti ęternę salutis.

Sequitur in Euangelio Marci: Et dicebant adinuicem: Quis reuoluet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes uiderunt reuolutum lapidem. Erat quippe magnus ualde. Hę sanctę mulieres nobis exemplo sunt sollicite atque anxie, non tepide neque negligenter quęrendum esse Dominum, et id quidem cum aromatibus uirtutum. Sola enim sancte*** actę uitę fragrantia delectatur Dominus. Quam tamen ei offerre non possumus, nisi amoto malicię lapide, ut fracta cordis duritia mollescamus ad poenitentiam peccatorum, ut euulsa nequitię segete sementis bonę fructus succrescat. Contritionem cordis tui cum respexerit Deus, tunc animum tuum erriget ad spem salutis et simul gratiam conferet, ut per uiam ingrediaris illorum operum, quę te in consortium sustollere queant angelorum. Vnde *corr. ex Luce **corr. ex letabitur ***corr. ex sanctę

-- 619 --

Mattheus: Ecce — inquit — terręmotus* factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cęlo, et accedens reuoluit lapidem, et sedebat super eum. Quoties commissa mala plangimus, terręmotum** in nobis boni angeli sentimus, et quod ipsi per se non possumus, hoc Domino adiuuante pręstamus. Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Angelus ergo Domini reuoluit lapidem et sedet super eum, ut et tu super duritiem cordis tui sedeas et domineris ei. Alioquin lapis iste, quandiu in corde tuo sederit, tibi dominabitur, te sibi seruire compellet, et sicut olim pharaonem, ita et te duritia tua deducet in interitum. Si te tanto periculo liberare non potes, posce auxilium a Domino, et Christo miserante uidebis reuolutum lapidem cumque uirtutum odore redolere coeperis, etiam angelos mereberis uidere. Quibus ducibus usque ad resurgentis et iam ad dexteram Dei sedentis Christi gloriam poteris peruenire. Nam et mulieres prius angelos quam Dominum conspexerunt.

Angeli autem — ut Marcus ait — aspectus erat sicut fulgur, uestimenta sicut nix. Per hoc patet Iesum esse angelorum dominum. Angelus nunciauit nasciturum, angeli natum glorificauerunt. Angeli monitu Ioseph cum puero et Maria, matre*** eius, fugit in Aegyptum. Angelus ad crucem eunti apparuit confortans eum. Angeli nuncii fuere resurrectionis, comites ascensionis, nunc in gloria Patris considenti pręstant famulatum. Tanto enim ipse maior factus est angelis — ut Apostolus ad Hebreos scribens testatur — quanto differentius prę illis nomen hęreditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Multa huiusmodi recitat Apostolus, per quę satis constat Saluatorem nostrum supra omnem principatum omnemque potestatem atque uirtutem in cęlestibus euectum. Neque enim asumptę carnis humilitas officere debuit Verbi diuinitati, ut minus adoraretur ab angelis Dei *corr. ex terremotus **corr. ex terremotum ***corr. ex mater

-- 620 --

Filius, quia et hominis factus est filius. Vt enim hominis esset filius, insigne fuit bonitatis et misericordię. Quod autem idem sit Dei Filius, testimonium est cum Patre ęqualitatis, cum Spiritu Sancto communicationis. Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti se submittunt, demones obediunt, cuncta imperanti parent.

Aspectus autem angeli refulgens atque coruscus cum niuei candoris indumento lętitię et gaudii signum erat. Lętandum enim et exultandum fuit eo in gloriam resurgente, qui pro nobis morti se obtulerat in humilitate. Prę timore — inquit — eius exterriti sunt custodes, et facti sunt uelut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus, quas et ipsas turbauerat metus: Nolite timere uos. Quasi diceret: Timeant illi, qui non credunt, qui in perfidia perseuerant et non uitę, sed mortis filii sunt. Vos uero nolite timere, quę Christo iungi cupitis, Christum amplecti affectatis atque unguento fidei, spei et charitatis ipsum delinire properatis. Vos, inquam, nolite timere, sed confidite, bono este animo. Talibus enim ille se inueniendum pręstat seque perpetuo fruendum offert. Nolite — inquit — timere uos. Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quęritis. Non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et uidete locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit. Et ecce pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis. Ecce prędixi uobis. Qui crucifixus, inquit, fuit, a mortuis resurrexit, mors rediit in uitam, infirmitas mutata est in uirtutem, carnis humilitas exaltata est in diuinitatis gloriam. Et, si mihi non creditis, uidete locum, ubi positus erat Dominus. Vacuum sepulchrum faciat uobis resurrectionis fidem, si uerba non faciunt. Non est hic ille in carnis suę pręsentia, qui ubique est in pręsentia suę maiestatis. Cito igitur euntes abite de loco mortis et mentem eleuate ad locum uitę, ut uitam, quę Christus est, inuenire ualeatis. Ipse Dominus pręcedet uos, pręcedentem sequimini. Beatus est seruus, qui domini obseruat uestigia. Qui enim ueritatem sequitur, non errat. Qui luci proximat, non offenditur a tenebris. Qui supra petram ędificat, contra procellarum

-- 621 --

impetum domum stabilem reddit. Veruntamen tu, qui Christum sequi desyderas et ad beatitudinem, ad quam uocatus es, peruenire, quoties inanis glorię mentem inuadit cupiditas, quoties ad auaritiam pecunię amor impellit, quoties crapulandi meretricandique tibi blanditur libido, refer inde pedem, compesce mortiferi cogitatus affectum dicens: Surrexit Christus, non est hic. Pręcessit in Galileam, ibi eum uidebo. Galilea interpretatur transmigratio. Si Iesum uidere uis, si frui consortio eius exoptas, transmigrandum tibi est de ocio ad labores, de superbię fastu ad mansuetudinis humilitatem, de uoluptatibus ad continentiam et, breuiter, de uitio ad uirtutem. In eiusmodi transmigratione ad locum peruenitur, in quo uidendum se prębet Christus ad dexteram Dei sedens, ut fidelibus suis diuidat ęternę felicitatis hęreditatem.

Foeminis autem iniungitur, ut Domini resurrectionem nuncient discipulis, quia conueniens erat, ut foemina, quę peccando prior cecidit in mortem, prior redemptionem nunciaret ad uitam. Ideo subditur: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. A septo illo, quod circa sepulchrum erat, exeunt cum timore, quem de angeli uisione conceperant, et gaudio, quod animos earum audita Domini resurrectione affecerat. His geminorum affectuum stimulis actę uelocius currebant, ut uisa auditaque nunciarent. Nunciandum autem prius discipulis fuit, qui primi Christi mysteria per orbem omnibus prędicaturi erant.

Quęramus in his et moralem sensum, ut saluti legentium consulamus. Exi, peccator, de monumento scelerum tuorum cum timore diuinę iustitię et cum gaudio simul, hoc est, cum spe misericordię. Discipulo Christi, idoneo Dei sacerdoti, nuncia et confitere delicta, quibus Deum offendisti, ut ueniam inuenias et in Dei gratiam restitutus ipsum, cui peccasse te poenitet, uidere merearis. Non ideo confitemur, ut Deus crimina nostra cognoscat — nuda enim et aperta cuncta sunt oculis eius — sed ut misericordiam impetremus, cum scriptum sit: Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris.

-- 622 --

Currentibus adhuc mulieribus, necdum ad discipulos appulsis, occurrit Dominus dicens: Auete! Ita et confessionem tuam pręueniet gratia statimque, cum de commisso dolere coeperis, mereri incipies remissionem. Namet filio, qui discedens substantiam male consumpserat, ad se reuertenti obuiam iuit pater, amplexum osculumque dedit et lętatus est, quia, qui perierat, inuentus est, qui mortuus fuerat, reuixit. Occurrit illis Dominus, ut, quę resurrectionis eius nuncię erant, etiam testes fierent. Et quia ait: Auete, salutat illas, ut secum esse, qui mortuus et sepultus fuerat, ostendat, non solum corporis forma, quam sępe uiderant, sed etiam uocis sono, quem audire consueuerant. Auete nunc mulieribus dicitur, ut per benedictionem mulierum primę mulieris maledictio tollatur et sexus ille, qui causa fuerat ruinę in mortem, nuncius esset resurrectionis in uitam.

Mulieres autem, cum se ab illo salutatas uidissent, accesserunt — ut Euangelista ait — et tenuerunt pedes eius, et adorauerunt eum. Quam reuerenter accedant, quam submisse, attende. Accedunt et ad terram inclinantur, et pedes tenent, et adorant eum seque errigere non audent, attonitę miraculo post sepulturam uiuentis Domini. Vis et tu ad Saluatorem mundi accedere, mulierum istarum gesta emulare. Quęrentes Dominum gerebant aromata. Tu quoque cum odore uirtutum quęre illum. Tenuerunt pedes eius, et tu humilitatem cordis conserua. Superbis enim resistit Deus, et humilibus dat gratiam. Adorauerunt eum. Tu quoque eum adoras, si mandatis eius obtemperas. Qui diligit me — inquit — mandata mea seruat. Mentitur, qui se Deum diligere dicit, et iussa eius exequi negligit. Qui autem non diligit et adorat, irrisor est, non adorator. Nam hypocritę quoque adorant et precibus insistunt et humilitatem uultu, uoce, habitu pręferunt, non tamen Iesum quęrunt, sed hominum gloriam, non Iesum adorant, sed pecuniam piscantur. Talia quidem comparandi gratia pulpita conscendunt, uerbum Dei populo prędicant, in altare sacrificia offerunt, ecclesiasticas appetunt dignitates, quibus adeptis, quorsum tendebant, eorum studia, facile apparet. Quandoque

-- 623 --

e tiam in dignitate positi sub sanctitatis habitus mores suos cęlant, donec ad eam dignitatem, quę summa in terris habetur, peruenerint. Ridiculam quidem sane huiusce negocii narrabo historiam, quam olim fama referente didici. Fuisse Romę cardinalem quendam aiunt, quo nemo melior, nemo sanctior diuulgabatur. Nulli enim magis curę erat cardinalatus sui bona pauperibus distribuere, crebrius ieiunare, uili tegumento contentum esse, in nudo lectulo et tantum rethium quorundam* fragmentis constrato cubitare. Dignus denique uisus est, qui ad maximi pontificatus honorem promoueretur. In ueneratione tunc erat pręsulum probitas, nunc in precio luxus est, et plus laudis habet, qui opibus pręstat, quam qui animi bonis exhuberat. Hic igitur, de quo loquor, cum ad pontificalis dignitatis fastigium ascendisset, tanto affluentius uoluptuosiusque coepit uiuere, quanto antea uixerat continentius atque modestius, equos canesque alere, frequentius in siluas uenatum ire quam oratum in ecclesia, magis exquisite quam alii, qui pręcesserant, pontifices magisque licenter indui, lecti quoque stragulis longe preciosioribus uti, quam honestati summi sacerdotis conueniret. Et cum a quodam tantam hominis mutationem admirante et cubiculi totius pompam circumspiciente familiariter rogaretur, ubinam esset rethe illud, in quo antehac substrato recumbere consuesset: Piscem — respondit — quem uolebam, cepi**. Nunc captura eius fruor, et rethe illud cum pristinis sordibus abieci. Profecto, qui sic agunt, eos ego non piscem cepisse,*** sed ipsos diaboli laqueo captos dixerim, Spiritu Sancto per Hieremiam dicente: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter. Cum enim per dolum acquisierint, quod uolebant, terrenis immersi deliciis nihil de cęlestibus cogitant pecudumque more pręsentibus**** tantum, quę fragilia atque fluxa sunt, deliniuntur. Sed tunc demum, quam imprudenter *corr. ex quarundam **corr. ex coepi ***corr. ex cepisset ****corr. ex presentibus

-- 624 --

egerint, scient, cum experiri coeperint diuitis purpurati miseriam sepulti in inferno, ubi cum totus arderet, guttam aquę petiit, qua linguam tantum refrigeraret, ac ne ipsam quidem potuit impetrare. De hoc satis. Ad ea, quę proposuimus, redeat oratio.

Adoratus a sanctis mulieribus Dominus, cum aliquantulum mente consternatas uidisset: Nolite timere — inquit — ite, nunciate fratribus meis, ut eant in Galileam. Ibi me uidebunt. Quod paulo ante angelus dixerat, hoc repetit nunc Dominus, ut et illum suo ore locutum demonstret. Non tamen dixit: Nunciate discipulis, sicut angelus, sed fratribus meis, ut et tu, qui domi tibi seruientes habes, non ut mancipia contemnas, sed ut proximos diligas, et quanquam illi te dominum uocent, honestiore nomine quam seruili appelles. Non pro te magis quam pro illis crucifixus est Christus. Et, si ipse, qui omnium est dominus, discipulos suos fratrum loco dilexit, pudeat seruum se supra se tollere, ut, quos sicut seipsum diligere debet, despectos pedibus conculcet. Non te igitur inflet generis claritudo, non collata publice potestas. Generosissimus potentissimusque omnium est ille, qui piscatorum pedes lauit.

Dum hęc aguntur, interim — ut Euangelista ait — quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem et nunciauerunt principibus sacerdotum omnia, quę facta fuerant. Referunt utique custodes terram tremuisse, angelos apparuisse, Iesum a monumento uiuum surrexisse, ipsos metu stupefactos ueluti mortuos cecidisse. Adorare debuerunt principes Iesum tam mirabiliter resurgentem, quem mortuum contempserant. Sed obduratus inuidię malignitate animus ueritatem, quam agnoscit, pernegat confiterique recusat et perire mauult quam errorem suum corrigere. Tunc congregati — inquit — cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite, quia discipuli eius nocte uenerunt, et furati sunt eum nobis dormientibus. O detestandam principum emulationem! Gratis offerentem se repellunt ueritatem, et largitionibus redimunt mendacium, et id quidem impudens admodum, nullaque in parte simile ueri. Si enim uenerunt discipuli,

-- 625 --

quare inermes armati non comprehenderunt? Si nox erat, quomodo eos uiderunt? Si dormiebant, quomodo senserunt? Et, si expergefacti eos abiisse cognouerunt, quare alacres et expediti timidos et corporis sublati onere grauatos non sunt insecuti? Impii tamen principes isti, quos pecunia iam corruperant, ut uerbis quoque ad mentiendum animarent: Et si hoc — inquiunt — auditum fuerit a pręside, nos suadebimus ei, et securos uos faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere falsum, aliud in conscientia, aliud in ore habere! Milites ergo, quibus nihil est auro argentoque charius, accepta pecunia fecerunt — inquit — sicut erant edocti. Et diuulgatum est uerbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem; apud incredulos utique, non apud Christi fideles. Quicunque enim Christo non credunt, procul a ueritate absunt, quia Christus ueritas est. Hactenus de resurrectione Domini explicata est Matthei narratio. Quędam autem, quę hic prętermittit, Marcus retulit.

Ait enim: Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Marię Magdalenę, de qua eiecerat septem demonia. Illa uadens nunciauit iis, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. Et illi audientes, quia uiueret, non crediderunt. Qualiter autem Marię Magdalenę se ostenderit Dominus, Ioannes plene luculenterque describit. Prius ergo Marię soli ad monumentum apparuit, deinde aliis mulieribus in uia. Mulieri igitur peccatrici, cum surrexisset, quamprimum sui uisendi copiam fecit, ut se propter peccatores uenisse ostenderet. Et illa tamen, quę ardentius Dominum quęrebat, digna fuit, ut prior inueniret atque eius resurrectione citius consolaretur, cuius nece magis quam alię* angebatur. Ideo autem de illa septem demonia eiecta fuisse ait, ut nemo de Dei misericordia desperet. Hęc enim, quę nequioris uitę merito demoniorum domicilium erat, ad poenitentiam conuersa prima uidit domini resurgentis gloriam, et quę mancipium fuerat diaboli, facta est apostola Christi. Infelix Iuda, si poenitens non *corr. ex alie

-- 626 --

desperasset, rursum procul dubio in apostolorum numerum Domino miserante fuisset restitutus. Desperando in mortem corruit, qui sperando, sicuti de scelere dolebat, uitam consequi poterat sempiternam. Dolendum quidem est de his, quibus Deum offendimus, sed sicut doluit Magdalene,* ut saluemur, non sicut Iudas, ne pereamus.

Dum alię uiso angelo prę timore obstupuissent et — ut Marcus testatur — mutire non auderent, illa interim uiso aperto monumento corpus inde sublatum putauit et continuo cucurrit discipulos hac de re facere certiores rursumque rediit ad monumentum. Venerunt Petrus et Ioannes, et cum uacuum sepulchrum offendissent, transpositum corpus putarunt atque abierunt residentibus adhuc in eodem loco mulieribus. Cumque et ipsę mulieres tandem recessissent, ut angeli de resurrectione dicta discipulis referrent, Maria remansit sola ad monumentum plorans. Dominus autem mulieribus a sepulchro redeuntibus apparuit in itinere, ut diximus, ante tamen Marię Magdalenę se ostendit ad monumentum, ne cui minus consona uideatur Euangelistarum narratio. Hanc autem Marię uisionem et duorum discipulorum ad monumentum cursum Ioannes diligentius diffusiusque describens: Vna — inquit — sabbati Maria Magdalene** uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum, et uidit lapidem reuolutum a monumento. Cucurrit ergo, et uenit ad Symonem Petrum et alium discipulum, quem diligebat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Amoris erga Dominum magnitudo Magdalenam non sinit quiescere. Vidit monumentum apertum atque uacuum, et nihil morata ad discipulos recurrit, quod factum putat, edocet, ut aliorum subsidio adiuta facilius, quod quęrit, inueniat. Quasi diceret: Venite mecum, ut simul quęramus, quem simul et uiuentem dileximus et mortuum lugemus. Non tamen expectat, ut illi secum ueniant. Dicto citius *corr. ex Magdalena **corr. ex Magdalena

-- 627 --

recurrit ad sepulchrum. Qua abeunte — ut Euangelista ait — exiit Petrus et ille alius discipulus, et uenerunt ad monumentum. Currebant — inquit — duo simul, et ille alius discipulus pręcucurrit* citius Petro, et uenit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, uidit posita linteamina, non tamen introiuit. Venit ergo Symon Petrus sequens eum, et introiuit in monumentum, et uidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Tunc ergo introiuit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit, et credidit. Quid uidit aut quid credidit, nisi quod mulier uiderat et crediderat? Vacuum uidelicet sepulchrum et corpus inde sublatum. Ideo subditur: Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat** eum a mortuis surgere.

Hi duo discipuli Petrus et Ioannes erant. Vterque diligebat Dominum, et quidem Petrus in amore uidebatur flagrantior. Quam ob rem mirum uidetur, si Petrus magis quam Ioannes diligebat Dominum, quod non magis a Domino diligeretur. Non enim sic de illo quemadmodum de Ioanne dicitur: quem diligebat Iesus. Credimus autem eum magis fuisse dilectum, qui titulo designator [ERROR: no reftable :] Quęstio dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.***

*corr. ex precucurrit **corr. ex oportet ***corr. ex questio

-- 628 --

Si Ioannes plus diligebatur, quare Petro [ERROR: no reftable :] Quęstio datus est apostolorum principatus? Ob hoc, ut ego arbitror, ut discamus deferre senectuti et eorum, a quibus iniuriam accepimus, post reconciliationem offensę obliuisci atque erga illum, cui redire nobiscum in gratiam libuit, officio fungi benignitatis. Quia ergo Petrus reliquos apostolos pręcesserat ętate et negationis culpam poenitentię lachrymis aboleuerat, obtinuit sacerdotii principatum, ut et senior honoraretur et, qui de peccato doluerat, ex isto indultę sibi uenię signo reciperet consolationem. De hoc satis. Ad Euangelii textum reuertamur!

Duo — inquit — currebant, alter uelocius, tardius alter. Sed qui in currendo lentior fuit, prior ingressus est in monumentum. Non sine mysterio id referre uidetur Euangelista. Vt quid enim opus erat narrare, quis citius, quis tardius cucurrerit, cum ambo eandem* rem eadem die peregerint? Videtur itaque huius Euangelii scriptor per hos duos designare uoluisse Iudeos et gentiles, in Petro gentiles, in Ioanne concludens Iudeos. Hi enim primi in fide unius ueri Dei incesserunt et uenturum quidem Messiam in Scripturis sibi promissum credebant. Sed cum uenisset, non introierunt in monumentum iustę credulitatis, negantes ipsum, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat, et de sepulchro uiuus exierat, fuisse Christum. Gentiles uero, qui sub Petri nomine describuntur, posterius quidem post Christum cucurrerunt, utpote qui neque Legem neque prophetas habebant, sed prius ad Christum ingressi sunt, in ipsum credentes, ipsum confitentes, pro ipsius nomine nec supplicia nec mortem pati recusantes. Quod autem post Petrum etiam Ioannes introisse dicatur, hoc innuit, quod Iudei quoque in fine seculi ad Christum conuertentur, iuxta illud Micheę prophetę: In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, hoc est gentiles, qui in idolorum errore claudicabant, congregabo in Ecclesia fidelis rectęque culturę: et eam, quam eieceram, colligam, hoc est synagogam, *corr. ex eundem

-- 629 --

quam in perfidia manentem repudiaueram, in fine ad fidem conuersam recipiam; et quam afflixeram, consolabor; eos uidelicet, qui ob Christi contemptum a Romanis oppressi atque euersi miserabiliorem morte uitam agunt, postremo credentes consolabor. De quibus iterum idem propheta ait: Reliquię fratrum eius conuertentur ad filios Israhel, id est ad religionem apostolorum. Ipsi enim filii Israhel sunt, quia et generis Israhelitici erant et filii diuinę uisionis. Israhel quippe Deum uidens interpretatur. Ad istos autem dixit Dominus: Qui uidet me, uidet et Patrem meum. In Sophonia quoque scriptum est: Reliquię Ishrahel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non inuenietur in ore eorum lingua dolosa. Reliquię autem Israhel sunt non solum illi, qui ex Iudeis in secundo Christi aduentu reliqui erunt, sed, etiam apostoli ipsi et quicunque ex Iudeis crediderunt. Hoc et Paulus ad Romanos scribens testatur et ait: Cęcitas ex parte contigit in Israhel, ex parte, dicit, non ex toto; donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israhel saluus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Syon, qui erripiat et auertat impietatem a Iacob. Hoc legitur in Esaia iuxta sensum, alio tamen textu uerborum secundum Hieronymi translationem. Apostolus autem usus est Septuaginta interpretum translatione de Hebreo idiomate in Gręcum. Quę quidem interpretatio in nonnullis dissona, sed in plurimis uel uerba eadem sunt uel sub aliis eadem intelligentia.

Cęterum Petri Ioannisque curriculum possumus etiam moraliter interpretari, cum manifestum sit in Ecclesia Christi quosdam in principio uitę religiosę cursum pręcipitare et grauius, quam quod perferre possint, onus subire ideoque, antequam ad metam peruenerint, lassitudine deficere; quosdam uero prudentius incedere et in suscipiendis laboribus temperamento uti atque iccirco quidem uia recta ad propositum sibi finem indefessos peruenire. Sed quoniam plerique, etiam cum succubuerint, rursum resumpto spiritu ad cursum uegetantur atque ita pristino mentis feruore concitati et ipsi, quo contendebant, tandem perueniunt, ideo ipse Ioannes, qui ante monumentum

-- 630 --

substiterat, Petrum deinde secutus in monumentum introiuit. Non pauci tamen inueniuntur, qui, cum diu aratrum tenentes in agro Domini laborauerint, pertesi* labore post tergum respiciunt et seculi negociis rursum sese implicant atque a sanctioris uitę proposito auersi ad uoluptariam conuertuntur. Quanto melius cum illis actum foret non discessisse a seculo quam post discessum Deo mentiri. Monachalis igitur uitę uiri semper in mente habeant dictum illud: Non qui coeperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nec obliuiscantur, quid in Apocalypsi promittat Dominus: Esto fidelis — inquit — usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę.

Sequitur in Euangelio: Viderunt linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Dicat quisque, quod sibi uisum fuerit, ego quidem sic sentio tam curiosam narrationem mysterio non carere. Quid enim sibi uult alibi linteamina posita, alibi sudarium, quando quidem ad fidem resurrectionis faciendam satis erat spolia corporis uidisse ibi relicta. Si enim corpus ipsum alio translatum fuisset, simul cum linteaminibus translatum esset. Quare altius quidem ista uidentur repetenda, ut uidelicet dicamus nos quoque istorum, de quibus loquimur, exemplo inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere testimoniis et ea cuncta de Deo, de Dei Filio, de Spiritu Sancto sentire, quę ab Ecclesia recepta esse nouerimus, nihilque omnino de his dubitare, quin immo, his delectari, hęc quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere, altiora autem his non scrutari. Sudarium enim, quod supra caput fuerat, ab his linteaminibus separatum est, nec separatum tantum, uerum etiam inuolutum. Iudicia Dei abyssus multa, inuestigabiles uię eius. Quis est, qui possit omnium operum Dei causas rationesque inuenire? Ezechiel in sua uisione traducitur per aquam *corr. ex per te si

-- 631 --

u sque ad talos, usque ad genua, usque ad renes. Cum autem uenisset ad torrentem, nequiuit transire. Et Danieli est dictum: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Et Ioannes in Apocalypsi uidit librum signatum, quem nemo poterat aperire neque soluere. Vidit et templum apertum in cęlo, in quod nemo ualebat introire. Sunt enim quędam aperta et oculis mortalium patentia Dei opera, sed in ea intrare, ut cognoscamus, quare facta sint, nostra non ualet fragilitas. Diuina contemplanti in Prouerbiis dicitur: Mel inuenisti; comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud. Et iterum: Sicut — inquit — qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Et in Ecclesiaste: Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Quid autem pręcipue cogitare debeamus, in Ecclesiastico discimus: Altiora te ne quęsieris — inquit — sed quę pręcipit tibi Deus, illla cogita semper. Denique non solum humana imbecillitas, uerum etiam angelica sublimitas nequit ęquari sapientię et scientię Dei. Transcendit igitur omnem intellectum mens diuina, ita ut, qui cuncta comprehendere nititur, ignorare conditionis suę mensuram probatur. Recte itaque iubet Apostolus non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.

Deinde abeuntibus a sepulchro discipulis Mariam retinet Magistri sui amor. Non enim erat de illis, qui usque ad tumulum amicos diligunt, et simul cum illis dilectionem suam sepeliunt, nec ultra eorum recordantur, cum magis iis opus sit, ut tunc, cum uita decedunt, diligantur, quam dum in corpore uiuerent. Post mortem autem diligere nihil aliud est nisi pro defunctis preces Deo offerre, elemosinas facere, pietatis opera exercere, ut a peccatis citius purgentur et purgati de poenis illis, quarum finis speratur, ad eam, quę ęterna est, quietem facilius transferantur. Maria ergo, quę mortuum etiam Dominum suum diligebat, stabat — ut Euangelista ait — ad monumentum foris plorans. Quare Maria plorat, et discipuli, qui ad monumentum cucurrerunt, non plorant? Fortasse, quia infirmior sexus magis promptus est ad lachrymas uel quia illi aliud, hęc aliud

-- 632 --

c ogitabant. Illi ab amicis exportatum corpus putabant, a Iudeis exemptum et alicubi per contemptum proiectum, et non minus dolebat mortuo illatam iniuriam quam in cruce pendenti poenam. Dum ergo fleret — inquit — inclinauit se et prospexit in monumentum. Et uidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Inclinare illam et in monumento prospicere faciebat Domini sui desyderium, ut, cuius corpus inuenire non poterat, saltem locum, in quo iacuerat, uideret. Pars enim consolationis est absentis amici siue locum, in quo frequens fuit, consyderare uel res eius, quas discedens reliquit, cernere et contrectare. Tali affectu Magdalene* uehementer sollicitata prospexit in monumentum, ut et locum uideret, in quo Dominus iacuerat et, siqua iacentis uestigia ibi relicta essent, disceret. Vidit — inquit — duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris enim passio mentis rationem oppresserat. Sine intermisione ergo flebat, donec uoti, quo ueluti furore agitabatur, compos fieret.

Quęrimus, cur primo unus angelus apparuerit, postea duo.[ERROR: no reftable :] Quęstio Et uidetur illos in ea significatione apparuisse, ut ipsum, qui ibi positus fuerat, in se figurarent. Quia uidelicet unus Christus unigenitus Dei Filius erat, unus angelus primo uisus est, deinde duo, quia idem Deus et homo. Deum esse monstrabat, qui ad caput consederat, hominem, qui ad pedes.

Dicunt ei: Mulier, quid ploras? Consolari illam cupiunt angeli, sed ipsa non admittit consolationem, donec *corr. ex Magdalena

-- 633 --

suum non uiderit Saluatorem. Quid ploras, aiunt. Respondit illa: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia, nisi quandoque et resurrecturum speraret et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante sepultum fuisse nouerat.

Exposita igitur angelis doloris causa conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem. Et non sciebat, quia Iesus est. Sed quare ab angelis non quęsiuit, quid factum esset de corpore? Quare prius quam quęsisset, [ERROR: no reftable :] Quęstio conuersa est retrorsum? Vel quia satis putauit indicasse,* cur fleret, uel illis cunctantibus proferre medellam doloris conuersa sit, siquis alius respicienti occurreret, quem de ipso, quem quęrebat, interrogaret. Vel quia angeli ipsi, dum cum ea sedentes colloquuntur, uiso post tergum eius Iesu stante, officii gratia assurrexerunt, conuersa sit, ut uideret, quisnam esset, quem angeli uenerati sunt.

Conuersa igitur retrorsum et ipsa quidem uidit Iesum, sed nesciebat, quia Iesus esset. Angeli sciebant, illa nesciebat. Perspicatior est enim angelicus intellectus quam humanus, et spiritus corporis impedimento carens quam homo carne adhuc terrena et mortali uelatus. Angeli pręterea nouerant Iesum resurrexisse, illa ignorabat, sed corpus alio translatum putabat. Cumque huiuscemodi opinione decepta mortuum quęreret, uiuum non agnoscebat.

Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quęris? Credidit eum audisse, quid ipsa angelis respondisset, ideo, quare fleret, tacuit et, quem quęreret, indicauit. Iesus autem differebat se illi statim manifestum facere, ne mens mulieris, quę nimio dolore affligebatur, in repentinum gaudium effusa contrariaque passione illico oppressa extingueretur, *corr. ex iudicasse

-- 634 --

sicut quibusdam contigisse ex ingenti animi lętitia in historiis legimus. Iesus ergo se cęlat et cum ea loquitur, donec ex uerbis ultro citroque habitis paulatim residat ęstus doloris. Quid ploras? Quem quęris? Iam mente parumper a moerore semota, quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum [ERROR: no reftable :] Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu apparens hortulanus uideretur, ipso tamen uultus aspectu uenerabilis apparebat. Vel illa quodam purę mentis pręsagio Dominum uocauit eum, qui uere Dominus erat, quanuis nondum uere Dominum esse ipsa deprehenderet. Vel quia iam animaduerterat reuerentiam ei ab angelis fuisse exibitam, ipsa quoque uenerari eum uoluit hac compellatione magis honesta, quam quę hortulano conueniret.

Dic mihi — inquit — ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quid ais, Maria? Vnde tantum animi concipis, tantum assumis confidentię? Si in domo Caiphę, si in prętorio Pilati, si in regia Herodis positum audisses, auderesne eum tollere? Auderes, opinor, et in mediam armatorum militum cohortem irrumperes nimii amoris accensa ardore uitęque contempo periculo eum tollere tentares, qui tibi uita charior erat, quem cum lachrymis quęrebas et, nisi illo inuento, conquiescere non poteras. Quod si eum — ut putabas — mortuum tibi alicunde rapere posses, non solum unguento, quod paraueras, unxisses, sed etiam totum lachrymis lauisses et eum amplexans osculari non cessasses atque inde collectum domi tuę collocasses, non ante ab eo discessura, quam aut ille uiuus resurgeret aut ipsa mortem oppeteres, nolens ne a mortuo quidem seiungi, a quo uiuo Martha etiam sorore reclamante separari nequibas, ut illam in ministerio adiuuares et a pedibus eius recederes. Quod si cum uiuo semper uiuere totis affectibus cupiebas, quomodo cum mortuo mori nolles? Consyderate, quęso, fideles animę, tam admirandum in Maria charitatis ardorem et ab

-- 635 --

a moris Christo, Saluatori uestro, debiti feruore nolite tepescere. Nemo est, qui non multo plus gratię ab eo accepit, quam possit reddere, nemo, cui non plus promittitur, quam possit cum suis meritis compensare. Cuius autem beneficia omnem excedunt ęstimationem, super omnia amandus est atque colendus.

Iesus ergo uidens ulieris animum aliquantulum sedatum, ut iam consolaretur afflictam, ei se prodere maturauit. Et dicit ei: Maria. Nomine eam uocat, ut ipsa secum consyderet, quisnam sit iste, qui eam sibi notam ese nominando indicat. Cognouit ergo illa Domini sui uocem, quando se nomine sensit uocatam, quia attentius loquentis diiudicauit sonum. Ideo sequitur: Conuersa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Conuersam dicit Euangelista, non quia illa aliorsum se uerterat ab eo, quocum loquebatur, sed quia attentius et mente et oculis eum coepit intueri, ut certius dignosceret.* Rabboni, inquit, hoc est magister. Prępostera uideretur isthęc [ERROR: no reftable :] Quęstio nomenclatio,** ut, quando hortulanum putabat, dixerit Domine, quando autem Dominum agnouit, dicat Magister. Sed tunc Dominum uocare compulit necessitas, ut, quod rogabat, facilius impetraret, nunc Magistrum dicere suadet cogniti familiaritas. Tu meus — inquit — Magister es, ego tua discipula. A te didici diuina pręferre*** humanis, per uiam salutis incedere, mortalia contemnere, ęterna bona diligere uotisque omnibus desyderare. Et quoniam te instruente cęleste bonum amare didici, te promittente illud expecto. Tu enim summum bonum es, te possidendo beata ero semper.

Reor equidem, cum Magistrum appellasset, quod uoluerit genibus prouoluta complecti**** pedes eius et exosculari, quia sequitur: Dicit ei Iesus: Noli me tangere. Quod nequaquam dixisset, nisi illam ad tangendum paratam *corr. ex dinosceret **corr. ex nomenculatio ***corr. ex preferre ****corr. ex completi

-- 636 --

uidisset. Quare autem tactum eius non admiserit, declarat subiungens: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Sed ex hoc nascitur quęstio, ut uideamus, si nunc a Magdalena tangi noluit, ob hoc quia nondum [ERROR: no reftable :] Quęstio ascenderat ad Patrem. Quare ante ascensionem pedes suos a mulieribus a sepulchro redeuntibus teneri — ut Mattheus refert — permisit seque deinde a discipulis palpari, ut Ioannes testatur? Pręterea, cum dicat: Nondum enim ascendi ad Patrem, polliceri uidetur tunc se tangi concessurum, cum ascenderit ad Patrem. Sed si in terra manens a manentibus in terra non tangitur, quomodo in cęlum sublatus tangetur? Ego quidem, quantum mihi intelligentię ipse Dominus pręstare dignabitur, conabor, quid super his sentiam, explanare. Apparere primum Marię uoluit, quia prę cęteris ipsum quęrere perseuerauit. Tangi autem tunc ab ea noluit, ne in omnibus eam reliquis uideretur prętulisse* ac ne illa uisu pariter et tactu se aliis pręlatam sentiens elatione mentis peccaret. Sine aliis ergo uidit, sed non sine aliis tetigit, ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus. Interim autem hic in terra et teneri et palpari uoluit, ut se idem corpus habere probaret, quod mortuum fuerat, et iam post resurrectionem mori non possit. Denique nondum se ad Patrem ascendisse prędicat, ut significet se ideo adhuc morari in terris, ut, cum sępius uisus attrectatusque fuerit, resurrectionis suę ueritas magis innotescat. Ipsam autem Magdalenam sui nunciam *corr. ex pretulisse **corr. ex compręhendat

-- 637 --

constituere decernens: Vade — inquit — ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum. Fratres uocat more Iudeę gentis eos, qui sibi carnali cognatione coniuncti erant, uel quia eos fratrum loco habebat, quos sibi discipulos elegerat, uel quia diuinis parebant mandatis, fraterno nomine digni erant. Ait enim: Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est. Vel in ea natura, quam pro nobis assumpserat, fratres appellat, communem cum illis habens Patrem, cui et nos orando dicere iussit: Pater noster, qui es in cęlis. Ea ergo ratione dixit:* Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum, qua alibi dixerat: Pater maior est me. Cęterum secundum illud, quod ait: Ego et Pater unum sumus, aliter erit exponendum. Ascendo ad Patrem meum, cuius ego per naturam Filius sum, et Patrem uestrum, cuius uos filii estis per gratiam, Deum meum, cuius ego Verbum sum, per quod facta sunt omnia, Deum uestrum, a quo et uos per me facti estis et ad beatitudinem cęlestem destinati. Ad eum ascendo humanitate uelatus, a quo nunquam separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non idem cum illo persona, sed idem substantia.

Sequitur: Venit Maria Magdalene nuncians discipulis: Quia uidi Dominum, et hęc dixit mihi. Venit non tardius fortasse illis, quę prius recesserant, tanto leuior facta ad cursum, quanto ardentioris amoris acta stimulis lętitięque recentioris. Discipuli uero audientes, quod Iesus uiueret — ut Marcus ait — non crediderunt. Sed certe pro nobis dispensabatur, ut apostoli non crederent, nisi uiso Domino. Nam si in ore duorum uel trium testium stat omne uerbum, quanto magis in ore plurimorum idem affirmantium!

Apparuit Dominus per idem tempus duobus discipulis in castellum pergentibus. Qua de re quid Lucas recensuit, uideamus. Marcus enim de illis breuiter perstrinxit. Lucas igitur: Ecce — inquit — duo ex illis ibant ipsa die in castellum, *add.

-- 638 --

quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Amaus. Et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus, quę acciderant. Duo isti iuxta anagogen duo Testamenta sunt, quę de Iesu loquuntur, et quęcunque Vetus de illo euentura prędicat, ea Nouum euenisse testatur. Et quoniam Vetus in mysterio ualde obscure loquitur, isti primum mente inter spem metumque uacillante secum fabulantur. Nouum autem certissimo rerum euentu obscura manifestat et ueritatis luce ambiguitatis tenebras dissipat. Ideo deinde Christo docente, de quibus ante dubitabant, de his plene credere discunt.

Tropologiam quoque horum explicemus. Duo sunt, quibus se manifestat Dominus. Duo sunt genera charitatis, alterum, quo Deum, alterum, quo proximum diligimus. Hęc sunt, quę nos Christo coniungunt et usque in cęlum, ut in Deo uiuamus, de terra sublatos comitantur. Duo pręterea sunt, qui in castellum eunt, corpus et anima. Hi certe in regni cęlestis castellum intrare non poterunt, nisi ambo in unam consenserint uoluntatem, ut obtemperet quidem caro spiritui, spiritus autem obediat Deo. Castello enim nomen est Amaus, quod interpretatur mater festinans uel desyderium consilii. Hęc est ergo superna Hierusalem, mater nostra, ad quam filii fideles totis amoris affectibus ascendere festinant. Eadem uero desyderium consilii est, quia, quicquid aliud a mortalibus expetitur, non desyderium consilii est, sed confusionis. Is autem sibi optime consulit, qui rebus fragilibus contemptis ad ęterna bona, ad quę creatus est, aspirat et uirtutibus incumbens eo peruenire nititur, ubi beatus ęuo sempiterno perfruetur. Quid est autem, quod Amaus, id est cęlestis [ERROR: no reftable :] Quęstio Hierusalem, ab ista, in qua sumus, terrena, distet stadiis sexaginta? An quia in Euangelio sexagenarius numerus medius est inter trigenarium et centenarium. Minor autem numerus Ecclesię pręsenti congruit, maior futurę, medius uirtutibus, per quarum gradus ab imo ad summum peruenitur. An quia sex diebus mundum Deus fabricatus est, septima requieuit. Tantum distant a terrenis cęlestia, quantum a laboribus,

-- 639 --

quos in terra patimur, requies illa, qua in cęlesti regno nos fruituros speramus. An quia sexagenario numero totum tempus animalium in terra degentium distribuitur. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad diluuium, [ERROR: no reftable :] Aetates secunda inde usque ad Abraham, tertia ab eo usque ad David, quarta usque ad transmigrationem Babylonicam, quinta usque ad Christum. Sexta nunc agitur, et in die Iudicii finietur. Septima erit sabbatismus, id est, nostra in Deo requies sempiterna. Sexaginta igitur stadia sex curricula temporum sunt, donec ad castellum perueniatur quietis atque beatitudinis, quando corpus corruptibile nostrum induet incorruptionem, et quod in nobis mortale est, mutabitur in immortalitatem.

Et factum est — inquit — dum fabularentur et secum quęrerent, ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Obserua diligenter, quia semper iis appropinquat Dominus, qui de illo inter se colloquuntur. Ait enim: Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Rursum obserua, quia ipse Iesus de sua diuinitate dubitantibus non se manifestat in ea forma, qua ab iis, qui credunt, agnoscitur. Sequitur enim: Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Non tamen deserit illos Deus, qui, dum de ipso dubitant, nosse tamen id, quod uerum est, concupiscunt. Ait ergo ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem dispensans, ne ambigui uacillent. Ideo infertur: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his

-- 640 --

diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis.

Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit itaque ab eis, quęnam essent illa, quę ipsi nuper facta dicerent. Et ipsi dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit uir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Prophetam fatentur, Filium Dei tacent, uel quia dubitant uel quia confiteri timent. Non tamen a laudibus eius cessant et potentem opere atque sermone dicunt, opere, quia, quę supra uim humanę naturę sunt, faciebat, sermone, quia, quę uera et salutaria sunt, docebat; et id quidem coram Deo et omni populo, opera commendans Deo, sermonem populo. Et quoniam Dominus non solum, quid inter se loquerentur, quęsierat, sed etiam quare essent tristes, damnatum eum respondent a principibus in mortem et crucifixum. Ex eo se etiam magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos uideant. Nos — inquiunt — sperabamus, quia ipse esset redempturus Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur Moysen, Iosue, Othonielem, Gedeonem et alios, qui populum aduersariorum uiribus oppressum uindicauerant in libertatem. Hanc ob rem ipsum etiam temporaliter regnaturum sperauerunt. Resurrecturum autem et in cęlum, ut illic perenniter regnet, ascensurum ne cogitabant quidem, nisi cum in eam cogitationem mulierum relatione impelli coepissent. Vnde aiunt: Et nunc super hęc omnia tertia dies est hodie, quod hęc facta sunt. Sed et mulieres quędam ex nostris terruerunt nos, quę ante lucem fuerunt ad monumentum. Et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionem angelorum uidisse, qui dicunt eum uiuere. Cum dicant et

-- 641 --

nunc tertia dies est hodie, uidentur de illo recordari, quod ante ab illo audierant, die uidelicet tertia a morte resurrecturum. Sed ita, ut prędictum fuerat, contigisse non audent affirmare, ut qui mentem adhuc ancipitem [ERROR: no reftable :] Questio gerebant. Sed quare aiunt mulieres terruerunt nos, cum terror de malo, non de bono fiat? Illę autem resurrectionem nunciabant, quę ipsis gaudio esse debuit, non terrori. Cum ergo aiunt terruerunt nos, non se timuisse innuunt, sed tantę rei miraculo stupuisse. Fit enim, ut, cum noua et mira quędam narrantur, quasi metu perculsi attonito ore auscultemus. Admirationem autem terrori similem faciebat apertum monumentum, corpus non inuentum, uisio angelorum dicentium illum uiuere, testimonium quoque eorum duorum, qui auditis mulieribus cucurrerant ad monumentum. De quibus quidem subiugendo dicunt: Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non inuenerunt.

Sed quęret aliquis: Cum Mattheus dicat [ERROR: no reftable :] Questio mulieres auditis angeli uerbis ad monumentum regressas uidisse Dominum in uia pedesque eius tenuisse et eum adorasse, quare Cleophas ista subticuit et, quod minus erat, uisionem memorauit angelorum? Quia ita natura comparatum est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea contemptim et semiplene aliis referamus, uel quia simul omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a monumento autem remeantibus, quia alię festinantius, alię lentius ibant, nom omnibus uisus est Dominus, sed illis tantum, quę interuallo aliquo uel pręcesserant uel sequebantur. Nam Marcus etiam et Lucas, ubi de isto mulierum negocio scribunt, nullam faciunt, nisi ab illis, Domini mentionem, sed angeli tantum. Mattheus pręterea et Marcus de uisione unius angeli testantur, Lucas de duorum. Fieri enim potest, ut primo unum angelum uiderint, deinde prospiciendo in monumentum duos alios, quos Magdalene** quoque uidisse dicitur, cum in illud prospexisset.

*corr. ex quidem **corr. ex Magdalena

-- 642 --

Cum ergo duo discipuli isti Domino a mortuis suscitato, quem peregrinum esse arbitrabantur, talia retulissent, tunc ipse captata occasione dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quę locuti sunt prophetę! Hoc ipsum nos Iudeis impiis et incredulis dicere possumus. Quorum tanto maior est stuliticia nolle credere, quanto plura sui erroris experti sunt argumenta. Quotidie legunt, quę sibi de Messia futuro dicta sunt a prophetis, et eadem secundum Euangelistas in Christo crucifixo impleta fuisse cernunt, et tamen inclinari nulla ratione queunt,* ut ad baptismi salutaris gratiam cum fidei confessione accedant. Qua quidem in re et prophetis suis iniuriam faciunt, quasi qui minus uera prędixerint, et semet in ęternę damnationis baratrum imprudenter pręcipitant. O igitur stulti et tardi corde ad credendum Iudei! Nonne hęc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Si Esaias uera prophetauit, cui uos credere dicitis, cur ea, quę dixit, de Christo crucifixo prędicta fuisse non creditis, si in illo euenisse non ignoratis? Cum illum in crucem egissent patres uestri, uulneribus confectum interfecerunt. Hoc ab Esaia auditis dicente: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra... Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Iterumque ait: Et erit sepulchrum eius gloriosum. Passus est igitur Dominus noster in humilitate, surrexit in gloria. Vos illum expectatis; qui si in mille et quigentorum annorum spacio non uenit, quando ueniet? Veniet autem iste, qui iuxta prophetarum oracula et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et in cęlum ascendit, et iterum uenturus est, non ut iudicetur, sed ut iudicet. Quo certe iudicio, sicut iusti et fideles in ęternum saluabuntur, ita scelesti et increduli in fornacem ignis inextinguibilis sine fine cruciandi detrudentur, ut nunquam iusta uindicta careant, qui nunquam malignę mentis nequitia carere uoluerunt, dum uiuerent.

Saluator igitur noster, cum declarare discipulis dubitantibus passionis suę resurrectionisque mysterium *corr. ex quęunt

-- 643 --

disponeret, ne dubitando perirent, Scripturarum iis, quę de ipso erant, sensum aperuit. Sequitur enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem Dominus Scripturas non ignauis, non ocio deditis, sed discendi cupidis, ut, cum didicerint et crediderint, in illis sibi habitaculum paret, dicente Ioanne apostolo: Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.

Et appropinquauerunt — inquit — castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Castellum hoc paradisum interpretati sumus. Nemo potest ei appropinquare, qui comitem non habet Christum. Isti iam fide appropinquabant, sed nondum in cognitionem perfectę ueritatis peruenerant. Et ob hoc quidem ipse Dominus finxit se longius ire, ut cupiditatem sui retinendi illis iniiceret et cum illis manens se illis agnoscendum exiberet.

Sed cum Christus ueritas sit, quomodo [ERROR: no reftable :] Questio finxit se longius ire? Fingere enim est aliud exterius ostendere, aliud interius in mente habere. Hoc autem genus mendacii est. Ex quo datur intelligi nequaquam omnem fictionem mendacium esse aut peccatum. Finguntur parabolę, ut aliud dicatur et aliud intelligatur. Finguntur apologi, ut, quod uerum est, per eos euidentius noscatur, uel quod morale est, menti tenacius* hereat. Dominus quoque noster multa in parabolis est locutus. Finxit ergo se longius ire, ut eo gestu significet ipsos, qui adhuc suspenso animo erant, a fidei perfectione abesse. Eorum tamen infirmitati prospiciens excitauit in illis sui amorem, ut ipsum transeuntem secum manere rogarent.

Et coegerunt — inquit — illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. Coegerunt illum, ait Euangelista, ut eos sugillet et carpat, qui, *corr. ex tenaicus

-- 644 --

dum hospitales uideri uolunt, inuitant quidem peregrinos, sed ita frigide, ut appareat se cupere, ne ueniant, quos inuitant. Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta, sed ex uera charitate inuitatum intelligat. Isti ergo non modo manu apprehensum* cogunt, uerum etiam causam, quare remanere debeat, proferunt. Iam aduesperascit, inquiunt. Tempus est ab itinere quiescendi et non ultra procedendi. Dies concessa est laboribus, nox quieti, suadentque cadentia sydera somnos. Mane ergo nobiscum hac nocte, diluculo, quocunque uolueris, tute secureque abiturus. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. His uerbis nos quoque uti operęprecium erit, cum ad supremum uitę diem peruenerimus uel senio fracti uel ui morbi oppressi. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, appropinquat uitę finis, et iam dies, quo in terra morati sumus, inclinatur ad occasum. Si tu nobiscum manseris, uesper nostrum illuminabitur, quia lux es, et dies, qui ad finem properat, per te incipiet esse perpetuus et ęternus. Dixisti enim: Omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Si sic orauerimus et toto cordis fidelis affectu precati fuerimus, illud nobis Domino miserante continget: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Preciosa** in conspectu Domini mors sanctorum eius.

Sequitur enim in Euangelio: Et intrauit cum eis. Ita in illa hora uisitans nos Saluator noster nobiscum introibit in gloriam suam, ut tantę beatitudinis nos faciat consortes. Intrat quoque ad illos Dominus, qui in suscipiendis peregrinis opus pietatis exercent, dicturus his in die Iudicii: Hospes eram, et collegistis me. Intrauit ergo cum illis, et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum. De Scripturis disserentem non *corr. ex appręhensum **corr. ex Pręciosa

-- 645 --

c ognouerunt, quia — ut Apostolus ait — nihil ad perfectum adduxit Lex. Cum autem panem benediceret et frangeret et porrigeret, cognouerunt. Cognouerunt utique, quod ipse sit, quem prophetę uenturum prędixerunt, quem uenisse miracula testabantur. Magis itaque cognitus est Iesus in Euangelio pręsentia corporali quam in Lege uaticiniis prophetarum aut figuris sacrificiorum rerumque gestarum, in quibus designabatur uenturus. Vis et tu cognoscere eum in pane isto benedicto? Crede, et cognouisti. Verum est enim, quod dictum est a propheta: Nisi credideritis, non intelligetis.

Porro, quoniam Dominum iam passibili ac mortali conditione exutum pręsentia, qua uisibilis erat, non oportebat diutius com mortalibus morari, continuo sequitur: Et ipse euanuit ex oculis eorum. Subtrahendo autem eis spectaculum sui auxit desyderium et passionis, quam in animo, dum cum illo ambularent, senserant, in se reuersi recordantur. Et dixerunt ad inuicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia et aperiret nobis Scripturas? Quisquis enim diuinę Scripturę lectione delectatur, tanto magis intimi erga Deum amoris flamma succenditur, quanto ea, quę ibi referuntur, attentius auscultat, diligentius consyderat, frequentius contemplatur. Hoc nobis testatur Dauid ad Dominum dicens: Ignitum eloquium tuum uehementer, et servus tuus dilexit illud. Quod si accendat cor humanum sermo Christi, cum ab aliquo mortali doctore recitatur in ecclesia, quanto acrius accendisse putari debet ab ipso sermonis autore prolatus, Christo, Dei Filio, iam mortis uictore, iam a passibilitate mortalitateque alieno, iam humanitate in gloriam euecta et per diuinitatis, cui copulata est, uirtutem cunctis dominante? Ardebant igitur corda discipulorum et satiari nequibant dulcedine uerborum, quę de ipsius Domini ore manantia auribus eorum influebant et animas dubitatione tepidas atque frigentes ueritatis doctrina inflammabant. Eodem ergo mentis ardore, cum Dominus ultra non comparuisset, incitati surgunt a conuiuio, redeunt Hierosolymam, conueniunt reliquos discipulos. Ab iis audiunt, quod

-- 646 --

surrexit Dominus uere, et apparuit Symoni. Et ipsi narrabant, quę gesta erant in uia, et quomodo cognouerunt eum in fractione panis.

Quando Symoni Petro sine aliis apparuerit, non est ab Euangelistis expressum. Apparuisse autem ex hoc dicto constat simulque ex eo, quod Marcus narrat angelum dixisse mulieribus: Ite, dicite discipulis eius et Petro. Cum priuatim Petrum nominet, innuere uoluit Dominum suam apparitionem Petro prius quam aliis discipulis oblaturum. Prior enim consolandus erat, quem gemini uis doloris oppresserat: tum ex Domini desyderio, tum ex negationis peccato. Discipuli igitur, dum Petro, cui iam apparuerat Dominus, credunt, ingenti afficiebantur gaudio; quod quidem istorum duorum insecuta auxit narratio ordine cuncta referentium, et quę in uia ambulantes audierant, et quę in conuiuio cognouerant. Nos quoque, si in fractione panis, in communicatione corporis et sanguinis Domini nosse ipsum uolumus, confiteri cum poenitentię dolore oportet peccata nostra, quę in huius uia uitę commissa perpetrataque fuisse recordamur, atque ita ueniam consecuti usque ad uidendam resurrectionis eius immensam ineffabilemque gloriam perueniemus.

Post hęc Euangelista Lucas consequenter ait: Dum autem hęc loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dixit eis: Pax uobis. Hanc eius apparitionem Ioannes diffusius exequitur. Iccirco, quid ipse referat, libet apponere, ut rem gestam plenius indicemus. Cum — inquit — sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausę, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, uenit Iesus et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis. Iam Maria, iam Petrus, iam duo a castello reuersi nunciarant Dominum resurrexisse, illi tamen, qui nondum ipsum uiderant post sepulturam uiuum, suspenso adhuc animo circa resurrectionis fidem fluctuabant. De quibus Marcus testatur, quod nec istis quidem duobus crediderant. Nolens tamen Dominus eos in incredulitate relinquere, ingressus est ad eos foribus clausis, quia etiam de clauso sepulchro surrexerat, ut uel hoc miraculo instructi ipsum esse crederent, qui sępe illis

-- 647 --

s pectantibus incredibilia et aliis factu impossibilia facere consuesset. Cumque conturbati — sicut Lucas ait — et conterriti existimarent se spiritum uidere, dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda uestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Et cum hęc dixisset, ostendit eis manus et pedes; Ioannes addit et latus.

Modis omnibus nititur Dominus probare suam resurrectionem seque et Deum et hominem demonstrare; Deum, quia, quod illi intra se cogitabant, nouerat, et quia foribus clausis in domum penetrauerat, quod quidem fieri nisi diuina uirtute non potuit; hominem, quia corpus uisibile et palpabile se habere ostendit, et uulnerum, quę in cruce passus fuerat, cicatrices monstrauit. Ac non sum — inquit — spiritus; homo sum carne et ossibus constans. In his reuersa anima mortuum corpus uiuificauit, uiuificatum diuinitas nunquam ab eo discedens glorificauit, ne deinceps pati uel mori posset. Gauisi sunt ergo discipuli — ut Ioannes ait — uiso Domino. Veruntamen adhuc quibusdam — sicut scribit Lucas — non credentibus et mirantibus prę gaudio dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? Quasi diceret: Non creditis uisui, non creditis tactui, et me spiritum putatis. Spiritus cibo non utitur. Saltem cum manducantem uideatis, me uerum corpus habere credite.

At illi — inquit — obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. Hic tam simplex cibus frugalitatem testatur apostolorum. Pauperis mensę epulas apponunt, et eas quidem perexiguas: partem piscis et fauum mellis. His enim contenti non, quod gulę blandiretur, quęrebant, sed tantum quod necessarium erat ad uitę [ERROR: no reftable :] In uitium gulę sustentationem.

Non opiparos poscebant apparatus, non eis negocium erat cum cupedinariis, non glandia, non abdomina curabant, non tuceta ambrosium saporem redolentia, non Chia, non Phalerna uina aut his exquisitiora appetebant, sed eo duntaxat poculo, quod sitim sedaret, utebantur.

-- 648 --

Confer nunc cum hac luxuria eorum parsimoniam, et exclamabis: O tempora, o mores! Vicem apostolorum gerunt, qui non apostolorum Domino, sed uentri suo seruiunt. Locum discipulorum Christi obtinent, qui non, quomodo sanctius, sed quomodo lautius luxuriosiusque uiuant, discunt.

Manducauit autem Dominus post resurrectionem non necessitate, sed dispensatione, non ut se pasceret, sed ut suos in credendo magis firmos redderet. Neque enim cibo potuue opus erit post resurrectionem. Mortalia corpora his indigent, ne fame sitique concidant ac dissoluantur. Facta autem immortalia mortalis naturę alimenta non requirent neque ui ulla corrumpi poterunt. Sentient tamen et mali poenam, quam merentur, et boni gaudium, quod Domino largiente percipient. Mysterium autem piscis assi et faui mellis ad passionem et resurrectionem Domini pertinere reor. In illa enim assatus et extinctus mortis pertulit amaritudinem. Ista autem gloriosę resurrectionis dulcedine lugentium discipulorum consolatus est corda, in gaudium conuertens moerorem. Vel piscis assus et fauus mellis duo Testamenta sunt, in altero promissio liberationis non absque tedio diutinę expectationis, in altero promissi exibitio cum lętitia et exultatione omnium, quos Christus liberauit. Vel piscis assus martyria futura designabat in illis, qui pro nomine Iesu persecutionem in terra passuri erant. Fauus autem mellis ęternę retributionis dulcedinem in cęlesti regno futuram indicabat. Vel piscis in mari fluitans populus gentilis erat, in amaritudine idolatrię immersus, qui, postquam ad Christum conuersus est, ardore diuini amoris assari coepit, cupiens mori pro Christo, ut cum Christo uiueret. Fauus uero, quia cera et melle constat, uidentur esse Iudei in Christum credentes, antea quidem Legis cerimoniis dediti, deinde Euangelii iugum suaue portantes Christumque pascentes fidei fructu atque uirtutum. Hi reliquię illę* fuerunt populi Israhel, quę saluę factę sunt, aliis in incredulitate stulte admodum irrationabiliterque *corr. ex ille

-- 649 --

obduratis, dum Messiam expectare absentem malunt quam pręsentem* recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari.

Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum et in illo conuiuio, in quo turbam paucis panibus Dominus ipse saturauit, sed apostoli reliquias collegerunt, existimo fuisse significatum.

Post porrectas reliquias dixit ad eos: Hęc sunt uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quę scripta sunt in Lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Sufficiebant ad fidem resurrectionis faciendam pręmisa argumenta, uoluit tamen etiam Scripturarum autoritete illa roborare. Hęc sunt — inquit — uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum; hoc est, cum essem passibilis et mortalis, sicut nunc estis uos. Tunc a me didicistis, quia impleri oportet Scripturas, in quibus de me fuit prophetatum. Quomodo ergo perfidi Iudei Moysi uel prophetis uel psalmis credunt, si eum negant, in quo impleta sunt, quę ipsi illic implenda legunt? Aut quomodo ex hoc eorum prauitas hereticorum non confunditur, qui dixerunt Christum in miraculorum operatione magicis artibus usum? Si enim multo ante, quid facturus esset in hoc mundo, predictum sit, quomodo, antequam natus esset, magica uti potuit, qua prophetarum mentem moueret, ut talia de ipso diuinarent futura? Aut si necdum natus id potuit, dicant, cui unquam magorum hoc contigit, et cum neminem inuenerint, cogitent in isto, de quo tot ante seculis est prędicatum, aliquid supra magos fuisse, et eundem credendo adorent, qui et *corr. ex presentem

-- 650 --

a nte tempora Deus erat et in tempore homo factus Deus esse non desiit.

Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus, supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit, ut benedictionem induceret. Atque ita, ubi abundauerat peccatum, superabundauit et gratia. Hoc autem fuit maxime necessarium ad salutem generis humani, quod in peccati diluuio super omnem terram effuso desperabat.* Sequitur: Et prędicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Eleganter in his Euangelicę obseruationis ordo exprimitur. Pręcedit enim prędicatio, prędicationem sequitur poenitentia, poenitentiam remissio. Quomodo crederent, nisi esset prędicatum? Quomodo poenitentiam agerent, nisi credidissent? Quomodo denique ueniam peccatorum consequerentur, nisi de iis doluissent? Prędicant quidem et heretici poenitentiam, sed non in nomine eius, per quem fit remissio. Et cum ab eo deuient, eorum poenitentia non proficit ad ueniam. Oportebat igitur prędicare, sed in nomine Domini, qui potest ignoscere et peccata delere.

In omnes genets — inquit — incipientibus ab Hierosolyma. Et in his, ut mihi uidetur, dictis ordo seruatus est saluandorum. Iudeis non credentibus gentes crediderunt. Iccirco prius nominantur gentes, deinde hi, quibus prędicari est coeptum. Sic enim et apostoli, cum a Iudeis repellerentur, dixerunt: Vobis prius oportuit prędicari uerbum Dei, sed quoniam uos eo indignos facitis, ecce conuertimur ad gentes.

*corr. ex disperabat

-- 651 --

Quare autem prius Iudeis fuit euangelizandum? Puto, ne Christus de Iudeis secundum carnem genitus minus suos quam alienos dilexisse uideretur aut in illos mortis suę uindictam appetisse, pro quibus orauerat in cruce. Pręterea iis primum ostendi debuit, qui de ipsius aduentu Scripturas habebant, ut* cognita diuinorum sententia eloquiorum facilius crederent, et ipsę gentes, cum eos, qui Iesum crucifixerunt, a morte suscitatum adorare uidissent, promptius ad eiusdem fidei sacramentum confluerent. Inexcusabilis est igitur Iudeorum error, qui, primi ad coenam patrisfamilias uocati uenire contempserunt, et grande profecto gentilium meritum, qui, quod primi Legis et prophetarum munere donati refutarunt, hoc ipsi, cum nullam Scripturarum cognitionem haberent, primi amplexi sunt, testantes eum uiuere, pro cuius confessione a persecutoribus tormenta et mortem pati non dubiratent . Facti sunt igitur nouissimi primi, et primi nouissimi. In propria enim uenit Dominus, et sui eum non receperunt,** sed alieni, ut, qui filii irę fuerunt, in adoptionem uenirent filiorum Dei.

Et quoniam apostolis predicationis officium delegandum erat, uos — inquit — testes estis horum. Et ego mittam promissum Patris mei in uos. Vos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtute ex alto. Apostoli sancti testes fuerunt passionis et resurrectionis. Sed quia testimonium ferre uel aduersus Iudeos inuidię in Christum ueneno infectos uel aduersus gentes idolatrię errore subuersas minime tutum uidebatur, et humana fragilitas in uitę contemptum aliquid moliri non audebat, ego — inquit — mittam promissum Patris mei in uos. Hoc illud est, quod alibi ait: Dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes aduersarii uestri.

Vt ergo Spiritus Sancti armis muniti non timeant eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum potius uereantur, qui potest corpus et animam *corr. ex et **corr. ex recęperunt

-- 652 --

simul mittere in gehennam, ut — inquam — hunc timeant, huius iussis pareant et inimicorum minas magno animo contemnant, uos — inquit — sedete in ciutate, quoadusque induamini uirtute ex alto. Nolite imbecillitati uestrę* confidere, sed sedete in ciuitate nec ante ad euangelizandum egredimini quam auxilium uobis descendat a Deo et induamini uirtute illa, quę ex timidis facit audaces, ex imbecillibus fortes, ex indoctis doctos et omni sana scientia eruditos. Mystice manere in ciuitate est ab Ecclesię unitate non discedere. De qua ait Propheta: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Tunc autem de ciuitate Dei gloriosa dicuntur, cum illi, qui in ea congregantur, sancte atque laudabiliter uiuunt. Qui uero uoluptatibus dediti sal fatuum efficiuntur, hi muros Hierusalem non ędificant, sed ędificatos destruunt. Cum etiam siquid bene egerint, mox illud prauę operationis contagione corrumpunt amittuntque boni mercedem, dum plus mali perpetrando destinantur ad poenam.

Sed uidendum nobis occurrit, quomodo [ERROR: no reftable :]Questio hic Dominus eos expectare iubeat Spiritum Sanctum ex alto mittendum, cum in Ioanne sit scriptum: Insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Hoc ita soluendum reor: unum esse Spiritum Sanctum, sed bona eius plurima. Quando ergo insufflauit, tunc gratiam eis contulit remittendi peccata atque retinendi. Sequitur enim: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quando autem de cęlo missus uenit Spiritus Sanctus, donum acceperunt linguarum, diuersi idiomatis gentibus Euangelium prędicaturi, doctrinę, ut Scripturas intelligerent, audacię, ne persecutores timerent, miraculorum, quibus ea, quę docent, uera esse testarentur, prophetię, ut futura quasi pręsentia cernerent et, cum res exigeret, prędicerent, baptismi denique sacri, quo illi, qui conuersi catethizatique essent, Ecclesię, cuius caput est Christus, membra fierent. Primum ergo insufflauit ad peccatorum remissionem propter eos, qui iam *corr. ex uestre

-- 653 --

c rediderant. Deinde misit, propter illos, qui credituri erant.

Et quoniam Spiritum a Patre promissum dixerat, ne eum a Patre tantum procedere putaremus, insufflauit, ut a se quoque ipsum procedere doceret. Ad hęc etiam, ut cum Deo Patre se unum esse monstraret, de quo in Genesi est scriptum: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrę, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitę, et factus est homo in animam uiuentem. Porro, cum spiraculum istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in aduentu Christi restitui deberet, rursum in faciem eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita nos in Adam moriebamur, in Christo resurreximus. Cum autem a morte peccati suscitatis opus fuisset cognoscere tanti beneficii autorem, missus est spiritus instruens ac suggerens omnia his ipsis, per quos alii docendi erant. Insufflauit igitur Christus, ut in peccato mortuos a morte liberaret. Misit, ut liberatis se notum faceret et per sui notitiam usque ad Patrem, qui in cęlis est, perduceret. Nemo enim ascendit ad Patrem nisi per Filium. Hic est uia, per quam ad cęlum itur. Hic est uita, per quam uiuitur in ęternum.

Postquam — sicut diximus — in medio apostolorum uenisset Dominus et insufflasset et, quę scripta sunt, exequeretur, subdit Euangelista et ait: Thomas autem, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus,* non erat cum eis, quando uenit Iesus. Aberat nempe Thomas, quando uenit Iesus. Affuit autem, quando duo illi ab Amaus reuersi inuenerunt — sicut Lucas ait — undecim congregatos. Atque ita Ioannis Lucęque a uero non discrepat narratio, cum facile appareat Thomam ipsum paruo temporis momento secessisse atque abeunte Domino redisse. Sequitur: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit: Nisi uidero in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus *corr. ex Dydimus

-- 654 --

eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas crederet, ut per eum postea credentem alii magis in fide confirmarentur. Licet enim alii et uiderint et palparint, non tamen ita diligenter et curiose, ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad dignoscendam Dominicę resurrectionis ueritatem superesse potuisset. Nisi uidero — inquit — nisi palpauero, sed quia posset esse alius, qui uidetur et palpatur, non esse autem alium uulnera ipsa, quę in cruce passus est, mihi facient fidem. Deinde dicitur:

Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas desyderio eum uidendi magis fuit accensus. Venit iterum ianuis clausis. Hinc discimus corpori post resurrectionem immortali facto hoc ab eo, qui omnia potest, tribui, ut clausa quoque penetret et tamen se uidendum, si opus fuerit, prębeat mortalium oculis manibusque contrectandum. Mirum id quidem, sed magis mirandum, quo pacto Dominus cum corpore passibili adhuc atque mortali de Virginis uentre exierit et uirginitatis integritatem non uiolarit, uel quomodo cum eodem corpore super aquas ambulauerit et se calcantis pondus elementum tam molle non senserit. Diuina quippe uirtus uires exuperat naturę. Nec comprehendere* possumus, qualiter id faciat, sed confitemur, quod faciat, quia, qui facit, potens omnium est omniumque Dominus. Alioquin, qua ratione suam omnipotentiam nobis indicaret, nisi ea, quę natura non patitur, ipse operaretur? Venit ergo Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis! Semper est Iesus in medio seruorum suorum; nunquam deserit Saluator suos dilectores; etiam cum non uidetur, in medio est. Eisque pacem largitur, ut caro consentiat spiritui et spiritus obsequatur Deo imperataque eius faciat, dicente Propheta: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Hanc habere nequeunt, qui diuina contemnunt. Non est pax impiis,

*corr. ex compręhendere

-- 655 --

dicit Dominus. Pax primum uobis, inquit, qui in me creditis. Nondum enim erat pax ei, qui ipsum resurrexisse a mortuis non credebat.

Ideo sequitur: Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat. Vulnera igitur discipulis resurgens monstrauit, ne dubitarent eadem in die Iudicii ipsum ostensurum incredulis atque impiis, ut se cognoscant errasse et in eum, qui pro ipsis passus est, fuisse ingratos intelligant iusteque cum illis, qui ad sinistram erunt, computari, ut ab eo damnentur, a quo saluandi erant, si credidissent. Iusti uero uidentes ea in Christo, per quę liberati et saluati sunt, tanto magis amore flagrabunt, quanto crebrius in suo Saluatore summę charitatis insignia spectare eis contigerit. Fortasse et in martyrum corporibus uulnerum, quę pro nomine Domini sustinuerant, cicatrices apparebunt. Augebitur enim carnis beatificatę pulchritudo, ubi fidelis militię pręclara testimonia fulgebunt. Plus decoris erit in illis membris, quę propter Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio ingrati simus, iussa eius exequi? Quod quidem si fecerimus, creduli inueniemur et fideles, creduli in confitendo, fideles in operando. Qui enim credere se aiunt et nequiter *corr. ex a deo

-- 656 --

agere non desinunt, hos notat Apostolus dicens: Ore confitentur, operibus negant.

Postqum Thomas uoti sui factus est compos uidendo et contrectando, repondit et dixit: Dominus meus et Deus meus. Aliud uidit et tetigit, aliud confesus est. Hominem uidit et tetigit, Deum autem confessus est. Vidit eum post mortem uiuere, de sepulchro clauso et signato et a militibus custodito surrexisse, obseratis foribus conclauim introisse, et talia non nisi diuina ui fieri posse consyderauit. Ideo in homine, quem uidebat, Deum fateri coepit, quem non uidebat. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Vidisti me, inquit, eo modo, quo uoluisti, oculis simul et manibus, et post multa resurrectionis meę experimenta dubitare destitisti. Veruntamen beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Non uiderunt patriarchę nec prophetę, sed quia uenturum crediderunt, beati sunt. Non uidimus nos, sed quia uenisse eum credimus et confitemur, beati sumus, si tamen fidem operibus probamus. Mortua est enim sine operibus fides.

Multa — inquit — et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quę non sunt scripta in libro hoc. De signis reor dici, quę post resurrectionem facta fuere, et quidem coram discipulis, ut illos in fide magis redderet stabiles, per quos nostrę saluti consuleret. Sequitur enim: Hęc autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est Filius Dei, et ut credentes uitam habeatis in nomine eius. Ipsemet enim alibi ait: Qui credit in Filium, habet uitam ęternam. Qui autem incredulus est Filio, non uidebit uitam, sed ira Dei manet super eum. De his satis. Prosequamur reliqua!

Postea — inquit — manifestauit se iterum Iesus ad mare Tyberiadis. Operęprecium* est dicti huius tropologiam obiter perstringere. Tyberiadis bonitas interpretatur. Ibi igitur Iesus assidue se manifestat, ubi est mare bonitatis uirtutumque copia. In hoc mari nihil est amarum, nihil turbulentum. In hoc excitatus a somno Dominus tempestati *corr. ex operepręcium

-- 657 --

tentationum imperat, et omnes procellę uertuntur in tranquillitatem. Si persecutores sęuiant, si aduersa mundi premant, omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt sancti. Nihil enim sibi nocere posse intelligunt pręter peccatum, nihil prodesse pręter uirtutem. Et cum huiusmodi sententię sint, neque aduersis franguntur neque prosperis insolescunt, terrenisque rebus contemptis, quia fluxę atque fragiles sunt, ad acquirenda cęlestia et ęterna toto animi affectu feruntur. Tales iam ipsi discipuli erant, quibus iterum manifestatus est Iesus.

Erant — inquit — simul Symon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Canna Galileę, et filii Zebedei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Symon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt nauim. Et illa nocte nihil prehendiderunt. Symon Petrus primus nominatur, primus ad piscationem accedit, ut, qui ad apostolatus principatum diuinitus eligebatur, ante etiam quam cęteri ad piscationem hominum exiret. Primus enim Hierosolymis uerbum Dei prędicari coepit. Hunc reliqui discipuli sequi debebant. Ideo dicunt: Venimus et nos tecum. Sed nocte illa nihil prehendiderunt. Sol enim iustitię Christus ex oculis euanuerat. Quo oriente fit dies, et captura successit piscium. Mane — inquit — facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem.

Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Quare hic interrogat, cui nihil est occultum? Primo, ne statim noscatur ab eis, deinde, ut responsum elliciat, cuius occasione ad id, quod intendebat, perueniat. Cum enim interrogasset, nunquid pulmentarium habetis

-- 658 --

responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram nauigii rethe, et inuenietis. Illi in dexteram mittunt rethe, qui ea, quę animę saluti conferunt, docent multumque et sibi et aliis proficiunt. Qui uero poetarum gentilium commenta publice recitant, in leuam rethia pandunt, et per totam noctem inanis delectationis laborantes nihil capiunt, quia non Domino, sed sibi lucrantur et Syrenarum cantibus deliniti Iesum in littore stantem uidere nequeunt. Discipuli ergo miserunt in dexteram rethe, et iam non ualebant illud trahere prę multitudine piscium. Multitudo ista piscium multitudinem indicat hominum ad Christum conuertendorum. Post piscium capturam agnoscere coperunt Iesum, quia laboris sui laudem non sibi, sed Deo tribuebant. Dicit ergo discipulus, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Symon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica pręcinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli nauigio uenerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rethe piscium. Quando ad sepulchrum cucurrerunt Petrus et Ioannes, prior Ioannes peruenit, sed Petrus prior intrauit. Ita et nunc contigit: primus Ionnes agnouit Iesum, sed primus Petrus ad eum uenit. Significare mihi uidentur — ut ante diximus — duos populos, prępucii uidelicet et circumcisionis. Lex enim et prophetę monstrabant futurum Christi aduentum; nos ab illis suscepimus monstratum. Iuxta tropologiam autem in Ioanne figuratur fides, in Petro charitas. Credendo enim cognoscimus Dominum, cognitum amando quęrimus. Pręcedit ergo fides cognitione, charitas operatione. Fidei indicio charitas, charitatis actione indiget fides. Feruentior ergo cęteris Petrus pręcessit nauigii cursum: uado festinauit ad littus, in quo stantem Dominum uidit, cęteri nauigio applicuerunt.

Possumus in* his, qui nauigio ad littus perueniunt, consyderare proficientium statum, in Petro uitę perfectionem. Nauigio ueniunt ad Christum, qui nullo religionis uoto astricti pie uiuunt, et licet curent secularia, agricolentur, *corr. ex et

-- 659 --

nauigent, negocientur aut artis alicuius opera exerceant, diuinę tamen rei studium non deserunt curęque est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire, elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum meritum, qui eiusmodi nauigio relicto et omni rei familiaris abiecta cura uoto se obligant perfectę religionis et ultroneę sese subdunt seruituti, ut semper prępositorum suorum imperata faciant, castitatem paupertatemque obseruent, in communi uiuant habeantque proprium nihil. Succingunt itaque tunicam cum Petro, ut in uia Domini expeditius ambulent. Nudi se mittunt in mare pręsentis seculi, ut in futuro diuites efficiantur. Lumbos etiam ad libidinem se dilatari solitos perpetuę continentię zona constringunt. Nudi autem mare transuadantur, quia propria libertate se priuant, ut seniorum faciant uoluntatem, dicente Domino: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Porro de illis, qui cum naui ibant, dicitur: Non longe erant a terra; hoc est, a loco, in quo Saluator stabat et ad se uenientes pręstolabatur. Non enim longe a salute sunt, qui etiam in matrimonio constituti bene beateque uitam instituunt et, quomodo possunt, Domino famulantur. Distant tamen ab illis, qui Petrum imitantur, quasi cubitis ducentis. Meritorum ista distantia est. Centenarius enim numerus ad illos pertinet, qui mandata Dei obseruant. Decies decem fiunt centum. Per decem autem Legis pręcepta beatitudinem adipiscimur, dicente Domino: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Atque ideo beatitudo ipsa per centenarium significata est, quia numerandi ratio per digitos currens de manu leua transit ad dexteram, cum centum nominat.

Porro ducenti cubiti perfectionem in sanctis denotant*corr. ex denotat, qui non solum Decalogi iussa exequi student, sed etiam Euangelii consilia implere contendunt. Ei quippe, qui se Legis pręcepta seruasse dixerat et, quid ad illa sibi deesset,

-- 660 --

quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Et quoniam ista perfectio longe supereminet meritum imperfectorum, non centenario numero censetur sicut illi, sed ducentenario, quasi bis tanto, quanto cęteri, qui saluantur. In resurrectione enim sanctorum alia erit claritas stellarum, alia solis et lunę. Diuersa merita diuersitatem efficient pręmiorum, non temporum. Nam omnium una erit ęternitas uitę, unum denarium accipient, tam qui parum, quam qui multum laborarunt, ut semper omnes beati sint, non pari remuneratione, sed ęquali perennitatis conditione. De aliis pręterea dicitur: Trahentes rethe piscium, de Petro autem, quod traxerit illud in terram piscibus plenum. Vbique Petro datur principatus. Simul piscantur, simul trahunt, sed ille trahit in terram, in qua stabat Christus. In aliis enim eadem fides, eadem spes, quę in Petro erat, sed Petrus magis incaluerat ardore charitatis. Habeat aliquis fidem, habeat spem, nisi cum his iunxerit charitatem, nunquam ad immortalitatis beatę pręmia poterit peruenire.

Sequitur: Vt ergo descenderunt in terram, uiderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Verbum caro factum iste piscis fuit. Descendit de cęlo, natauit in nostrarum miseriarum mari, laborum iniuriarumque amaritudinem pertulit, et summi erga nos amoris igne succensus in ligno crucis assari et mori uoluit, ut nos corporis et sanguinis sui uitali pasceret alimento. Ideoque et panis est, de quo dixerat: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Antequam discipuli quicquam gustassent, dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prehendidistis.* Hoc spiritaliter intelligi potest, ut dicat: Venistis ad me in terram uiuentium beatitudinis pręmia recepturi. Ostendite opera, quibus hoc mereri potestis, ut uobiscum mea communicans in pisce asso et pane sancto tanto beneficio uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus.

*corr. ex pręhendidistis

-- 661 --

Non poterimus ad Christi terram trahi neque apud Deum magni esse, nisi numerum hunc impleuerimus. In centenario beatitudo est, cuius desyderio affici debemus; in quinquagenario remissio habetur peccatorum; in tribus mysterium Trinitatis, quam in Deo credere oportet, ut in illo uiuamus. In primo igitur charitas ad cęlestia affectum dirigens, in secundo spes post remissionem, in tertio fides in omnibus constans. Prępostero ordine uteris, inquiet aliquis, cum Apostolus dicat: Fides, spes, charitas. Cui respondebimus: ad illos hoc spectare, qui conuertuntur. Primo enim credunt, deinde, quod credentibus promissum est, consequi sperant, postremo, ne pro acceptis beneficiis ingrati sint, ad ipsum, a quo illa acceperunt, diligendum totis uiribus inclinantur. Postquam autem ad uidendum, quod crediderunt, ad possidendum, quod sperauerunt, ad fruendum, quod amauerunt, accesserint, conuertetur fides in uisionem, spes in possessionem. Charitas uero non mutabitur, sed aucta perficietur et perfecta ęternabitur. Iccirco Apostolus, cum dixisset: Nunc autem manent fides, spes, charitas, continuo subiunxit: Maior autem horum est charitas. Omnes ergo, quos apostolica doctrina traxerit ad Christum, salui erunt, sed illi magni, qui uerbum Dei prędicant et, quod uerbis admonent, hoc ipsi opere implent. Ait enim Dominus: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Magnitudo hęc splendor est glorię, dicente Scriptura: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.

Petrus ergo traxit rethe plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent — inquit — non est scissum rethe. Quanuis enim multi electi in regno cęlesti Domino miserante congregabuntur, rethe tamen pacis ęternę nullam unquam dissensionem patietur. Summa erit omnium concordia, summa quies, summa singulorum in omnes charitas. Non inuidebit minor maiori, nec minorem maior contemnet; inuicem diligent, inuicem congratulabuntur; pariter Deum laudabunt. Quantum quisque capere poterit, tantum ex diuina uisione gaudio

-- 662 --

r eplebitur, et cum ad summum* peruenerit, nihil ultra requiret atque ideo erit beatus. Nulli igitur erit ibi uitio locus, et capax omnium bonorum rethe semper integrum, semper in se perseuerans Domino moderante permanebit.

Vt igitur discipuli traxerunt rethe et Petrus plenum piscium posuit in terra et eos poscenti Domino obtulit, continenter dicitur eis: Venite, prandete! Hoc, quod nunc discipulis dicit Dominus, ad omnes quidem, qui illos imitantur, pertinet; atque huic simile, quod alibi ait: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Venite, qui pro amore meo uigilastis, ieiunastis, precibus offerendis curam impendistis, de perpetrato scelere doluistis, elemosinas fecistis, aduersa patienter pertulistis, in persecutione fortes, in martyrio constantes fuistis, qui uosmetipsos abnegastis et contemptis opibus mihi in paupertate seruistis, uenite et prandete. Recipite pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro temporalibus sempiterna. Dicit ergo eis Iesus: Venite et prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu, quis es; scientes, quia Dominus est. Superfluum hoc dictum uidetur. Si enim sciebant, quod Dominus est, quid opus erat interrogatione: Tu, quis es? Cum autem nihil frustra positum credamus ab iis, qui Spiritu Sancto docente Euangelia scripserunt, quęrendum restat, quare hoc ita dicatur. Illud ergo, quod ait Euangelista: scientes, quia Dominus est, non absque aliqua dubitatione eos scisse reor. Cumque suspenso animo silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare tu quis es, euidentius iam cognoscentes, quod ipse sit quam quod quisquam alius. Abiecta igitur omni animi ambiguitate supersederunt quęrere, quis esset, iam pro uero habentes, quod erat ipse Dominus, qui a mortuis resurrexisset.

Et uenit — inquit — Iesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. Panis, qui de cęlo descendit, Christus est, cuius figura manna fuit datum patribus in deserto.

*corr. ex sumum

-- 663 --

Piscis quoque assus Christi est passio. Panis de grano constat frumenti. Sed nisi granum frumenti mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Prius ergo panis datur de cęlo uiuus, deinde piscis in ara crucis ardore proprię charitatis assatus et mortuus. Huius communione, qui perditi eramus, inuenti sumus, qui mortui fuimus, reuiximus, Hunc Christus credentibus porrigit, ut secum eos coniungat utque ipsi fide suscipientes panis sacramentum in pisce asso consequi mereantur redemptionis effectum. Nam* semper eis apparebat, ut ostenderet non iam mortale corpus se habere sicut illi, sed mortis expers. Vnde subdit Euangelista dicens: Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod ait tertio, non ad apparitionum numerum referendum est, sed ad seriem dierum. Ipsa enim resurrectionis die apparuit primo Marię Magdalenę, deinde mulieribus a sepulchro redeuntibus, deinde duobus in Amaus pergentibus. Et hęc quidem primę diei manifestatio. Iterum post dies octo, quando ianuis clausis bis ad discipulos memoratur ingressus. Tertio die ista ad mare Tyberiadis, dum ibi piscarentur. Postea, quoties uoluit, per dies quadraginta, donec in cęlum gloriose triumphans ascendit.

Cum ergo prandissent — inquit — dixit Symoni Petro Iesus: Symon Ioannis, dilligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Hoc exemplo instruimur eis Ecclesiam esse committendam, qui amore in Deum magis inflammantur. Plerique enim ingenio eruditioneque excellunt, sed quia non minus pecuniam quam Deum diligunt, non pastoris in Ecclesia officium implent, sed exactoris. De quo dicitur: Mercenarius uidet lupum uenientem, et fugit. Qui autem Deum amant, hi et proximos diligunt. Propterea quidem gregem sibi commendatum et uerbo pascunt et exemplo mouent et opibus iuuant. Denique, si bonus fuerit, ut esse debet, bonus pastor ponit animam suam pro ouibus suis.

*corr. ex Non

-- 664 --

Iterum ergo dicit Iesus Petro: Symon, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei iterum: Pasce agnos meos. Iterum interrogando ostendit amantem in amore constantem esse oportere. Videmus enim in quibusdam, cum se Dei seruitio dedicauerint, promptissimo admodum feruentique studio inire conuersionis suę initia, post hęc tepescere et pigros effici et, quod peius est, a uoto professionis interdum resilire relictoque monasterio ad seculum reuerti. Interrogatio igitur prima ad incipientes pertinet, secunda ad proficientes, tertia ad finem usque eundem propositum conseruantes. Omnes — inquit Apostolus — currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite, ut comprehendatis. Nihil enim uelociter currere prodest et in medio itinere defatigari. Victorię corona metam attingentibus datur, non ad diuerticula subsistentibus et laborem pertesis ocioque corruptis.

Dicit ergo ei tertio: Amas me? Et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce oues meas. Ter interrogatus Petrus, ut trina confessione trinam deleat negationem. Quam quoniam lachrymis ante deleuerat, nihil ei exprobratur, quin immo aliis pręfertur in Ecclesię sanctę gubernatione, Iampridem ei dixerat: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Nunc dicit: Symon Ioannis, pasce oues meas. Petrus interpretatur cognoscens, quia cognouit peccatum suum, Symon obediens, Ioannes gratia. Obediuit autem poenitentiam agendo, gratiam adeptus est Christum amando. Vel quia Ioannes Symonis est pater, gratia genuit obedientiam, ut pascere* agnos uel oues Domini non meriti pręmium putet, sed gratię donum. Porro contristatus est Petrus, cum tertio interrogaretur. Recordatus est enim, quod, cum promisisset se in mortem cum illo iturum, pręstare nequiuerit. Iccirco ueritus est, ne nunc quoque aliquid imprudenter respondisset. Submittit se igitur et humiliter loquitur: Domine — inquit — tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Amor — inquit — meus, sicut alia omnia, magis tibi notus est quam mihi *corr. ex pasceret

-- 665 --

ipsi. Tu ergo scis, si amo te. Dicit Dominus: Pasce oues meas. In his pascendis ostende, quantum ames me. Si rite pastoris officio functus fueris, tunc demum, quam bene me diligas, monstrabis. Quod ergo uerbis fateris, opere testare.

Quare primo dicit Dominus: Pasce agnos [ERROR: no reftable :] Quęstio meos, deinde oues meas? Vt uidelicet rudes adhuc simplicioris doctrinę lacte pascat, magis autem doctos solido altioris scientię cibo nutrire curet. Lac enim agnis datur, herba ouibus. Pastorem itaque in docendo, in corrigendo, in promouendo discernere oportet, quid cuique conueniat, ut sciat singulorum saluti consulere et pro omnibus tuendis nulla aduersa formidare, officia dignitatesque recte distribuere et in iudicando non amore, non odio, non cupiditate duci, sed semper bonum ęquumque sequi et cuncta tanquam Deo pręsente diligenter disponere. Cum autem talis futurus esset Petrus, prędicit ei Dominus illa, quę subeunda ipsi erant, dura atque tristia, ut per eorum tollerantiam in cęlesti beatitudine magis sublimetur.

Amen, amen — inquit — dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non uis. Discreuisse mihi uidetur his uerbis conditionis humanę naturam significasseque, quod alia sit iuuenilis ętatis actio, alia iam prouectę* et in senium uergentis. Hoc egit et Paulus ad Corinthios scribens: Cum essem paruulus — inquit — loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Cum ergo esses iuuenis, Petre, uoluntatis tuę utebaris libertate. Cum autem iam senueris, ista ętas alios mores, aliam uitam sibi postulat. Grandioris enim ętatis affectus rationis freno moderandus est, ita ut non, quod libeat, sed quod prosit, cogitandum atque agendum sit. Amare te fateris Dominum. Non satis est tantummodo gregem eius pascendo ostentare amorem. Nisi et *corr. ex prouecte

-- 666 --

m ori pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum.

O beata martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et supplicia pati parati sunt et mortem subire. Porro ipsa Christianę disciplinę ueritas tanto certior habebatur, quanto magis excrescebat credentium multitudo. Miraculis enim ubique euangelicam fidem approbantibus undique ad eam concurrebant. Sęuiebat aduersum Christi confessores persecutionis procella. Vnus occidebatur, et plurimi conuertebantur, citiusque defessa est interficientium feritas quam imminuta interfici non recusantium multitudo. Nequaquam tam grandis martyrum numerus in una Ecclesia fuisset congregatus, nisi id uerissimum esse certissime scirent, pro quo amplectendo et tormentorum cruciatum et uitę pręsentis usum magno animo contempserunt. Petrus ergo sua morte clarificaturus erat Deum, quia mortis eius cognita causa maius incitamentum fuit hominibus ad credendum quam cum uiuus prędicaret. Verbis enim docere, quodcunque libuerit, facile uidetur, sed ut approbes, quod doceas, torqueri atque interimi non

-- 667 --

t imere, omnium difficillium factu esse nemo negat. Magis itaque coeperunt homines appetere bonum illud, pro quo adipiscendo uitam hanc contemnendam esse apostoli exemplo didicerunt.

Postquam Petri passionem Dominus prędixit, eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum, quibus ob hoc promiserat, quod essent simul sessuri et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis quibusdam discipulis pręsentibus soli Petro dicit: Sequere me? Quando enim omnibus, ut se sequantur, iussit, hoc ab eis exigebat, quod alibi ait: Exemplum dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hoc autem, quod nunc Petro dicit: Sequere me, de morte, quam ei futuram prędixerat, intelligi uoluit. Sequere me suspensus in patibulo, sicut et ego fui suspensus. Quod etiam ipse Petrus intelligens ac iam de se certus, de Ioanne interrogat.

Sequitur enim: Conuersus Petrus uidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: Domine, quis est, qui tradet te? Conuersus Petrus Ioannem uidit sequentem, quem uirginitatis merito diligebat Iesus, magis familiariter eum amplexus quam cęteros. Et hoc testatus est reclinando eum super pectus suum in coena, ueluti filium mater. Sed etiam Ioannes diligebat Iesum, quod tunc primum ostendit, cum ab eo quęsiuit dicens: Domine, quis est, qui tradet te? Nisi enim uehementer diligeret, non esset tam solicitus de eius proditore. Quem ideo — ut mihi uidetur — nosse expetiit, ut ipsum a tam nefando proposito aliqua ratione amoueret. Ioannem ergo cum uidisset Petrus, dicit Iesu: Hic autem quid? Estne morte sua secuturus te sicut ego an aliter de illo decreueris? Dicit ei Iesus: Sic eum uolo manere, donec ueniam. Quid ad te? Tu me sequere. Quidam hoc modo accipiunt dictum, quasi diceret Dominus: Nolo illum quemadmodum te consumi* per martyrii poenam, sed sine illa manere, donec ueniam, eum morte communi extinctum ad me recepturus. Constat enim Ioannem apostolum *corr. ex consummi

-- 668 --

n on martyrio, sed ętate confectum decedisse. Conuenientius autem mihi uidetur, quod Chrysostomus ait in Euangelio Graeco scriptum: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, ut sit sensus: Si eum uolo uiuere, donec ueniam in fine seculi uiuos et mortuos iudicaturus, quid ad te? Non, quod tam diu illum uiuere uellet, sed ut superfluam interrogantis solicitudinem reprimeret. Quid — inquit — ad te quęrere pertinet, quisnam aliorum uitę futurus sit exitus? Tu me sequere! Quare ergo soli Petro reuelatur, quali martyrio secuturus esset Dominum? Hoc in causa fuisse puto, ut per id quoque, quod crucifigendus fuerat, se crucifixi Domini uicarium in terra constitutum cognosceret et non solum gregem sibi commissum pasceret, sed etiam pro illo, pro quo Christus mortuus est, ipse, cum oportuerit, necem subire non recusaret.

Cęterum, quia dixerat Iesus: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, cucurrit opinio Ioannem usque in aduentum Domini uicturum. Vnde dicitur: Exiit ergo sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Eos tamen non recte opinatos Euangelista docet, dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te?

Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hęc. Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt autem et alia multa — inquit — quę fecit Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos, qui scribendi sunt, libros. Vel hyperbole usus est ad multitudinem librorum exprimendam, uel, cum dicit: Si per singula scribantur, innuere uoluit in singulis tantum esse mysteriorum, ut arbitretur mundum capere, hoc est intelligere, non posse libros illos, in quibus ea continerentur. Mundum appellat homines, qui in mundo sunt, more suo, sicut alibi de Christo loquens: In mundo erat

-- 669 --

inquit — et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. Iste igitur mundus, qui eum non cognouit, neque cuncta, quę de illo scribenda restabant, si scriberentur, intelligeret. Hucusque Ioannes.

Ad reliquas ab aliis relatas Domini a morte suscitati uisiones consyderandas ipso Domino fauente accedamus. In Mattheo ita legimus: Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis apparuisset, rursus illum uidere cupientes Galileam petierunt. Recordabantur enim pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in Galileam, et angelici ad mulieres responsi: Dicite discipulis eius, quia pręcedet uos in Galileam. Ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis. Ascendunt ergo in montem, ubi constituerat eis Iesus. Mons locus terra altior est. Ibi Iesus conspici uoluit, quia terrenum corpus iam ad altiora se transtulerat, immortalitate indutum, et ueritas de terra orta cęlum, unde uenerat, repetebat. Ideo etiam in monte apparere eis uoluit, ut recordarentur pręceptorum, quę ab eo ante passionem in monte acceperant, si beati esse uellent. Nos quoque, si cupimus uidere Iesum, de terra ascendere oportet ad montem, hoc est, abiecta terrenarum rerum cura mente cęlestia contemplari, cęlestia desyderare, de cęlestibus loqui et inter se ratiocinari et cum psalmista dicere: Leuaui oculos meos in montem, unde ueniet auxilium mihi, auxilium meum* a Domino, qui fecit cęlum et terram. Discipuli igitur uisum in monte Dominum cum multa ueneratione et humilitate se inclinantes adorauerunt.

[ERROR: no reftable :] Quęstio Sed quęstionem nobis facere uidetur illud, quod sudbitur: Quidam autem dubitauerunt. Non multo ante illum spectauerant, palpauerant,

Thomę retulerant, quia uidimus Dominum, quem etiam *corr. ex mihi

-- 670 --

Thomas ipse, cum uidisset et tetigisset, iam confessus fuerat. Quomodo ergo nunc quidam dubitauerunt? Ego plane ita sentio dubitationem istam non fuisse ipsorum undecim, sed aliorum quorundam, qui cum illis aderant. Iccirco non dicit quidam ex iis, sed quidam tantum, ut eos non de apostolorum numero fuisse intelligamus, sed de turba aliorum discipulorum, qui una cum ipsis undecim in Galileam profecti fuerant. Quod autem dubitarint, nobiscum dispensabatur, ut sublata tandem omnium discipulorum dubitatio nostram de resurrectionis Dominicę ueritate fidem magis ac magis confirmaret.

Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Perinde ac si dicat: Nihil dubitetis me ipsum esse, qui fui crucifixus, mortuus et sepultus. Data est enim mihi potestas in terra, ut cum corpore incorruptibili et immortali resurgam; potestas in cęlo, ut cum eodem corpore super cęlum ascendam et hominem mihi Dei uerbo unitum ad dexteram Patris collocem. Potestas ergo, quam semper habui in gloria maiestatis, data est mihi in humilitate assumptę* humanitatis. Euntes ergo docete — inquit — omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc alios docete, quod a me didicistis. Instruentes autem de omnibus, quę credere oportet, ut salui fiant, baptismi gratia purificate, ut Ecclesię membra facti mihi, qui caput eius sum, coniungantur, et sicut ego et Pater unum sumus, ita et ipsi mecum unum sint. Docete omnes gentes — inquit — ut se non modo ad saluandos Iudeos uenisse significaret, uerum etiam ad omnes gentium nationes. Alioquin, qua ratione diceretur Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, si solum Iudeę gentis peccata tolleret et tam modicę partis mundi tantum curam haberet?

Homines autem prius docendi sunt, ut [ERROR: no reftable :] Baptismus credant, et cum crediderint, baptizandi. Sed si credentibus confertur baptismi gratia, quomodo nunc Ecclesia paruulos baptizat, qui nondum fari queunt *corr. ex assumpte

-- 671 --

u el aliquid intelligere? Hos infantes dicimus in fide parentum baptizari solere et eorum, qui paruulum, ut baptizetur, tenent, quos compatres appellamus et commatres. Tunc enim a sacerdote prius interrogantur, et cum illi se credere dixerint, puer inter eorum manus errectus baptizatur.

Sacramentum autem baptismi totius Trinitatis donum est. Credentes quippe et baptizatos Pater suscipit, Filius diligit, Spiritus Sanctus uiuificat. Trium tamen personarum una substantia est, concors operatio, eadem uirtus. Deus ergo trinus et unus, quos creauit ad uitam, recreare dignatur ad salutem. At etiam baptizatos docere Dominus iubet dicens: Docentes eos seruare omnia, quęcunque mandaui uobis. Ante baptismum ergo docentur, quę credenda sunt, post baptismum, quę facienda. Scriptum est autem: Iustus ex fide uiuit. Ergo, ut uitam, quę per Christum promissa est nobis, recipere mereamur, copulanda est cum fide iustitia. Pueris uero, qui baptizati absque iustitię operibus decedunt, sufficit innocentia ad salutem, quia iustificati sunt per Mediatoris passionem, ita ut, quod in origine amiserant, in baptismo consequantur.

Et quoniam arduum et difficile uidebatur docere omnes gentes et singulos quosque baptismatis aqua abluere, ipse, qui potest omnia, suum pollicetur auxilium: Et ego uobiscum sum — inquit — omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Non ad solos, qui tunc erant, discipulos suos hoc dicit — neque enim usque ad consummationem seculi in terra uicturi erant — sed etiam ad omnes, qui in illorum locum succedere debent. Ex quo datur intelligi nunquam defuturos, qui in Christum credent et secundum eius institutionem baptisma suscipient. Si enim eis, qui baptizant, semper se affuturum dicit, profecto non alius erit baptizandorum finis quam qui seculi. Quęret autem aliquis et dicet: Si discipulis cernentibus [ERROR: no reftable :] Quęstio in cęlum ascendit Dominus, quomodo se usque in finem cum illis futurum promittit? Respondebit huic propheta: Cęlum et terram ego impleo, dicit Dominus. Christus igitur, tametsi in propria specie,

-- 672 --

quam assumpsit, in cęlo sit, se tamen in terra nobis communicat in specie aliena, quam in altari offerre solet sacerdos ad credentium salutem, dicente ipso Domino: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Ille autem ipsum dat, cuius uerbis consecratus ab iis datur, qui in terra Christi uicem gerunt. Atque hoc ipsos facere iussit dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Idem ergo Christus et in cęlo beatos lętificat et in terra credentes pascit et nusquam eos deserit, qui in ipso omnem suam spem ponunt ac collocant. Hactenus Mattheus. Quid his, quę diximus, Marcus addat, nunc uideamus.

Nouissime — inquit — recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobrauit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis, qui uiderant eum resurrexisse, non crediderant. Quadraginta diebus Dominus noster post resurrectionem suam in terra moratus est, ut Lucas testatur. Nouissime igitur, hoc est quadragesimo ipso die undecim apostolis recumbentibus se ostendit. Exprobrat eis pręteritam incredulitatem, ut pręsentem magis constanter teneant credulitatem. Iam enim certissime credebant, sed obiicitur, quod a principio non crediderant neque mulieribus neque duobus illis a castello reuersis, quando et hi et illę se Dominum uidisse nunciassent. Et, si incredulitatis culpa iam per fidem ablata in memoriam reducitur, ut exprobretur, quid — quęso — illis fiet, qui errorem suum pertinaciter fouent, qui Vetus Nouumque Testamentum lacerant et uulgatę*corr. ex uulgate per orbem ueritati resistere audent? Si — inquam — exprobrandi fuerunt, qui non crediderant, qualiter plectendi erunt, qui non credunt uel qui nulla prorsus ratione, ut credant, flecti queunt? Duriora sunt corda eorum corde pharaonis. Fracta est eius duritia in Mari rubro, frangetur istorum in igne inextinguibili. Nihil erit illis miserius, quibus nihil, dum uiuerent, fuit infidelius.

Porro Iesus idem illud, quod alias discipulis suis iniunxerat, etiam nunc ab eis discessurus repetit, ut diligentius curent, quod iterato sermone sibi commendari

-- 673 --

agnoscunt. Dixit ergo eis: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Hoc nempe illud est, quod ante dixerat: Docete omnes gentes. Et quomodo baptizare deberent, iam satis eos instruxerat, baptismi nunc explicat uirtutem et credentium meritum, ut ad fidem baptismumque uenire uolentes, quid sibi hęc sacramenta collatura essent, intelligant. Qui crediderit — inquit — et baptizatus fuerit, saluus erit. Quid, si crediderit et non fuerit baptizatus? Respondeo: Iste non baptizatus et iam credens aut uoluit baptizari, et non potuit, aut potuit, et noluit. Si uoluit et non potuit, per puram fidei confessionem saluabitur. Sic enim et latro ad dexteram Domini in cruce pendens saluatus est. Sin uero potuit et noluit, damnabitur. Conuincetur enim non plene credidisse, qui legi a Saluatore latę, refragatus est. Hereticorum est ista infidelitas, hoc credere, illud non credere. Ad Christianum autem pertinet omnem Christi doctrinam pari fide suscipere ac de eius Euangelio nulla in parte dubitare. Qui dubitat, non credit; qui non credit, indignus est, ut cum credentibus computetur. Ideo dicitur: Qui non crediderit, condemnabitur. Non dicit: Qui non fuerit baptizatus, quia etiam non baptizati, ut diximus, saluari queunt. Non credentes autem nihil iuuat lauacrum baptismi. Non abluuntur sordes animę nisi per fidei confessionem, quanuis aliquis milies baptizetur. Credenti uero satis est semel baptizari neque iteratur sacramentum istud. Semel enim Christus passus est, ut nos redimeret. Cuius redemptionis gratiam per fidem baptismumque participamus.

Signa autem eos — inquit — qui crediderint, hęc sequentur: In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super ęgros manus imponent, et bene habebunt. Credentibus quidem discipulis data sunt signa hęc: de obsessis corporibus per inuocationem nominis Christi demonia eiiciebant; Spiritu Sancto super eos descendente uariis linguis locuti sunt; Paulo uiperę morsus nihil nocuit; Ioannes apostolus uenenum impune bibit; ęgrotos Petri umbra sanauit. Nemo dicat Christianos illos non

-- 674 --

c redere, in quibus talia signa sequi non uidet. Omnes in Christo unum corpus sumus. Quicquid membra egerunt, ad totum corpus pertinet. Nostrę religionis signa sunt, quę per Christi discipulos facta sunt. Non aliud credimus quam quod illi crediderunt. Signa ergo, quę illi fecerunt, nostrę fidei sunt. Si nostrę fidei sunt, nostra sunt. Si nostra sunt, quomodo nos credere non testantur? Omnes, qui credimus, unum sumus in Domino. Quod unius est, omnium est. Ac nequis cauilletur, non merita nunc metimur, sed fidem. Cęterum eadem signa, si spiritaliter interpretentur, quottidie in Ecclesia fieri apparebit. Demonia eiiciuntur, cum per poenitentiam et peccatorum confessionem a diaboli seruitute liberamur. Linguis loquimur nouis, cum gentilium poetarum auribus blandiens eloquium philosophorumque argutias omnia in incertum reuocantium prudenter abiicimus et ad diuinas conuersi litteras de ueritatis disciplina incipimus ratiocinari. Serpentes tollimus, quando hereticorum prauitatem pellimus de Ecclesia, ne uenenum eorum illos, qui sani sunt, inficiat. Mortiferum tunc bibimus, cum peccamus. Sed peccatum non nocet, cum displicet. Septies enim in die cadit iustus, et iusti nomen non amittit, quia cito, cum ceciderit, surgit. Super ęgros manus imponimus et bene eis succedit, quoties uitiis debilitatos ad capessendam uirtutem salubri exhortatione, ut curentur, excitamus.

De Christi autem apparitionibus Paulus quoque ad Corinthios scribens facit mentionem et ait: Visus est Cephę, et post hęc undecim. Deinde uisus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde uisus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissime autem omnium tanquam abortiuo, uisus est et mihi. Petro, nisi quando cum aliis fuit, apparuisse non scribunt Euangelistę, sed hinc discimus. Vndecim autem apostolis uisum semel et iterum in Ioanne legimus, tertio in Marco. Quingentis autem fratribus ostensum credimus Paulo, et eidem ipsi post omnes. Iacobo uero, qui frater Domini appellatus est, apparuisse diuus quoque Hieronymus testatur in eo libello,

-- 675 --

quem de uiris illustribus inscripsit. Cum enim hic apostolus deliberatum haberet se nihil gustaturum, donec uideat Dominum a morte ad uitam suscitatum, ipsum ei apparuisse atque, ut panem iam comederet, imperasse, quando quidem uoti sui compos sit factus.

Cum igitur tot sanctorum testimonia de resurrectione Christi existant, quis adeo duri est cordis, ut de re tam certa possit ambigere? Ad quam probandam Paulus etiam apostolus efficacibus admodum usus est argumentis aduersum eos, qui corporum resurrectionem negabant. Si resurrectio — inquit — mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est prędicatio nostra... Denique si Christus non resurrexit — inquit — adhuc estis in peccatis uestris. Huius igitur assertionis hęc ratio est: Mors poena peccati est. Si Christus non resurrexit, nondum de poena peccati redempti sumus atque ita adhuc in peccatis manemus. Ideo ipse Apostolus consequenter ait: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitię mortuorum. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Ad hęc futuram mortuorum resurrectionem seminum astruit exemplo. Quod seminas — inquit — non uiuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Postremo de corporibus humanis loquens: Seminatur — inquit — in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in uirtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Corpus animale uocat Apostolus hoc, quod nunc corruptioni est obnoxium. Fiet autem post resurrectionem spiritale, id est, simile spiritui, ne corrumpatur. Quam rem ipse explanat dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in

-- 676 --

uictoria. Ac nequis tantę uictorię ignoret autorem, Deo — inquit — gratias, qui dedit nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Quęris, quomodo mors absorpta est in uictoria? Mors poena peccati erat, et Domino in gloria resurgente coepit esse transitus ad uitam omni credenti.

Nunc uideamus, qualiter hac parta uictoria [ERROR: no reftable :] Ascensio Domini et mortis conditione superata Saluator noster cum homine assumpto ascenderit in cęlum et ad dexteram Dei sederit, quomodo Deus illum exaltarit donans ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

Igitur de ascensione eius Marcus ita scribit: Assumptus est in cęlum, et sedet a dextris Dei. Hoc idem paulo plenius refert Lucas in Euangelio, sed multo copiosius in Actibus apostolorum. In Euangelio quidem sic: Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cęlum. In Actibus autem hoc modo: Et cum hęc dixisset — dixerat enim Spiritum Sanctum eis se missuram — uidentibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cęlum euntem illum, ecce duo uiri astiterunt iuxta illos et dixerunt: Viri Galilei, quid statis aspicientes in cęlum? Hic Iesus, qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in cęlum. Assumptus est in cęlum, non sicut Helias curru translatus auxilio indigens alieno, sed per se assumptus, sua uirtute sublatus. Et Helias quidem translatus est in quandam terrę regionem beatę satis atque tranquillę habitationis, donec in fine seculi rediens et ipse per mortem transmigret ad uitam. Christus uero non ad aliquam terrę partem, sed ad cęleste regnum nunquam posthac moriturus ascendit triumphans lętantibus angelis, plaudentibus, qui post eum ituri erant, sanctis.

-- 677 --

Sedet a dextris Dei, uiuorum ac mortuorum iudex futurus. A dextris autem Dei sedere est ęqualem Deo esse. Aequalis est enim Patri Filius, non in humanitate assumpta, sed in maiestate propria. In substantia quippe diuinitatitis non est aliud Pater, aliud Filius, quanuis in personarum distinctione alius sit Pater, alius Filius. Nec putes Patrem ad leuam Filii sedere, quia Filius ad dexteram Patris sedet. Hoc hominibus conuenit, non Deo, qui spiritus est, et non membris dignoscitur*, sed uirtute. Sicut ergo Filius a dextris Dei Patris, ita et Pater a dextris Filii sedet, cum omnia in Deo dextra sint, sinistrum nihil. Hoc Propheta psalmo centesimonono testatur dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Dominus Domino — Pater Filio. Et rursum Patrem a dextris Filii residere asserit, dum ait: Tu es sacerdos in ęternum, secundum ordinem Melchisedech. Dominus a dextris tuis. In hoc itaque ostenditur coęqualem esse Patri Filium, sicut et in eo, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui uidet me, uidet et Patrem meum.

Pręterea non sine mysterio factum arbitror, quod apostoli educuntur in Bethaniam quodque ab angelis antea discipuli, nunc Galilei appellati sunt. Bethania obedientię domus interpretatur, Galilea transmigratio. Cum ergo ad prędicandum gentibus mittendi essent, ducuntur in Bethaniam, ut in exequendis Domini iussis obedientia sibi opus esse discerent. Cumque huiusce negocii tempus instaret, iam non discipuli, qui discere debeant, nuncupantur, sed Galilei, quos docendo ad diuersa orbis loca transmigrare oporteret et magistros magis quam discipulos esse. Recessurus autem Dominus benedixit eis, instruens Ecclesię antistites, ut eis, quibus pręsunt, bona optent, nec optent tantum, sed etiam, quoties oportuerit, tribuant. Eleuatis enim manibus Dominus ferebatur in cęlum. Eleuent et antistites manus suas ad porrigendum pauperi, aperiant os ad benedicendum, hoc est, ad docendum eos, qui sibi commissi sunt, si post Dominum in cęlum ferri desyderant.

*corr. ex dinoscitur

-- 678 --

Sunt autem nonnulli, qui facile quidem benedicunt et ad docendum linguam non inuiti exercent, sed ad inopis miseriam respicere negligunt. Siquid ab illis petieris, auertuntur, si supplicaueris, indignantur. Hi non eleuatas manus in cęlum habent, sed in terram demissas, auaritię magis quam pietati dediti, quam aliis prędicant. De quibus Dominus pręcipit dicens: Quę dicunt, facite, secundum autem opera eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

Quid est pręterea: uidentibus illis eleuatus est, nisi ut, sicut resurrectionis, ita et ascensionis, eius testes forent? Vtque illi, qui Dominum sequi uellent, non terram, sed cęlum intuerentur, fragilia contemnerent ac de illis, quę ęterna sunt, adipiscendis die noctuque cogitarent. Tu tamen, qui maiestatis diuinę magnitudinem contemplaris, caue, ne ultra progredi contendas, quam mentis humanę imbecillitas possit ascendere. Etenim apostoli ipsi ascendentem Dominum eleuatis oculis tantisper spectarunt, donec ille cerni potuit, id est, donec nubes arcani sublimioris ab oculis mentis eorum ipsum obumbraret et ab humano obtutu* procul auferret. Altiora ergo te ne quęsieris, tuis finibus contentus esto, quantum potes capere, capias, ne id etiam, quod ceperis**, effundere cogaris.

Hic Iesus — inquiunt — qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet. His profecto uerbis admonemur non pręsentibus occupari, sed futura prospicere. Dominum — inquiunt — ascendentem lęti uidistis, uenturum ad iudicium cum timore expectate. Quia idem ipse, qui uenit, ut iudicetur, ueniet, ut iudicet et homines et angelos. Tunc alii ibunt in uitam ęternam, alii in ignem ęternum. Qui iugiter ista consyderat, is facile cauebit, nequid agat, unde bono, quod sperat, priuetur et malum, quod formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus.

Porro ille, qui in sole posuit tabernaculum suum, in luce uteri uirginalis, et ipse tanquam sponsus procedens *corr. ex ob tu **corr. ex cęperis

-- 679 --

de thalamo suo exiuit nostrę humanitatis humilitate uelatus, non uiolata matris uirginitate, exultauit ut gygas ad currendam uiam. Quam uiam? Viam laborum et dolorum mala perferendo, uiam fortitudinis et uirtutis aduersarias potestates uincendo, uiam consolationis a mortuis resurgendo, uiam gaudii et iubilationis in cęlum ascendendo, uiam denique gratię et salutis Spiritum Sanctum in corda hominum infundendo. Ad hanc uiam currendam exultauit gygas noster, gygas omnium potentissimus, omnium optimus, sibiipsi par, cui nihil potest conferri. A summo enim cęlo egressio* eius, et occursus eius usque ad summum eius. Quia egressus a Patre uenit in mundum, ut mundus saluetur per eum. Igitur spoliato inferno et uasis diabolo erreptis, quę** fuimus nos, triumphans rediit ad Patrem cum homine assumpto, ut, cum quo uicit, cum ipso et regnet in gloria Dei Patris in ęternum.

Hoc futurum uidit Micheas propheta, qui, cum de populo per Christum saluando loqueretur, ait: Ascendet enim pandens iter ante eos; diuident et transibunt portam. Porta ista Christus est. Ego sum ostium — inquit — per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt gratiam credentibus, quam ipsi a Spiritu Sancto acceperunt, gratiam doctrinę, per quam saluentur. Laboris autem huius merces est, ut per portam transeant et Christum imitando in cęlum ascendant, sicut ipse ascendit.

Cuius mirandam salutiferamque ascensionem Esaias quoque in spiritu cernens admiratur et cum quodam mentis stupore inquirit dicens: Quis est iste, qui uenit de Edom***, tinctis uestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suę. Edom interpretatur ruffus et terrenus. Bosra significare dicitur in angustia uel in tribulatione. Formosus in stola sua Christus *corr. ex ęgressio **corr. ex qui ***corr. ex Edon

-- 680 --

est, humanitatis beatificatę* stola ornatus, ut, qui pauloante terrenus et mortalis erat, iam sit cęlestis et immortalis, et qui pauloante ruffus erat, dum sanguine perfunderetur, angustiatus et tribulatus, dum probris atque suppliciis afficeretur, iam splendeat inclytus et gloriosus. Quasi diceret propheta: Quęnam est ista commutatio? Qui tam excellens transitus de morte ad uitam, de terra ad cęlum, de ignominia ad gloriam? Sed qualis aut quanta gloria ista? Lege uigesimumtertium psalmum, et audies angelos beatos, Christi ascendentis comites, iam in ipso cęlestis regni aditu clamantes: Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portę ęternales, et introibit rex glorię. Audies et principes ipsos Spiritus admiratos et interrogantes: Quis est iste rex glorie? Dominus — inquiunt — fortis et potens, Dominus fortis in pręlio. Fortis, dum tolerat tormenta, potens, dum a mortuis resurgit. Fortis in pręlio, dum diabolum uincit et captiuos de carcere liberat. Repetunt illi et aiunt: Quis est iste rex glorię, tam super omnia potens, ut et patientia superet et pręlio uictor euadat? Respondent: Dominus uirtutum ipse est rex glorię.

Nihil ultra quęsierunt, cum audissent Dominum** esse uirtutum. Ipsi enim angelici spiritus cęli uirtutes appellati sunt. Agnouerunt ergo Dominum suum et cum omni uenerationis ambitu ingredientem susceperunt, mirantes in illo humanam naturam supra se euectam et in ipso cęlestis regni throno a dextris Dei iam collocatam. Hic est ille igitur, de quo cantat in psalmis Dauid: Dominus in cęlo parauit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Tantę itaque sublimitatis maiestate prouocatus cuncta ad laudandum eum inuitat et exhortatur dicens: Benedicite Domino, angeli eius, potentes uirtute, facientes uerbum illius, ad audiendam uocem sermonum eius. Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. Ex quo illum et angelorum *corr. ex beatificate **corr. ex Dominus

-- 681 --

qui imperio eius parent, regem esse ostendit et omnium creatorem, et animarum, quę perierant, Redemptorem atque Saluatorem. Iusti enim a corpore soluti, qui ad inferos descendebant, Christo ascendente paradisum petere coeperunt consortioque se inserere angelorum. Quod cum in spiritu uidisset Propheta, cecinit dicens: Regna terrę, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, qui ascendit super cęlum cęli ad orientem. Ad orientem enim Christus ascendit, quia Adam descenderat ad occidentem. In Adam mortui eramus, in Christo reuiximus.

Sed quid cessamus promere in medium [ERROR: no reftable :] Victoria Christi tam gloriosi triumphi seriem, quem omnium quondam uictorum pompam longe pręcelluisse credi par est? Alii enim aut fuso fugatoque hominum exercitu aut subiugatis urbibus triumpharunt. At uero Rex noster et Dominus utrunque diaboli regnum dissipauerat. Ipso quippe uincente liberatus est orbis terrarum ab idolorum mortifero cultu, spoliatus infernus eductis inde sanctis, quos retinebat captiuos. Ex quo primus homo Dei legem est transgressus, nemo unquam regum tam longe lateque dominabatur*corr. ex dominabitur quam ille nequitię spiritus. Hunc autem Iesus Christus de cęlo ueniens, de Virgine nascens toto expulit regno et uirtutis suę cathenis uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent.

Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus. Triumphantis igitur Domini cęlumque suum [ERROR: no reftable :] Triumphus ascendentis insignia pręferebantur, uexillum crucis, in quo moriens mortalibus uitam, quę mori nequeat, dedit. Ipsi autem Domino pro curru, quo alii uictores per terram uehi solent, propria

-- 682 --

uirtus erat, qua ferebatur in cęlum. Circa illum coruscantium atque laudes eidem concinentium spirituum agmen sursum uersus tendebat. Homines quoque, qui ab inferis liberati post illum resurrexerant, exultantes sequebantur. Ipsi uero discipuli, qui cognita eius resurrectione gauisi sunt, postquam etiam in cęlum ascendentem uiderunt, multo magis lętari coepere. Quem enim in terra tantum regnaturum putabant, intellexerunt et terrę et cęli dominatorem esse. Lętata est ergo terra, lętati sunt cęli. Nouum inter sydera lumen fulgere coepit, et illis, qui in umbra mortis sedebant, Sol iustitię ortus est.

Quid eos, qui crucem iam sole clariorem pręferebant quique sequebantur, concinuisse putabimus, quo exultasse gaudio, quibus lętitiis affectos incessisse? Hęc est enim crux illa, de qua Iohel propheta dixit: Lignum attulit fructum suum. Quis est autem ligni huius fructus nisi uita ęterna populo fideli in Christo Domino? Crux ergo lignum uitę est ei, qui apprehenderit* illam, et qui tenuerit beatus. Apprehendit illam latro, et Christum, quem confitebatur, in ea pendentem secutus est usque in paradisum. Apprehendit* illam Petrus, et in illa crucifigi uoluit, ipsum confitens, quem ante negauerat. Apprehendit* illam Paulus, qui stygmata Domini in corpore suo portauit et exclamauit dicens: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus ei crucifixus est, cui mundi non dominatur concupiscentia. Is autem mundo crucifixus est, qui mundo mortuus Deo uiuit. Verbum itaque crucis — ut idem ait — pereuntibus quidem stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne occidatis. Thau autem extrema alphabeti Hebraici littera crucis habet similitudinem. Propter quam ergo non occidimur, per eam et saluamur, si modo uitii alicuius macula tam preciosum** signum non deleuerimus. O felix lignum, a prophetis *corr. ex appręhen- **corr. ex pręciosum

-- 683 --

prędictum, a Iudeis expectatum, a gentilibus susceptum et honoratum. Tu es uirga illa Aaron, qua flagellata est Aegyptus, populus Israhel liberatus, qua mare percussum pharaonem cum exercitu operuit fluctibus et populo Dei tutum pręstitit iter. Tu es Moysi baculus, quo percussa petra fontem emisit aquę, qua sitientes potati consecuti sunt salutem. Tu es lignea illa Dauidis regis claua, qua Golias percussus periit, et Palestinorum exercitus uersus est in fugam. Tu fuisti arca illa Noe, qua mundo pereunte seruatum est semen, cuius germine non terrę angustia, sed cęli replenda erat amplitudo.

Merito igitur uexillum crucis circumfusi sancti, quos liberauerat Saluator, cęlum uersus euntes una cum angelis cantabant: Vicit leo de tribu Iuda. Magnificauit Dominus facere nobiscum, facti sumus lętantes. Conuertit Dominus captiuitatem nostram. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Beatus populus cuius Dominus Deus eius. Ecce rex noster, ecce Deus noster! Erripuit nos de manu inimici. Ecce qui, quod perierat, requisiuit, quod abiectum fuerat, reduxit, quod confractum fuerat, alligauit. Dominus soluit compeditos, Dominus illuminat cęcos, Dominus errigit ellisos, Dominus diligit iustos. Regnabit Dominus in secula, Deus tuus, Syon, in generationem* et generationem.* In populo pręsenti et futuro regnabit in ęternum. Vicit mundi principes tenebrarum harum, percussit reges magnos et occidit reges fortes. Fecit nobiscum pactum pacis. Cessare fecit bestias pessimas de terra. Belial** uniuersus interiit. Tractus est Leuiathan hamo. Mons magnus coram Zorobabel in planum. Lapis de monte sine manibus abscissus regis Nabuchodonosor statuam contriuit. Corruit ad infernum, qui superbia elatus dicebat: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Spes eius frustrata est eum, et uersa est in contrarium maligni expectatio. Leo et draco conculcatus est. Venite, exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro. Pręoccupemus faciem eius in *corr. ex generationee **corr. ex Bellial

-- 684 --

confessione, et in psalmis iubilemus ei, quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. Ecce tu, Domine, fecisti cęlum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento. Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis, a seculo in seculum tu es, Deus. Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronunciabunt. Magnificentiam glorię sanctitatis tuę loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et uirtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam prędicabunt. Memoriam abundantię suauitatis tuę eructabunt, et in tua iustitia exultabunt... Regnum tuum regnum omnium seculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione.

Talibus et his similibus uerbis laudantium Dominum chorus cęlum una cum illo ingressus est. Cuncta angelorum collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit illum et ad dexteram suam collocauit, ut in eo glorię throno sedeat, a quo nunquam discedit. Hoc enim Dei proprium, illud homini concessum. Deus autem et homo unus Christus. Omnis itaque exaltatio eius in tempore facta ad eam naturam pertinet, quam pro nobis assumpsit. Sine tempore autem exaltatio respicit diuinitatem, qua ęqualis est Patri Filius. Igitur, secundum quod uerbum caro factum est, exaltauit eum Deus, suscitans a mortuis — ut Apostolus ait — et constituens ad dexteram suam in cęlestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei subiecta sint, hoc in fine seculi futurum est, iuxta illud: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Apostolus autem pręteriti temporis uerbo usus est secundum prędestinationem, non secundum prędestinationis

-- 685 --

adimpletionem. Quęris, quomodo ei, qui regnat in cęlo, nondum sint subiecta omnia. Alii per fidem ei se subiiciunt, alii per incredulitatem repugnant; alii uirtutibus, alii uitiis seruiunt, atque ita quidam amici, quidam inimici sunt. Tunc autem omnia sibi subiiciet, cum in die nouissimo et amicos omnes in suo regno recipiet et omnes inimicos in carcere ignis ęterni concludet, ut et illorum, qui damnati fuerint, sit iustus iudex et eorum, qui saluabuntur, pius et misericors Dominus.

Secundum humanitatem tamen et ipse subiectus erit diuinitati, ne duo dii, sed unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quę sub ipso erant, replebant templum. Hoc autem de Christo dici testis est Ioannes Euangelista. Cum enim prophetę huius uaticinio probaret Iudeos Christo fore incredulos, continuo subiunxit: Hęc dixit Esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo. Hoc etiam ipsa uisionis ratio facile nobis persuadet. Dominum enim, quem sedentem in solio se uidisse asseruit, effigie humana eum uidisse indicat. Non ergo Patris, sed Filii persona fuit, qui erat humanandus. Quid autem in tam sublimi throno* a Patre collocari debuerit, ipse in psalmo pręfatus est, ubi ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Ac ne forte, quis hoc locutus fuerit, dubites, subdit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Filius ergo secundum formam, quam assumpsit, factus est super Ecclesiam Dei. Ipsa enim est Syon et mons sanctus, et corpus illud, cuius caput est Christus.

*corr. ex trono

-- 686 --

Vnde et in alio loco ad eum dicitur: Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere incede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Fuit etenim uerax in docendo, mansuetus in perferendo, iustus in retribuendo. Illa quoque summi Patris uox est: Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meę. Frequenter autem Deum Patrem ab eo inuocatum in Euangelio legimus. Et ego — inquit — primogenitum ponam illum, excelsum prę regibus terrę. Omnes ergo gentes, omnes populi, qui Christum induistis, plaudite manibus, iubilate Deo in uoce exultationis, quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. Magnus in cruce peccata tollens mundi, magnus in inferno captiuos liberans, magnus in sepulchro die tertia resurgens, magnus in cęlo ad dexteram Dei sedens, magnus ubique cum Patre et Spiritu Sancto, omnium potens, omnium rex, omnium Dominus. O immensum diuinę largitatis erga nos beneficium, o inęstimabile donum! Deus homo factus est, et homo factus est Deus, non mutatione naturę alterius in alteram, sed utriusque in unam personam copulatione supramodum mira atque stupenda et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret.

Interim autem, dum hominis natura in Christo exaltatur et in excelsis collocata ab angelis et ab iis, qui cum illo de terra suscitati cęlum ascenderant, ueneratur atque collaudatur, dum — inquam — immensa illa et indicibilis celebritas toto cęlo miris plausibus resonante agitur, sancti discipuli a Monte oliuarum Hierosolymam reuersi domique congregati promissum sibi Spiritum Sanctum intentis animis expectabant. Ita enim Lucas in Actibus*corr. ex Actis Apostolorum scribit: Et conuescens pręcepit eis, ab Hierosolymis

-- 687 --

ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis — inquit — per os meum. Quia Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies. Qui enim ad prędicandum Dei uerbum delecti erant, Spiritus Sancti dono indigebant, ipso* nouę salutarisque doctrinę autore dicente: Paraclytus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia et suggeret uobis omnia, quęcunque dixero uobis.

Prosequitur itaque Lucas dicens: Et cum complerentur dies Penthecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cęlo sonus, tanquam aduenientis spiritus uehementis, et repleuit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt eis dispartitę linguę tanquam ignis, seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Dies [ERROR: no reftable :] Penthecoste Penthecostes apud Hebreos primitiarum erat, nobis uero Spiritus Sancti aduentu consecratus est. Hic dies a Paschate quinquagesimus est, unde et nomen accepit. Quinquagesimus autem annus, quem Hebrei iubileum uocant, remissionis habetur. Templi quoque Ezechielis muri in longitudine quinquaginta calamis metiuntur, et totidem in latitudine. Conuenienter itaque hic numerus Spiritui Sancto est dedicatus, per quem et peccata purgantur et Ecclesia Christi in uocatis et electis dilatatur.

Omnes — inquit — erant in eodem loco, super quibus uenit Spiritus. Vt omnes in unum sint, charitas facit. Quos autem mutuus conciliat amor, ut unamines Domino seruiant, in iis Spiritus Sanctus permanere dignatur. In hoc — inquit — cognoscent omnes, quod mei discipuli estis, si inuicem dilexeritis. Adueniente autem Spiritu de cęlo fit sonus, ne aliunde illum uenisse quis putaret, quam unde uenturum audierant. Qui quidem, quo magis manifestus fieret, et luce domum repleuit et ignitas linguas super *corr. ex ipse

-- 688 --

discipulos apparere fecit. Prius enim mens ad ueritatis cognitionem illuminatur, deinde diuini amoris flamma succenditur, ut nihil aliud nisi cęlestia et ęterna cogitent. Et tunc demum ex abundantia cordis os in uerba soluitur. Nam de his loqui quenque delectat, quorum studio plurimum dicitur.

Repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui uariis linguis. Possumus intelligere alium alia lingua sermonem fecisse, uerba, quę uellet, protulisse, et tamen diuersorum idiomaę tum homines, quid illi dicerent, ita plane percepisse, ut quisque sua lingua locutos* censeret. Conuenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Aderant illic Parthi, Medi, Elamitę, et qui habitant Mesopotamiam, Iudeam, Cappadociam,* Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et Cyrenen**, Romani, Cretes, Arabes. Singuli sua lingua audiebant eos loquentes magnalia Dei. Pars admiratione stupebant, pars talia calumniabantur probroque excipiebant, musto eos incaluisse dicentes. Stans autem Petrus, ut obiectum uitium dilueret, non sicut existimatis — inquit — hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia. Sed hoc est, quod dictum est per prophetam Iohel: Et erit in nouissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Et prophetabunt filii uestri et filię uestrę, iuuenes uestri uisiones uidebunt et seniores uestri somnia somniabunt. Et quidem super seruos meos et ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. Quod alii prophetent, alii uisiones uideant, alii somnia somnient, illud est, quod Apostolus ait: Diuisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus.

Hic tertia simplicis uniusque substantię persona est. Prima quippe Pater est, secunda Filius, tertia Spiritus Sanctus. Qui nec Pater est nec Filius, sed mutuus utriusque amor, ab utroque procedens et supra fideles suos donorum *corr. ex locutus **corr. ex Capadociam ***corr. ex Cyrenem

-- 689 --

dispensatione se diffundens, teste Apostolo, qui ait: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum

Sanctum, qui datus est nobis. Quod autem [ERROR: no reftable :] Spiritus a Patre Filioque procedens a Patre Filioque procedat, et non tantum a Patre, ut quidam senserunt, testis est Lucas in Actibus* Apostolorum, ubi Paulum loca, in quibus Christum prędicaret, cum discipulis peragrantem describit. Transeuntes - inquit — Phrygiam et Galatię regionem uetati sunt a Spiritu Sancto loqui Verbum in Asia. Cum uenissent in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu. Spiritus ergo Sanctus Spiritus etiam Iesu est. Testis est et Paulus ad Galatas scribens: Misit — inquit — Deus Spiritum Filii sui in corda uestra clamantem: Abba, Pater. Tunc etiam, cum Christus a Ioanne baptizaretur, Spiritus Sanctus in columbę specie insedit uertici eius, et Patris uox audita est: Hic est Filius meus dilectus. Si ergo Filius, et hęres. Ideo ait: Omnia mea tua sunt. Spiritus itaque Sanctus non magis Patris quam Filii est Spiritus. Quin etiam ipse Christus eum a se sicut a Patre procedere monstrauit, quando a se quoque mittendum prędixit. Quod autem eum a Patre procedere dicens de se taceat, more suo facit cuncta referens ad Patrem, non tamen negauit ipsum Spiritum Sanctum et a se procedere. Pręterea, cum Deus Pater Spiritus sit et Deus Filius Spiritus sit, proprium tamen Spiritus Sancti est, ut Spiritus nominetur, ut appareat ipsum Patri Filioque esse communem, cum uterque Spiritus sit, et ipse quidem eiusdem cum ipsis naturę atque substantię. Discernuntur autem personis, quia Pater Filii est Pater et Filius Patris est Filius. Spiritus uero Sanctus neque Pater est neque Filius, sed cum tertia persona sit, necesse est, ut non unius, sed amborum sit spiritus. Alioquin, si unius esset, non foret alter alteri ęqualis, sed aliquis plus habens altero. Non esse autem ęqualem Patri Filium Arrianę error fuit impietatis. Pater igitur et Filius — ut catholica confitetur Ecclesia — *corr. ex Actis

-- 690 --

simul Spiritum Sanctum spirant. Quod ipse Filius gestu aliquo indicare uolens ad discipulos ingressus insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.

Quid — inquies — opus fuit, ut postea de [ERROR: no reftable :] Quęstio cęlo mitteret Spiritum Sanctum, si iam in terra dederat? Quia ipsa remittendi et retinendi peccata potestas, quę sufflando collata est, indigebat scientia, ne ignorarent,* cui remittere uel cui retinere peccata debeant. Indigebant etiam isti, qui in gentes idolis deditas nouam ueri Dei religionem uulgaturi erant, multa animi fiducia multaque miraculorum operatione, quibus probarent uera esse, quę docent, atque illos, qui deposito errore ea susciperent, beatos fore. Talibus ergo misso de cęlo Spiritu Sancto donis ditati fuere Christi discipuli. Et statim infusa est illis Scripturarum scientia, prophetandi gratia, neminem pręter Deum metuendi, dum Iesum euangelizant, audacia; ad hęc infirmos curandi, mortuos suscitandi et alia mira operandi facultas. Vnus igitur idemque Spiritus fuit, quem Iesus in terra sufflauit, et quem de cęlo misit, sed diuersa Spiritus dona.

Sed rursum quęramus, quid sit illud in [ERROR: no reftable :] Quęstio Euangelio scriptum: Spiritus, ubi uult, spirat, et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Quod si de cęlo mitti dicitur, si Esaias quoque ait: Donec effundatur super nos Spiritus de excelso, quomodo nescimus, unde ueniat? Hoc ita soluendum reor: De baptismi sacramento interrogatus Dominus ista respondit. Nam idem subiunxit: Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu. Cum enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et quoniam inuisibilis Spiritus, iniuisibilis est eius operatio nec corporis sensibus percipi potest. Ideo nescire dicimur, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis — inquit — qui natus est ex Spiritu. Quia, licet uisibili aquę *corr. ex ignoraret

-- 691 --

elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum recipit, tametsi ipsum e cęlo uenire non dubitet. Omne enim donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Nescimus tamen, quomodo ille Spiritus intrinsecus in anima operatur, qua ratione illam emaculet, emundet, illuminet, moueat, dirigat, nisi quoties a malo desistimus et ad bene agendum inclinamur, Spiritus Sancti ope atque uirtute credimus nos adiuuari. De occulta autem eius operatione beatus quoque Iob dicebat: Si uenerit ad me, non uidebo eum, et si abierit, non intelligam.

Sed quorsum tendat etiam illud Domini dictum: Expedit uobis, ut ego uadam. Si enim non abiero, paraclytus non ueniet ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Nunquid in terra manens non poterat eum mittere et in discipulos infundere, quando quidem ipse [ERROR: no reftable :] Quęstio Spiritus Sanctus et in cęlo erat cum Patre et in terra cum Filio? Non poterat — inquam — is, qui hic manens in discipulos insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum, facere, ut in eos tunc ueniat Spiritus Sanctus, sicut in cęlum abiens, ut ueniret, fecit? Potuit certe, sed noluit. Atque ideo quidem hoc fecit, ut ablata ab oculis eorum serui forma, qua minor erat Patre, ad illam inuisibilem in qua ęqualis est Patri, contemplandam magis animos intenderet. Nisi — inquit — abiero, nisi assumpti hominis conspectum carnalem hinc amouero, ad consyderanda spiritalia facile dirigi non poteritis. Vt ergo plenior Spiritus gratia cordibus credentium infunderetur, susceptę carnis species fuit ante submouenda. Hanc ob rem alibi dixit: Spiritus est, qui uiuificat: caro non prodest quicquam. Caro enim per se non prodest, sed per spiritum, a quo uiuificatur. Non ergo se consyderari uult secundum carnem tantum, sicut quando cum eis in terra uersabatur et non satis agnoscebatur, sed etiam secundum gloriam, quam illi non oculis, sed mente conspexerunt Spiritu illuminante, qui post Christi ascensionem ipsis de cęlo fuit missus.

Porro in eo quoque Dominus noster Spiritus Sancti uirtutem declarat, quod ait: Cum autem uenerit ille Spiritus

-- 692 --

ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; ut uidelicet Scripturas quoque diuinas, in quibus omnis ueritas est, secundum Spiritum uiuificantem intelligant, non secundum litteram occidentem. Sed ne persona Spiritus Sancti de tribus pręstantior uideatur, ueritatem hanc a tota Trinitate descendere significauit dicens: Non enim loquetur a semetipso, sed quęcunque audiet, loquetur. Sic ipse de se alias dixit: Quę audiui a Patre, nota feci uobis. Cuncta itaque inter se communicant. Quicquid agunt, quicquid dicunt, ad Patrem referunt, ut trium una operatio esse appareat, quorum una est substantia, una maiestas.

Quęcunque audiet, loquetur — inquit — et quę uentura sunt, annunciabit uobis. Et apostolis ergo reuelata sunt futura, ut Euangelistę Ioanni Apocalypsis, quę Latine Reuelatio dicitur. Sed quomodo scriptum est: Prophetę usque ad Ioannem Baptistam, si etiam post ipsum [ERROR: no reftable :] Quęstio inuenti sint, qui futura prędicerent? Nam pręter hunc, qui Apocalypsim scripsit, Agabum Antiochię et quatuor Philippi filias Cęsareę prophetasse in Actibus* legimus Apostolorum. Facilis solutio, si res temporaque distinguantur. Veteres enim prophetę Christi uenturi mysteria prędicabant. Quorum uaticinia Christo in carne ueniente impleta sunt. Ioannes autem Pręcursor eius eodem fuit tempore, quo et ipse, quem digito ostendit et uenisse nunciauit. Noui ergo prophetę, hoc est, apostoli et alii sancti uiri illa, quę post Christum futura erant, per Spiritum, quem acceperant, prędixerunt.

Sequitur: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Ille, inquit, Spiritus Sanctus per os uestrum me gentibus euangelizando manifestum faciet. Quid sit autem, quod ait: De meo accipiet, ipsemet explanat dicens: Omnia, quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: de meo accipiet et annunciabit uobis. Ex quo indicasse mihi uidetur unam Trinitatis substantiam atque ideo, quę habet Pater, Filii esse, quia Filius a Patre est; Spiritum uero Sanctum propterea, quod loquatur, a Patre audire ac *corr. ex. Actis

-- 693 --

de eo, quod Filii est, accipere, ut nunciet, quia a Patre Filioque procedit. Audit autem, quod semper sciuit, et accipit, quod semper habuit. Ne forte minorem Patre et Filio Spiritum Sanctum ob hoc putes, quod audita loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit.

Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Spiritus autem Sanctus in Euangelio spiritus paraclytus dicitur, hoc est, consolator. Quod si Deus Pater consolator et Spiritus Sanctus consolator, restat, ut etiam Spiritus Sanctus Deus sit. Spiritus Sanctus etiam spiritus ueritatis appellatus est. Et Propheta cantat in psalmis: Redemisti me, Domine, Deus ueritatis. Spiritus igitur ueritatis Deus est. Pręter hęc in epistola beati Petri apostoli legimus: Spiritu Sancto misso de cęlo, in quem desyderant angeli prospicere. Nequaquam angeli, qui semper uident faciem Dei Patris, qui in cęlis est, in Spiritum Sanctum desyderarent prospicere, nisi Spiritus Sanctus esset Deus, sicut et Deus Pater. Lucas quoque in Actibus*corr. ex Actis Apostolorum tradit, quemadmodum Ananias cum Saphira uxore parte substantię suę reseruata rem omnem se obtulisse ad pedes apostolorum simularunt. Eorum autem dolum increpans Petrus: Anania — inquit — cur tentauit Sathanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto? Et post pauca intulit: Non es**corr. ex est mentitus hominibus, sed Deo. Itaque illum ipsum, quem Spiritum

-- 694 --

Sanctum nominauerat, mox Deum dixit, nequis dubitet Spiritum Sanctum Deum esse.

Hic fuit igitur, qui super apostolos descendens reuelauit eis omnem ueritatem et per eos nobis, qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se nosse non poterant, Spiritu Sancto monstrante didicerunt. Hoc Apostolus aperte testatur dicens: Quis enim scit hominum — inquit — quę sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Ita et*, quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Vtque a Spiritu Sancto se habere, quod docet, ostenderet: Nos — inquit — non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quę a Deo donata sunt nobis. Quę et loquimur, non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalia spiritalibus comparantes.

Per apostolos igitur Christi Ecclesia Spiritus Sancti dotata est charysmatibus doctrinisque illustrata ueritatis. Hoc in Esaia Deus noster loquens promiserat, cum ait: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. In Ezechiele quoque: Deducam imbrem — inquit — in tempore suo, et pluuię benedictionis erunt. In Zacharia etiam ait: Effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratię et precum. Quęnam sint istę gratię, quę fluenta quiue imbres diuinę largitatis? Illa nempe, quę supra Christum in carne natum requieuisse memorat Esaias dicens: *add.

-- 695 --

Egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientię et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientię et pietatis. Et replebit eum spiritus timoris Domini. Hic septiformis Spiritus, qui Sponsum repleuisse dicitur, in Sponsa redundauit Ecclesia. Ipsa quippe Ecclesia sapientia utitur in contemplando, intellectu in discernendo, consilio in prouidendo, fortitudine in tollerando, scientia in docendo, pietate in his obeundis, quibus Deum promeretur, timore in cauendis, quibus idem Deus offenditur. Hinc exclamat Esaias: Magnificatus est Dominus, quoniam habitauit in excelso. Impleuit Syon iudicio et iustitia.

Porro, quod in psalmis dicitur: Mandauit nubibus desuper, et ianuas cęli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo, cibaria misit eis in abundantia — quid est aliud, nisi quod in Euangelio de apostolis est scriptum: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

Mandauit enim Dominus apostolis, ut Euangelium prędicarent, ac ueluti nubes uento agitatę aera peruolant et in pluuiam soluuntur, ita illi orbem terrarum percurrentes doctrinam ubique diffuderunt salutarem. Tunc autem eis Dominus ianuas cęli aperuit, cum Spiritum Sanctum de cęlo misit. Quo illi repleti nobis manna cęlestem cibum ministrarunt. Quid enim suauius pręceptis Domini, quid iocundius, quid pręstantius Christo? Hic est panis, qui de cęlo descendit, quo angeli hominesque reficiuntur. Post hęc cibaria nobis in abundantia data sunt per apostolorum uicarios Ecclesięque sanctę doctores, qui Vetus Nouumque Instrumentum nobis interpretati*corr. ex interprętati sunt, nihil omittentes, quod ab beatitudinem consequendam nobis proficere censuerunt. Et id quidem Domino cooperante, qui ait: Sine me nihil potestis facere. Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Gratia Dei Sum — inquit Apostolus — id, quod sum, et gratia eius in

-- 696 --

me uacua non fuit. Quicquid recte agimus, quicquid sapienter uereque dicimus, Deo acceptum referamus. Ab illo est, quicquid bene est, qui solus totius bonitatis fons est.

[ERROR: no reftable :] Epilogus Diximus de humilitate, diximus de exaltatione Dei et Domini nostri Iesu Christi.

De qua nihil tam magnum, tam excellens dici potest, quin multo sublimis copiosiusque supersit dicendum. Quis enim hominum aut angelorum gloriam illam, quę infinita est, (neque)*om. ualebit uel animo metiri uel uerbis explicare? Nos, quantum Dominus donare dignatus est, his tribus uoluminibus trinam de Domino nostro texuimus historiam. Diximus enim de humilitate eius, qui pro suo erga nos amore submisit se formam serui accipiens, laborem perferens, iniurias tolerans, supplicia patiens mortique sese subiiciens crucis. Diximus de prophetarum oraculis ad ea omnia spectantibus, quę de ipso futura erant, ut in eodem iam impleta monstraremus, ad illorum confusionem, qui implenda contendunt, impleta negant. Diximus postremo de eiusdem exaltatione, eo quod resurrexerit a mortuis, ascenderit in cęlum et ad dexteram Dei Patris collocatus sit. Vnde iterum uenturum pręstolamur, quando mortui resurgent incorrupti, et potentissimi quondam reges ante tribunal Iudicis nudi atque trementes stabunt, quando tollentur iusti in cęlum, ut beati ęuo fruantur sempiterno, impii uero et increduli detrudentur ad inferos, ut, qui nunquam a scelere animum retrahere uoluerunt, nunquam careant supplicio. Hoc futurum utriusque Scripturę autoritas testatur, omnes prophetę, omnes apostoli, omnes diuinarum scriptores litterarum hoc idem astruunt et affirmant. Tunc demum manifesto apparebit, quale imperium, quanta maiestas, quam grandis gloria eius sit, qui pro nobis pependit in ligno et mori uoluit, ne nos morti succumberemus ęternę. Hac de re plura loqui non est pręsentis propositi, cum pręsertim satis superque me de ipsa disseruisse sciam in fine operis illius, in quod exempla coniecimus sanctorum.

-- 697 --

Eum tamen, qui cum maiestate multa uenturus est, precor atque obsecro, ut, quandocunque iudicabimur — incertum est enim, quando id fiet — clementię suę memor sit, et qui peccatores nos esse non negamus, ueniam pręstet confitentibus seque pro peccatoribus crucem sua sponte subiisse probet, cum nobis ignouerit, et non nostris meritis, sed sua miseratione ab inimici potestate nos erruere et in libertatem uindicare uoluisse. Qua ergo pietate captiuos redemit, illa in Iudicio saluet redemptos. Deo gratias. Amen.

Impressit Venetiis Bernardinus de Vitalibus Venetus anno Domini MDXIX, die XX. Iulii.
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.