Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].

Next section

PRAEFATIO

Ad conseruandam animi mansuetudinem uitęque innocentiam et in omni rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis magnitudo magis innotescit; pudereque incipit seruum superbię fastu attolli, quoties:*corr. ex quotiens consyderat ad tantam humilitatem suum olim Dominum sese submisisse. Deus homo factus est, ut hominem suę diuinitatis faceret participem. Innocens Dominus a seruis damnari sustinuit, ut nos a diaboli seruitute liberaret. Vincula, alapas, probra, sputa, flagella, spinarum aculeos, arundinis ictus, felis pocula, clauos denique et lanceam et per uerberum uulnerumque tormenta mortem ipsam subire dignatus est, ut nos, per peccatum alienatos, per corporis sui sacrificium Deo Patri reconciliaret et in gratiam, quam nobis olim interdictam dolebamus, restitueret.

-- 417 --

Eramus enim filii irę, et per Christum facti sumus filii Dei. Ab inferis reuocati fuimus ad paradisum, de potestate diaboli redempti beatorum spirituum coepimus esse consortes et, qui de terreni quoque habitaculi deliciis primorum parentum culpa pulsi exulabamus, Christo duce atque autore ad cęleste regnum reducimur mortisque superata conditione immortalitate atque beatitudine donamur. Vicit ille mortem, cum a mortuis resurrexit, et beatitudinis nobis ianuam per multa secula clausam reserauit, quando hominem, quem assumpserat, cęlo secum intulit atque ad dexteram Dei Patris gloriose collocauit.

Quis ergo tam grande beneficium, tam inęstimabile donum animo metitus non iam pro uiribus conabitur, nequa in re eum, a quo tanta accepit, offendat uel sese insolenter efferendo, cum ipse semper se submisse gesserit, uel delicate uoluptuoseque uiuendo, cum ipse ab incunabulis usque in uitę finem in laboribus angustiisque fuerit, uel aduersa iniquo animo perferendo, cum idem ipse tam dura, tam acerba, tam denique intolerabilia, ut nobis perennis felicitatis aditum aperiret, uolens ac libens passus sit?

Cęterum, nequis cum Iudeis erret male de Messię aduentu sentiens, monstrabimus, quicquid olim in Lege de ipso prędictum erat, in Christo crucifixo fuisse impletum. Postremo loco de eius resurrectione et ascensione tractabimus, ut tanto promptius labores tolleremus, quanto maius pręmium in Christo nobis promitti intellexerimus. Totum igitur opus in libros tris erit diuisum et iuxta materiam singulorum primus dicetur euangelicus, secundus propheticus, tertius gloriosus.

-- 418 --

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.