Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Respondit Iesus: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Falsam hominis iactantiam uero retundit responso. Putauit enim Pilatus potestatem se in Christum habere ex Cęsaris autoritate, a quo pręses constitutus fuerat, sed audit nihil se in illum habere potuisse, nisi hoc ipsum et Deus uellet et Filius recusaret. Non ergo homini ab homine data fuit in Christum potestas, sed a Deo, qui sic dilexit mundum (sicut apostolus ait) ut Filium suum unigenitum daret, ut per eum illos, qui per peccatum perierant, a perditione redimeret et credentes per fidem repararet. Subiungit Dominus et ait: Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. Vos sententia ista respicit, falsi delatores. Maius est peccatum uestrum insontem hominem accusare callidisque criminationibus circumuenire quam iudicis condemnare. Grauius deliquit Iudas, cum Dominum et magistrum suum prodidit, quam Pilatus, qui Cęsarem timens crucifigi concessit. Nec Pilatus igitur sine crimine, licet ille (ut in Mattheo legimus) accepta aqua manus lauerit coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Vos uideritis. Magis enim timere Deum debuit, ut iuste iudicet, quam Cęsarem, ut innocentem damnet. Magis quippe metuendus est, qui iniquos ęterno afficere potest supplicio, quam qui iustis mortem tantum inferre, quę ipsis etiam, qui inferunt, est communis. Tu ergo, Pilate, nihil manus lauando proficis, cum te iniustitię consentiendo intus inquineris. Si enim potestatem dimittendi habes (ut confessus es) quare, quem iustum esse asseris, liberum non dimittis? Quid prodest nolle condemnare, si inique oppressum, cum potes, non uis liberare? Nec tamen immerito is, qui minus peccat, arguit magis peccantes. Ideo: Vos uideritis, inquit; qui me cogitis iustum in damnationem dare et innocentem, ut crucifigatur, permittere. Illi autem reclamant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ista quidem maledictio super eos Iudeos nunc etiam permanet, qui non credunt. Sanguis enim Christi super eos est, quos condemnat,

-- 476 --

et pro illis est, quos saluat. Hunc tamen effundi permisit Pilatus ueritus populi aduersum se reclamantis seditionem. Sed aliud etiam formidando id egit, ne uidelicet apud Cęsarem accusaretur, si resisteret his, qui Cęsari fauere uidebantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.