Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Tale igitur hora siue tertia siue quasi sexta Pilatus Christo in medium producto ait ad
Iudeos: Ecce rex uester. Quasi diceret: Quomodo iste regem se facit, qui humilis,
qui pauper, qui omnium magis egens est, quam ut in eo cadere possit regni affectati suspicio?
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum! Nolunt aliquo minus pudendo
mortis genere eum consumi, ne non satis culpabilis fuisse appareat, sed omnium teterrimo, ut,
quo ignominiosius perimitur, minus Dei Filius fuisse credatur. Tolle — inquiunt —
crucifige eum! Sępe quidem illis inimicorum iugo oppressis Deus liberatorem
misit, cuius ductu atque auspiciis in libertatem uindicabantur. In neminem autem eorum sic
inuidię furiis exarserunt, ut illum crucifigi optarent; et Iesum, qui eos non ab hominibus,
sed a diaboli seruitute liberare uenerat, crucifigi expetierunt. Non erat, cur in illis, qui
pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel
admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos
suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis
omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius?
Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et
tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices
ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant
cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut
pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica
plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo
uerbo facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę
inanis glorię uitium neque boni neque ęqui ullam habere rationem, et dum suo satisfacit
affectui, aliorum famam premere, optimo cuique inuidere, quenque honorabiliorem perire cupere.
Hoc tamen boni *corr. ex tam
-- 479 -- h abet inuidia, quod prius autorem uexat suum quam alteri mali aliquid inferat.
Animum liuentis interior prius exurit cura, quam ad patrandum facinus, quod meditatur,
prorumpat. Intus indignatio, intus irę rixęque sęuiunt, intus odia grassantur, nec ante se
foras premunt, quam cor illud, in quo natę sunt, acriter exederint. Et quoniam non minus
inuidentem solicitat quam inuisum offendit malignus liuor, nulla magis cauenda est animi
pestis, nullum magis fugiendum uenenum. Hac superatus Cayn* fratrem interemit, Esau suum
persecutus est, filii Iacob suum in seruitutem uendiderunt; Saul Dauidi, a quo plurima
acceperat beneficia, insidiatus est, Absalon patrem regno pellere uoluit. Quid multa? Nullum
est tam grande scelus, a quo abstinet inuidus, dum uoti sui compos fieri intemperanter
affectat. Inuidentes igitur Iudei Saluatoris nostri laudi atque glorię, ad necem illum
expetunt et in crucem agendum esse conclamant.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|