Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed post hęc Mariam, matrem eius, cum [ERROR: no reftable :] Marię matris lamentum uires aliquantulum resumpsisset, quid tandem dixisse putabimus, quibus uerbis intus exhulceratę mentis ęstum indicasse? Post longa suspiria, post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis tormentis constitutum cernens doleam et ingenti replear moerore. Languent uiscera mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos caligo, dum te in patibulo pendentem aspiciunt. Nihil in me est tristi anxietate uacuum, quod in tuo corpore nihil uideo a uerbere, nihil a uulnere, nihil a dolore alienum. Tuum lepidissimum caput spinis est expunctum, facies lucidior sole sputis deturpata colaphisque contusa, scapulę delicatissimę duris concisę flagellis, *corr. ex pretermittatur **corr. ex consummeris ***corr. ex precordia

-- 489 --

partim liuore, partim cruore foedatę apparent. Manus pedesque sanctissimi clauis crudeliter perforati sanguinis riuos demittunt in terram, totum in ligno distentum languet corpus, laxantur cohęrentium iuncturę membrorum et circumquaque distractorum artuum soluitur compago. Cogor obliuisci bonorum, quę inde secutura sunt, dum te, fili mi, tot mala humiliter tolerantem intueor. Fieri denique non potest, ut in tam horrendo unici nati spectaculo non angar, non eiulem, non lachrymis tota distillem. An alię matres improbos etiam et proteruos liberos uita defunctos lugent, ego omnium optimum, omnium innocentissimum, inique supplicio affectum, ego unigenitum, ego totum meum non lugebo ab impiis iniquissime damnatum, sęuissime excruciatum et iam in morte anhellantem? Ego te, nate, non de homine, sed Spiritu Sancto concepi, sine doloribus peperi teque inuiolata uirginitate in lucem ęditum meis huberibus alui. Hoc mihi futurum angelus de cęlo missus nunciarat, plenam gratia dixerat et Elizabeth, cognata mea, cum prophetaret, benedictam inter mulieribus cecinerat. At nunc plena sum moerore, plena angustiis. Versa est in contrarium benedictio et gratia mutata est in tribulationem. Ego te genitum in fasciis inuolui, in pręsepio* reclinaui, totis animę meę affectibus colui ac dilexi. Tu pastoribus nunciatus, tu magis monstratus; utrique ut Deum adorarunt, ut hominem oculis intuiti sunt. Scio te, fili dulcissime, Deum de Deo ante secula natum, de me assumpta humanitate in tempore genitum, et utrunque in te confitens me Dei et hominis matrem esse agnosco. Veruntamen, quanto hęc mihi gratia maior, tanto et dolor meus acrior atque acerbior. Itaque pręteritorum recordatio beneficiorum pręsentis calamitatis grauitatem non mitigat quidem, sed auget. Veluti cum diuitis alicuius opes uis hostilis diripit, eo plus doloris ei accedit, quo plus habuit facultatum. Heu, quid agam misera mater? Quo me uertam, nescio. Ecce gladius ille olim a Simeone prędictus animam meam pertransiuit, gladius angustię, gladius moeroris, gladius *corr. ex presepio

-- 490 --

tristitię intolerabilis. Quanquam supplicium tuum, fili charissime, soluat mundum a peccato, salus sit generis humani, genetrici tamen tuę graue est et importabile, solicitudinis angorisque plenum. Grata est quidem futura hominum salus, nec ignoro, quia abs te audiui, te propediem cum immortalitatis gloria surrecturum. Nihilominus hic pręsens cruciatus tuus et mors tua super omnia mihi tristis est et acerba et tandiu dolenda, donec exoptatus resurrectionis tuę me consoletur dies. Interim doloris impatiens quęrere compellor: Quare diuinitas tua non aliam inuenit uiam, quę hominum saluti consuleret, qua captiuos de seruitute liberaret? Quid necesse fuit, ut te tot laboribus, tanto ludibrio, tam graui supplicio, tam ignominiosę morti exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te surrecturum discipulis etiam tuis non semel dixisti, sed mora omnis mihi nimio plus est molesta. Citius ergo exurge, amor meus, citius ad nos redi, dulcedo mea, ut tuos omnes tua morte moestos tua consoletur suscitatio et tuam miseram matrem tantis liberet animi angustiis. Donec saltem, sicut prędixisti*, eueniat, interim inquietum erit cor meum, pectus ęstuabit desyderio, oculi lachrymas effundere non cessabunt, somnum non capient, nihil, quod sibi uisu lętum sit, spectare poterunt. Solus tuus iterum uiuentis exhilarare poterit conspectus, sola tui corporis lętificare resurrectio meque ingenti anxietudine pene deficientem ab interitu liberare.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.