Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Dum his aliisque huiusmodi querelis ante crucem filii sui Beata Virgo fatigaretur, mulieres,
quę aderant, tristem consolari nitebantur. Nam discipuli metu perculsi diffugerant, pręter
Ioannem, qui et ipse lachrymans a latere eius non discedebat. Tunc Saluator et Dominus noster
maternorum uiscerum magis quam membrorum suorum dolorem sentiens, ne illa se penitus ab ipso
deseri putaret, de *corr. ex predixisti
-- 491 -- c ruce respiciens affari coepit. Sic enim in Euangelio est scriptum: Cum
ergo uidisset Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier,
ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam
discipulus in suam. Ipso uultus gestu et matri ostendebat discipulum et discipulo
matrem. Nam manus ambę clauis ligno confixę tenebantur. Nec multis uerbis opus erat morte
imminente, paucissimis plenam expediuit consolationem. Non dixit: Mater, ne materno nomine
audito illa plus doloris conciperet. Ac ne filio se penitus carere, donec ipse a mortuis
resurgat, putaret, loco sui discipulum reliquit. Vtque etiam ipsum discipulum cęteris fuga
dilapsis permanentem remuneraret, eam, quę Dei et hominis mater erat, illi in matrem reliquit.
Ex illa — inquit — hora accepit eam discipulus in suam; ei se utique in seruitium tradens, ne
saltem famulo careret, quę iam carebat filio. Ob hoc autem Dominus Virginem Ioanni
commendauit, quia et ipse uirgo erat. Palam itaque fecit, quam magni precii esset apud Deum
uirginitas. Hanc Christus in se seruauit, in matre elegit, in discipulo dilexit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|