Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Gustata autem felis amaritudine acceptoque aceti poculo: Consummatum est,
inquit. Hoc est, consummata et finita sunt, quę in prophetis et in psalmis et in omnibus Legis
cerimoniis de me fuerant significata. Consummata est diaboli potestas, et qui per lignum
uicerat arboris uetitę, per lignum uictus est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et
finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi sanguine. Qui captiui
tenebamur, redempti sumus. Qui serui eramus diaboli, facti sumus per Christum filii Dei. Quid
hoc beneficio maius? Quid ista charitate ardentius? Mortem sponte subiit Dominus, ut seruis
uitam daret, non hanc momentaneam et caducam, sed illam stabilem et ęternam. Quid dico: mortem
subiit, cum etiam ante mortem nullus corporis eius sensus a poena fuerit alienus? Visus
offendebatur actis gestibusque impiis Iudeorum, conuitiis auditus, odoratus loci, in quo -- 495 -- d amnati morte mulctari solebant, sanguinolento foetore, gustus felis acetique
potatione, tactus, qui totius corporis est, flagellorum uerbere, spinarum punctione,
colaphorum percussu, sputorum foeditate, clauorum confixione.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|