Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Et hęc — inquit — dicens expirauit. Corpus mortuum mansit in cruce,
ad Patrem anima abiit, diuinitas uero neque a corpore discessit neque ab anima. Dei enim
uerbum, quod semel assumpsit, nunquam dimisit, et in sepulchro fuit cum corpore a solutione
illud defendens, et cum anima in paradiso ad dextram sedens Dei Patris. Alioquin et corpus in
triduo illo corrumperetur et anima ad ipsum uiuificandum tam cito non redisset. Cęterum, licet
in morte anima et corpus hominis inter se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita
Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc
etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter
separationem animę et corporis, homo tamen propter humanitatem, quę inseparabilis est et tam
animę quam corpori -- 496 -- communis. Homo ergo et Deus fuit propter Verbi cum assumpta
humanitate unionem. Homo autem perfectus fuit et ante mortem quidem, sed passibilis atque
mortalis, et post resurrectionem, sed neque iniurię obnoxius neque morti. Si tales effici
cupimis, ipsum, qui talis fuit, sequamur,
ipsum audiamus, ipsi obtemperemus et hac ipsa in re nec impiorum minę nec mortis timor nec
ulla nos ab illo separent mundi huius aduersa. Nihil enim nobis nocere poterit, quandiu in
seruanda Christo fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt,
timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet
iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam
finienda.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|