Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Vnus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos
nescitis quicquam nec cogitatis, quia expedit uobis*corr. ex nos, ut unus moriatur homo pro populo, et
non tota gens pereat. Alio Caiphas animum intendebat regno metuens terreno, alio uerba
spiritaliter intellecta dirigebantur. Vnde sequitur: Hęc autem Caiphas a semetipso non
dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente;
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando
designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus
autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet
multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę dicta erant, latebat.
Diuersa ergo prophetantium merita diuersos faciunt prophetas. Mali enim sicut boni ad
intelligendum illuminari non merentur. Quid igitur malis prodest prophetare, si non datur
intelligere? Magis itaque optandum est, ut uitam habeas probram quam linguam prophetantem.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|