Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare
uenerat, si in ipsum credere uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus,
patiantur, declarat dicens, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet
ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot
signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter
contigisse non ignorarent.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|