Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Iudei ergo minus perpendentes mirabilia Domini nostri et iniquo admodum animo ferentes ab eo
se tam ignominiose de templo eiectos, rursum in necem eius inter se consultant, rursum eum
perdere decernunt, a quo erant saluandi, si quicquam mentis sanę habuissent. Cum igitur (ut
Mattheus, Marcus et Lucas referunt) proposuisset eis parabolam de colonis uineę, qui domini
uineę seruos uerberibus affecerunt filiumque occiderunt extra uineam eiectum, et intulisset:
Veniet dominus et perdet colonos istos, et dabit uineam aliis; utque apertius
dicta intelligerent, subiunxisset: Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et
dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis
talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese
continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum
commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię,
crudelitatis in prophetas et in uiros sanctos.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|