Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Lauat autem Dominus et extergit discipulorum suorum pedes, ut nos instruat, quam emundati accedere debeamus ad sumendum corporis et sanguinis eius sacramentum. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Venit ergo ad Symonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lauas pedes? Non lauabis mihi pedes in ęternum. Et Petrus igitur tantam Domini humilitatem admiratus non sinit sibi ablui pedes. Cum uero subsequenter audisset: Nisi lauero te, non habebis partem mecum, usque adeo separari a consortio Domini sui expauit, ut statim mutato proposito responderet: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Quasi diceret: Totum me laua a planta pedis usque ad uerticem capitis; tantum ne me a te separes. Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. Qui enim Christi baptismo lotus est, totus mundus est. Confirmatione tamen ei opus est, ne inquinetur. Vnde baptizatos in

-- 442 --

ecclesia sacro deinde chrysmate inungi ab episcopo cernimus. Vel hoc est illud, quod Paulus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui iudicat* me, Dominus est. Non enim sufficit nostra emundatio, id est a peccatis abstinentia; nisi Christi meritum accesserit, cęleste regnum ingredi non merebimur. Tunc ergo Iesus pedes nostros lauat, cum per passionis suę gratiam nos de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non omnes. Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Latebat ergo inter agnos lupus, inter homines sanctos spiritus nequam. De quo dicitur: Vnus uestrum diabolus est.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.