Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Et quoniam eiuscemodi labores ęterna sequitur remuneratio, in alio psalmo dicitur:
Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem uenient cum exultatione,
portantes manipulos suos. Hoc idem in Euangelio prędixit discipulis Saluator noster:
Mundus gaudebit — inquit — uos uero contristabimini, sed tristitia uestra
conuertetur in gaudium. Hoc ipsum liber, qui Sapientię inscribitur,
continet, ubi dicitur: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum
immortalitate
plena est. In paucis uexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentauit illos, et
inuenit illos dignos se. Recte itaque diuinus psalmista ait: Multę tribulationes
iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex
iis non conteretur. Quod si ossa iustorum custodit Dominus, ne conterantur, quanto
magis animas, ne pereant? Dominus ergo supponit suis cultoribus manum, ne cadant, et in
periculis protegit illos et in pugna adiuuat. Hoc ipsi in psalmis confitentur et aiunt:
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel, nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exurgerent homines in nos, forte uiuos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in
nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransiuit
-- 551 --
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|