Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
eam imbrem. Auferam, inquit, ab ea munimen protectionis meę, et tunc urbe ab
inimicis euersa ciuibusque seruitute oppressis eradicabitur atque disperibit. Ait enim:
Vinea Domini exercituum domus Israhel est. Nubes uero desierunt eam imbribus
irrigare, quando apostoli Iudeis incredulis dixerunt: Vobis primum oportuit prędicari
uerbum Dei, sed quia repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. Quibus credentibus
corda, quę terra arida erant, suscepta apostolicę disciplinę pluuia exhuberarunt fructibus
uirtutum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|