Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum peccatum in eum, quem diligere ac reuereri debuerunt, quibus in locis Veteris Scripturę, antequam perpetratum foret, fuerit ostensum. Ipse Dominus, multo antequam in carne apparuisset, per os Esaię conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem suum, et asinus pręsepe domini sui, Ishrahel autem me non cognouit, et populus meus non intellexit. Post hęc in eosdem exclamauit: Vę, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini* telam, et non per spiritum meum. Non enim Scripturę, quę** de Christo uenturo erat, secuti sunt consilium, ut uenientem susciperent, sed magis sibi quam Spiritui Sancto credentes, cum filii essent, facti sunt desertores. Iccirco rursum ait: Expandi manus meas tota die ad populum *corr. ex ordimini **corr. ex que

-- 581 --

incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas. Docuit illos in templo frequenter, at illi aduersus docentem conspirabant. Quam ob rem in Hieremia quoque audimus lamentantem: Me dereliquerunt fontem aquę uiuę, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quę continere non ualent aquas. Dissipari enim et perfluere et euanescere necesse est, quicquid a lege diuina diuersum excogitatur. Propterea plurimę quidem hereses, quę Euangelio aduersabantur, iam desierunt. Iudeos ergo a se alienatos et in Osee propheta pręuidens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. A Domino itaque derelicti, stulti, fatui, absque intelligentię sensu facti sunt, et post tergum conuersi cum uxore Loth in statuam salis mutati sunt, immo sal insipidum ad nihilum ualens, nisi ut proiiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Igitur stultitię illos arguens — ut in Hieremia legimus — quis cęcus, inquit, nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Esaię quoque pręcipit dicens: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; uidete uisionem, et nolite cognoscere. Non iubentis Dei hęc uox est (ut ante diximus), sed futura pręuidentis atque scientis.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.