Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Fornicata es cum ęmatoribus multis;[ERROR: no reftable :]Iudei uocantur ad
poenitentiam tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Denique
post multas pręuaricationum uestrarum obiectiones prophetę pręcipit dicens: Vade et
clama sermones istos contra aquilonem, et dices; Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus,
et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar* in
perpetuum. Et rursum clamat: Conuertimini, filii reuertentes, et sanabo
auersiones uestras. Videte, quid promittat uobis Deus uester. Mutet ergo Aethiops
pellem suam et pardus uarietates suas. Induimini nouum hominem. Nolite inebriari calice
Babylonis, poculo confusionis. Patres uestri ab Aegypto discedentes, quia Deo increduli
fuerunt, in deserto intra quadraginta annos omnes mortui sunt neque Terram promissionis
ingredi potuerunt. Ita et uos, nisi Euangelio credideritis, nisi Iesum ducem secuti fueritis,
regnum cęleste in Christum credentibus promissum intrare non ualebitis. Nolite ergo imitari
Iamnem et Iambrem, ut, quemadmodum illi Moysi, ita et uos resistatis Euangelicę ueritati,
sicut hactenus fecistis. Ille, qui crucifixus est in terra, regnat in cęlo. Illum, quem uos
negatis, prophetę omnes confessi sunt, apostoli prędicauerunt, gentiles *corr. ex
irascor
-- 584 -- receperunt,* martyres per supplicia, quę passi sunt, glorificauerunt. Insana
profecto et furori simillima obstinatio to testimoniis firmatam, tot argumentis
manifestam, tot miraculis probatam respuere ueritatem solosque perire malle quam cum aliis
saluari. Qui enim non credit, iam iudicatus est. Non enim resurgent** impii in iudicio neque
peccatores in concilio iustorum. Resurgent autem, ut tormenta cruciatusque patiantur, a iustis
separati et cum apostaticis spiritibus in imo inferni carcere nunquam deinde aperiendo
infeliciter conclusi.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|