Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Intrauit autem in hortum Dominus, ut primorum parentum peccatum in horto perpetratum, in
horto a Iudeis *corr. ex depręcationis
**corr. ex depręcatus
***corr. ex compelebatur
-- 586 -- c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis
testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat
dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista
sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi
endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset.
Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio
iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit,
ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum
ad areolam aromatum, ut pascatur** in hortis, et lilia colligat. Areola aromatum odor
est uirtutum, quem in sanctis suis inueniens Dominus illo pascitur, illo delectatur. Tunc
autem lilia colligit, cum fidelium animas omni penitus peccati labe purgatas innocentięque
candore liliorum instar nitentes in suum recipit paradisum, quem Latine pomarium, id est
pomorum hortum dicimus. In quem primus Redemptor noster ingressus est, ut se cęteris in ipsum
credentibus ingrediendi ducem atque autorem pręstaret.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|