Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Petrus uero Domini sui ulturus iniuriam Malchum, pontificis seruum, ferit et a Domino
arguitur. Malchum hunc, qui fortasse (ut seruorum mos est) linguę petulantia Dominum
lacessierat, figurabat ille Semei, filius Gerra, de Saulis cognatione, qui Dauid regem, cum
Absalonis seditionem fugeret, maledictis probrisque incessuit et lapidibus insecutus est.
Abisai autem uindicare uolentem rex inhibuit. Ita et Christus Petro, ut gladium reconderet,
quem eduxerat, iussit et ultra sęuire non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi
diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in
ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Hoc
Zacharię est, sed illic mutatur loquentis persona. Ait enim: Percute
pastorem, et dispergentur oues, ut prophetę sit uox ad Patrem. Percussum se
queritur* Dominus in psalmis dicens: Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et
super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Percussus est a Patre, ut nos salui essemus,
dicente Apostolo: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum. Percussus est autem a Iuda propter pecunię cupiditatem, a Iudeis uero propter
inuidiam, quod plus illis a plebe honoraretur. Et magis Domino dolori fuit illorum perfidia,
ob quam peribant, quam uulnerum cruciatus, quem ab eis patiebatur. Vnde alibi ait: Super
omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et uicinis meis ualde, et timor notis meis; qui
uidebant me, foras fugerunt a me. Quid est foras a Christo fugere nisi de eius
ueritate dubitare? Vacillauit autem in apostolis fides, cum eum supplicia pati uidissent, quem
regnaturum sperabant. Quam ob rem in alio psalmo ad Patrem loquens ait: Longe fecisti
notos meos a me. Inter istos illum etiam in Scripturis quęramus,** qui his, a quibus
apprehensus fuerat, relicta *corr. ex quęritur
**corr. ex queramus
-- 590 -- syndone aufugit nudus. Videtur hunc indicare nobis Amos propheta dicens:
Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Typum
huius expresserat Ioseph, qui relicto in manibus foeminę impudicę palio effugit, ne adulterium
exigenti consentiret. Adulterium iuxta mysticum sensum fugere est hereticorum cauere
prauitatem nec sinere eorum capi argutiis. Palium uero relinquere terrenarum rerum curę
renunciare est et his expeditum Christo seruire.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|