Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Hoc futurum et Zacharias uidens ait: Dicetur ei: Quid sunt plagę istę* in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Promissum enim dilexerunt, sed exibitum detestati sunt. Eadem ista succincto complexus est sermone Esaias dicens: A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vulnus et liuor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Idem iterum ait: Inglorius erit inter uiros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Ipse et Dominus despectum se et pro nihilo habitum confitetur in psalmis dicens: Ego uermis sum, et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Omnes uidentes me deriserunt me; locuti sunt labiis et mouerunt caput. Hoc est illud profecto, quod Mattheus ait: Prętereuntes autem blasfemabant eum mouentes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas. De his in psalmo queritur** dicens: Subsannauerunt me subsannatione, frenderunt super me dentibus suis. Crucifixerunt eum et — sicut Ioannes ait — cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum. Hi latrones erant, ut Euangelistę tradunt. Et impletum est Esaię uaticinium dicentis: Cum sceleratis reputatus est. Idem significare uidetur illa Zacharię uisio: Vidi in nocte — inquit — et ecce uir ascendens super equum ruffum, et ipse stabat inter montes umbrosos. Post eum equi ruffi et uarii et albi. Hic, mea quidem sententia, Christus est ascendens in crucem tunc uere ruffam, cum precioso eius sanguine fuit *corr. ex iste **corr. ex quęritur

-- 601 --

perfusa. Et ipse pendens in ea stetit inter latrones perditissimę uitę obscuritate adumbratos. Post eum secuti sunt ruffi cruore martyres doctoresque uarietate scientię pręditi, et monachi castitatis candore nitentes. Quibus in Euangelio dixit: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.