Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Nolite igitur cum uxore Loth retrospicere, o Iudei, et sicut illa conuersa est in statuam
salis, ita uos nolite sal fatuum effici ab hominibus conculcandum. Nolite aspides surdę fieri
obturando aures ad uocem incantantis sapienter. Audite ad ęternę beatitudinis pręmia uos
uocantem Hieremia dicente: Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam
faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
Et iterum: Laua — inquit — a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias.
Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxię? Et rursum: Recedite de medio
Babylonis, de terra Caldeorum egredimini, hoc est de medio confusionis et de terra
feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione alienum quam ideo ne
prophetis quidem uelle credere, ne cogaris credere simul Euangelio, quod ab illorum uaticiniis
nulla penitus in parte diuersum, si quicquam sanę mentis habes, esse intelligis? Egredimini
igitur de littera, quę occidit, et uenite ad spiritum, qui uiuificat. Vultis circumcidi? Quod
secundum Legem fecistis in carne, secundum Euangelium facite in spiritu. Circumcidite uitia et
uirtutibus inherete! Vultis offerre sacrificia? Non uitulorum sanguine uobis opus est, sed
mentis puritate, dicente Propheta: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum
et humiliatum Deus non despiciet.
-- 610 --
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|