Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent
infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus...
Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque
difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut
audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque
doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę
futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse,
cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce
negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non
incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat
historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli
autem, qui primus ex illis erat, intelligentiam uisionum et somniorum. De his postea dicitur:
Steterunt in conspectu regis; et omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus
est ab eis rex, inuenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos, qui erant in
uniuerso regno eius. Hi igitur typus erant futurę in Christo adhuc puero sapientię
atque scientię diuinitus infusę. Qui enim ante secula sapientissimus fuit, eum in seculo
genitum omnibus sapientia pręstare oportuit. Quod autem isti figuram Domini prę se tulerint,
nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias
donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel
saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit
gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|