Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę
habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia,
quę habes, et da pauperibus ... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait:
Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia
neque duas tunicas. Ac ne Deo in paupertate seruiendo aliquid tibi, quo sustentare
uitam possis, defuturum timeas, interrogat eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et
pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim
deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem
seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere
concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt.
Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus, -- 542 -- dum diuitias sibi non in
terra, sed in cęlo quęrunt. Sed uideamus, si in his quoque, quę de Christi discipulorumque
eius paupertate retulimus, in prophetarum reperire possimus uaticiniis, ut, cum cuncta, quę
prędicta sunt, impleri in Euangelio monstrabimus, magis patescat, quam stulta sit Iudeorum
credere Christo nolentium obstinatio.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|