Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Vide igitur, quanta apostolorum dignitas, ut nobilissimam omnium creaturam angelos homo iudicet et naturę angelicę sublimitatem gratię homini datę uincat magnitudo. Qui ergo prius erant piscatores, facti sunt Dominici gregis pastores; qui erant humiles et abiecti, fiunt seniores plebis et principes populi; qui quoque erant rudes et idiotę, repleti sunt Spiritu Sancto, ut essent diuini uerbi pręstantissimi doctores. Et hęc quidem mutatio dexterę Excelsi, qui suscitat de terra inopem et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Quibus ergo in Euangelio dixit Dominus: Venite post me, et* faciam uos fieri piscatores hominum. Hos multo** ante se missurum promiserat Deus Esaia testante ac dicente: Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos, dicit Dominus; et post hęc mittam uenatores multos, et uenabuntur eos. Hi fuerunt iacula et sagittę aduersus gentium errores diabolique dolos, quę***corr. ex. de *add. **corr. ex. multos

-- 545 --

Abacuch propheta pręuidit, cum ad Deum uerba conuertens diceret: In luce iacula tua ibunt, in splendore coruscationis* armorum tuorum. Et sanctus psalmista Dauid: Sagittę tuę acutę — inquit — populi sub te cadent. Hi fuerunt fontes et torrentes et flumina iuxta illud: Tu dirupisti fontes et torrentes. Et illud: Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt. Hi fuerunt pastores illi, de quibus in Hieremia locutus est Dominus: Dabo uobis pastores iuxta cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. Hi fuerunt custodes illi et speculatores, quos Ecclesię suę apposuit Dominus ad eam in Esaia dicens: Super muros tuos constitui custodes. Et per eundem prophetam: Regnabit — inquit — Deus tuus, vox speculatorum tuorum. Ad quos in Euangelio Saluator ait: Non uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Hi fuerunt sacerdotes illi, de quibus in psalmis dixerat Deus: Sacerdotes eius induam salutari. Hi fuerunt petrę, lapides et montes, de quibus Amos propheta: Nunquid currere possunt in petris equi?** Hoc est, equi pharaonis, demonia mala, pręualere discipulis Christi. De lapidibus autem impolitis, quos ferrum non attigit, altare Domino ędificatum in libro Iesu Naue legimus. Lapidum istorum impolities apostolorum integritas est, quam nulla malarum cupidinum uis corrupit. Tales erant illi, quibus Petrus apostolus scribens ait: Et ipsi, lapides uiui, superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum. Montes autem psalmista nominat: Montes exultabunt in conspectu Domini. Et iterum: Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui. Et rursum: Fundamenta eius in montibus sanctis. Apostoli quippe fundamenta Ecclesię sunt, apostolorum autem fundamentum Christus est.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.