Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
et ad pręsides et reges ducemini propter me. Et ut per futurorum notitiam Deum
esse agnoscas, quęcunque prędixerat, illa euenerunt. In synagoga enim dum Christum prędicant,
a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam
digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides
tracti supplicio afficiuntur, pro illo morientes, qui pro omnibus motri
uoluit. Nero Cęsar Petrum crucifixit, [ERROR: no reftable :]
Apostoli
Paulum capite mulctauit; Andream Egeas, Achaię proconsul in crucem egit; Phillippum
Phrygię pręses lapidibus obrui iussit; Bartholomeum Armenię rex uiuum decoriauit; Iacobus
Maior Hierosolymis Herodis iussu capite truncatur, Minor de pinna deiicitur et fuste fullonis
fracto cerebro interimitur; Ioannes Traiano iubente in oleo coquitur, sed non lęditur, in
Pathmo relegatus mortem obiit; Thomas Indię regis iussu lanceis confossus occubuit; Mattheum
in Perside Hirtacus* rex orantem post tergum ferro transfixit: Iudas Thaddeus et Symon
Cananeus siue Zelotes in urbe Caldeorum Senair, cum eorum pręsentiam simulachra lapidea ferre
nequissent atque corruissent, ab idolorum sacerdotibus laniati sunt; Matthias in Iudea Romano
ritu securi percussus martyrium peregit; Barnabam, Pauli socium, Salaminę Iudei rogo iniectum
concremarunt.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|