Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous paragraph

Next paragraph

Signa autem eos — inquit — qui crediderint, hęc sequentur: In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super ęgros manus imponent, et bene habebunt. Credentibus quidem discipulis data sunt signa hęc: de obsessis corporibus per inuocationem nominis Christi demonia eiiciebant; Spiritu Sancto super eos descendente uariis linguis locuti sunt; Paulo uiperę morsus nihil nocuit; Ioannes apostolus uenenum impune bibit; ęgrotos Petri umbra sanauit. Nemo dicat Christianos illos non

-- 674 --

c redere, in quibus talia signa sequi non uidet. Omnes in Christo unum corpus sumus. Quicquid membra egerunt, ad totum corpus pertinet. Nostrę religionis signa sunt, quę per Christi discipulos facta sunt. Non aliud credimus quam quod illi crediderunt. Signa ergo, quę illi fecerunt, nostrę fidei sunt. Si nostrę fidei sunt, nostra sunt. Si nostra sunt, quomodo nos credere non testantur? Omnes, qui credimus, unum sumus in Domino. Quod unius est, omnium est. Ac nequis cauilletur, non merita nunc metimur, sed fidem. Cęterum eadem signa, si spiritaliter interpretentur, quottidie in Ecclesia fieri apparebit. Demonia eiiciuntur, cum per poenitentiam et peccatorum confessionem a diaboli seruitute liberamur. Linguis loquimur nouis, cum gentilium poetarum auribus blandiens eloquium philosophorumque argutias omnia in incertum reuocantium prudenter abiicimus et ad diuinas conuersi litteras de ueritatis disciplina incipimus ratiocinari. Serpentes tollimus, quando hereticorum prauitatem pellimus de Ecclesia, ne uenenum eorum illos, qui sani sunt, inficiat. Mortiferum tunc bibimus, cum peccamus. Sed peccatum non nocet, cum displicet. Septies enim in die cadit iustus, et iusti nomen non amittit, quia cito, cum ceciderit, surgit. Super ęgros manus imponimus et bene eis succedit, quoties uitiis debilitatos ad capessendam uirtutem salubri exhortatione, ut curentur, excitamus.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.