Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Horam uero resurrectionis eius prędixit psalmista dicens: Ad uesperum*** demorabitur
fletus, et ad matutinum lętitia. Patrem quoque olim dicentem sentimus: Exurge,
gloria mea, exurge psalterium et cythara. Et filium respondentem: Exurgam
diluculo. Exurge, gloria mea — hoc equidem cum eo conuenire reor, quod in Ioannis
Euangelio dicitur: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
Resurrectio enim Filii gloria fuit Dei Patris. Homines quippe resurgentis Christi
miraculo commoti crediderunt et glorificauerunt Deum, et per apostolorum prędicationem clara
facta est in unitate substantię ueritas Trinitatis. Tunc etiam clarificabat Deum Dei Verbum,
cum dicta factaque ad Patrem referret ac diceret: Quę a Patre audiui, hęc loquor.
Et: Pater in me manens, hic facit opera, quia ego in Patre, et Pater in me est.
Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post
dictum istud et Deus clarificatus est in eo. Sequitur: Si Deus clarificatus est in eo,
et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Continuo enim
diuina factum est uirtute, ut, qui passus et sepultus fuerat, spoliato inferno morteque
deuicta exurgeret uiuus, sicut prędixerat, et appareret multis. Diximus, quare dictum sit:
Exurge, gloria mea. Dicamus etiam, cur additur: Exurge, psalterium et
cythara. Qui uerbum Patris est, idem profecto et *corr. ex quidam
**corr. ex Oseę
***corr. ex uesperam
-- 617 -- p salterium et cythara eius est. Per eum enim insonuit, cum mundum et ea, quę in
mundo sunt, crearet, cum angelos constitueret, cum hominem formaret et cum reliqua animantia
conderet, cum terrę germina educeret, cum ea, quę futura erant, prophetarum cordibus
insinuaret et cum lapsam hominis naturam errigeret angelicamque damnaret, cum uiam uitę
doceret et credentibus cęlestis regni ianuam aperiret. Omnia enim per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. Hoc ergo psalterium, hęc cythara, id est, hoc Dei uerbum, caro
sacrum est, et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum gratię et ueritatis. Quo autem plenius atque distinctius et resurgentis uirtutem et
ascendentis maiestatem contemplari possimus, Euangelii textum inspiciamus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|