Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Aspectus autem angeli refulgens atque coruscus cum niuei candoris indumento lętitię et
gaudii signum erat. Lętandum enim et exultandum fuit eo in gloriam resurgente, qui pro nobis
morti se obtulerat in humilitate. Prę timore — inquit — eius exterriti sunt
custodes, et facti sunt uelut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus, quas
et ipsas turbauerat metus: Nolite timere uos. Quasi diceret: Timeant illi, qui
non credunt, qui in perfidia perseuerant et non uitę, sed mortis filii sunt. Vos uero nolite
timere, quę Christo iungi cupitis, Christum amplecti affectatis atque unguento fidei, spei et
charitatis ipsum delinire properatis. Vos, inquam, nolite timere, sed confidite, bono este
animo. Talibus enim ille se inueniendum pręstat seque perpetuo fruendum offert.
Nolite — inquit — timere uos. Scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est,
quęritis. Non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et uidete locum, ubi positus erat
Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit. Et ecce pręcedet uos in
Galileam. Ibi eum uidebitis. Ecce prędixi uobis. Qui crucifixus, inquit, fuit, a
mortuis resurrexit, mors rediit in uitam, infirmitas mutata est in uirtutem, carnis humilitas
exaltata est in diuinitatis gloriam. Et, si mihi non creditis, uidete locum, ubi positus erat
Dominus. Vacuum sepulchrum faciat uobis resurrectionis fidem, si uerba non faciunt. Non est
hic ille in carnis suę pręsentia, qui ubique est in pręsentia suę maiestatis. Cito igitur
euntes abite de loco mortis et mentem eleuate ad locum uitę, ut uitam, quę Christus est,
inuenire ualeatis. Ipse Dominus pręcedet uos, pręcedentem sequimini. Beatus est seruus, qui
domini obseruat uestigia. Qui enim ueritatem sequitur, non errat. Qui luci proximat, non
offenditur a tenebris. Qui supra petram ędificat, contra procellarum -- 621 -- impetum
domum stabilem reddit. Veruntamen tu, qui Christum sequi desyderas et ad beatitudinem, ad quam
uocatus es, peruenire, quoties inanis glorię mentem inuadit cupiditas, quoties ad auaritiam
pecunię amor impellit, quoties crapulandi meretricandique tibi blanditur libido, refer inde
pedem, compesce mortiferi cogitatus affectum dicens: Surrexit Christus, non est hic.
Pręcessit in Galileam, ibi eum uidebo. Galilea interpretatur transmigratio. Si Iesum
uidere uis, si frui consortio eius exoptas, transmigrandum tibi est de ocio ad labores, de
superbię fastu ad mansuetudinis humilitatem, de uoluptatibus ad continentiam et, breuiter, de
uitio ad uirtutem. In eiusmodi transmigratione ad locum peruenitur, in quo uidendum se prębet
Christus ad dexteram Dei sedens, ut fidelibus suis diuidat ęternę felicitatis hęreditatem.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|