Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Dum alię uiso angelo prę timore obstupuissent et — ut Marcus testatur — mutire non auderent,
illa interim uiso aperto monumento corpus inde sublatum putauit et continuo cucurrit
discipulos hac de re facere certiores rursumque rediit ad monumentum. Venerunt Petrus et
Ioannes, et cum uacuum sepulchrum offendissent, transpositum corpus putarunt atque abierunt
residentibus adhuc in eodem loco mulieribus. Cumque et ipsę mulieres tandem recessissent, ut
angeli de resurrectione dicta discipulis referrent, Maria remansit sola ad monumentum plorans.
Dominus autem mulieribus a sepulchro redeuntibus apparuit in itinere, ut diximus, ante tamen
Marię Magdalenę se ostendit ad monumentum, ne cui minus consona uideatur Euangelistarum
narratio. Hanc autem Marię uisionem et duorum discipulorum ad monumentum cursum Ioannes
diligentius diffusiusque describens: Vna — inquit — sabbati Maria
Magdalene** uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum, et uidit lapidem reuolutum a
monumento. Cucurrit ergo, et uenit ad Symonem Petrum et alium discipulum, quem diligebat
Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum.
Amoris erga Dominum magnitudo Magdalenam non sinit quiescere. Vidit monumentum apertum atque
uacuum, et nihil morata ad discipulos recurrit, quod factum putat, edocet, ut aliorum subsidio
adiuta facilius, quod quęrit, inueniat. Quasi diceret: Venite mecum, ut simul quęramus, quem
simul et uiuentem dileximus et mortuum lugemus. Non tamen expectat, ut illi secum ueniant.
Dicto citius *corr. ex Magdalena
**corr. ex Magdalena
-- 627 -- recurrit ad sepulchrum. Qua abeunte — ut Euangelista ait — exiit Petrus et
ille alius discipulus, et uenerunt ad monumentum. Currebant — inquit — duo
simul, et ille alius discipulus pręcucurrit* citius Petro, et uenit primus ad monumentum. Et
cum se inclinasset, uidit posita linteamina, non tamen introiuit. Venit ergo Symon Petrus
sequens eum, et introiuit in monumentum, et uidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat
super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Tunc
ergo introiuit et ille discipulus, qui uenerat
primus ad monumentum, et uidit, et credidit. Quid uidit aut quid credidit, nisi
quod mulier uiderat et crediderat? Vacuum uidelicet sepulchrum et corpus inde sublatum. Ideo
subditur: Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat** eum a mortuis
surgere.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|