Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Etenim Saluator noster ac Dominus, cum in cruce pendens expirasset, relicto corpore creditur
ad inferos penetrasse et per diuinitatis suę uirtutem spoliasse infernum eduxisseque inde
sanctorum animas, quibus expectabatur, secumque ad superos retulisse, ut ipso resurgente et
ipsi resurgerent cum corporibus nulli iam corruptioni obnoxiis. Sic enim in Euangelio est
scriptum: Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de
monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis.
Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis,
quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut
Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem:
Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est
illis duntaxat, qui *corr. ex plausus
**corr. ex Christę
-- 612 -- corpus omni iam mortalitatis fece uacuum ac beatificatum uidere mererentur. Cum
surgente igitur surrexerunt et cum ascendente in cęlum ascenderunt, ut utriusque miraculi
testes essent et nos in spem resurgendi atque in cęlum ascendendi confirmarent.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|