Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Deinde abeuntibus a sepulchro discipulis Mariam retinet Magistri sui amor. Non enim erat de
illis, qui usque ad tumulum amicos diligunt, et simul cum illis dilectionem suam sepeliunt,
nec ultra eorum recordantur, cum magis iis opus sit, ut tunc, cum uita decedunt, diligantur,
quam dum in corpore uiuerent. Post mortem autem diligere nihil aliud est nisi pro defunctis
preces Deo offerre, elemosinas facere, pietatis opera exercere, ut a peccatis citius purgentur
et purgati de poenis illis, quarum finis speratur, ad eam, quę ęterna est, quietem facilius
transferantur. Maria ergo, quę mortuum etiam Dominum suum diligebat, stabat — ut
Euangelista ait — ad monumentum foris plorans. Quare Maria plorat, et discipuli,
qui ad monumentum cucurrerunt, non plorant? Fortasse, quia infirmior sexus magis promptus est
ad lachrymas uel quia illi aliud, hęc aliud -- 632 -- c ogitabant. Illi ab amicis
exportatum corpus putabant, a Iudeis exemptum et alicubi per contemptum proiectum, et non
minus dolebat mortuo illatam iniuriam quam in cruce pendenti poenam. Dum ergo
fleret — inquit — inclinauit se et prospexit in monumentum. Et uidit duos angelos
in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu.
Inclinare illam et in monumento prospicere faciebat Domini sui desyderium, ut, cuius corpus
inuenire non poterat, saltem locum, in quo iacuerat, uideret. Pars enim consolationis est
absentis amici siue locum, in quo frequens fuit, consyderare uel res eius, quas discedens
reliquit, cernere et contrectare. Tali affectu Magdalene* uehementer sollicitata prospexit in
monumentum, ut et locum uideret, in quo Dominus iacuerat et, siqua iacentis uestigia ibi
relicta essent, disceret. Vidit — inquit — duos angelos in albis sedentes,
unum ad caput, et unum ad
pedes, ubi
positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem
expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat,
nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos
tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario
iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris enim
passio mentis rationem oppresserat. Sine intermisione ergo flebat, donec uoti, quo ueluti
furore agitabatur, compos fieret.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|