Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in
modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento
esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius
uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto
affectus fuit Dauid, cum in psalmis concineret: Exurge, Domine Deus meus, in pręcepto,
quod mandasti. Et synagoga populorum circumdabit te, et propter hanc in altum
regredere. Non dixit synagoga populi, ne de Iudeis tantum dictum
intelligatur, sed populorum, ut ad omnes Domini resurrectionem pertinere nemo dubitet. Nam
plurima quidem gentium multitudo Christum fide complexa est, pauci autem ex Iudeis
crediderunt. Idem Propheta in alio psalmo uotum suum exprimit clamans: Exurgat Deus, et
dissipentur inimici eius, et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. Ipso enim
resurgente dissipatum est regnum diaboli, de quo admonuit nos Dominus in Euangelio dicens:
Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Tunc, qui aduersabantur corpori eius,
quod est Ecclesia, fugere coeperunt a facie eius. Nam ad inuocationem Christi Domini ipsi
nequitię spiritus terrentur atque formidant, et de obsessis recedunt corporibus. Denique
sanctissimum Iesu nomen demonibus horror est, nobis refugium, demonibus lassitudo et
tristitia, nobis robur et consolatio, nobis scutum nulli aduersariorum telo penetrabile, nulli
persecutorum obnoxium iniurię.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|