Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Ideo sequitur: Deinde dicit Thomę: Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et
affer manum tuam, et mitte in latus meum. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Iesus
autem de industria in glorificato etiam corpore seruauit plagarum signa, ut per ea quoque
agnosceretur et se eum esse ostenderet, qui crucifixus, mortuus et sepultus fuerat. Vulnera
igitur discipulis resurgens monstrauit, ne dubitarent eadem in die Iudicii ipsum ostensurum
incredulis atque impiis, ut se cognoscant errasse et in eum, qui pro ipsis passus est, fuisse
ingratos intelligant iusteque cum illis, qui ad sinistram erunt, computari, ut ab eo
damnentur, a quo saluandi erant, si credidissent. Iusti uero uidentes ea in Christo, per quę
liberati et saluati sunt, tanto magis amore flagrabunt, quanto crebrius in suo Saluatore summę
charitatis insignia spectare eis contigerit. Fortasse et in martyrum corporibus uulnerum, quę
pro nomine Domini sustinuerant, cicatrices apparebunt. Augebitur enim carnis beatificatę
pulchritudo, ubi fidelis militię pręclara testimonia fulgebunt. Plus decoris erit in illis
membris, quę propter Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus
processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore
artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut
non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum
suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et
ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris
manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio
ingrati simus, iussa eius exequi? Quod quidem si fecerimus, creduli inueniemur et fideles,
creduli in confitendo, fideles in operando. Qui enim credere se aiunt et nequiter *corr.
ex a deo
-- 656 -- agere non desinunt, hos notat Apostolus dicens: Ore confitentur, operibus
negant.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|