Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Erant — inquit — simul Symon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et
Nathanael, qui erat a Canna Galileę, et filii Zebedei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit
eis Symon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt
nauim. Et illa nocte nihil prehendiderunt. Symon Petrus primus nominatur, primus ad
piscationem accedit, ut, qui ad apostolatus principatum diuinitus eligebatur, ante etiam quam
cęteri ad piscationem hominum exiret. Primus enim Hierosolymis uerbum Dei prędicari coepit.
Hunc reliqui discipuli sequi debebant. Ideo dicunt: Venimus et nos tecum. Sed
nocte illa nihil prehendiderunt. Sol enim iustitię Christus ex
oculis euanuerat. Quo oriente fit dies, et captura successit piscium. Mane —
inquit — facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus
est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet
eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos
mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum.
Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex
parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate,
tunc facie ad faciem.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|