Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Possumus in* his, qui nauigio ad littus perueniunt, consyderare proficientium statum, in
Petro uitę perfectionem. Nauigio ueniunt ad Christum, qui nullo religionis uoto astricti pie
uiuunt, et licet curent secularia, agricolentur, *corr. ex et
-- 659 -- nauigent, negocientur aut artis alicuius opera exerceant, diuinę tamen rei
studium non deserunt curęque est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire,
elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi
ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum meritum, qui
eiusmodi nauigio relicto et omni rei familiaris abiecta cura uoto se obligant perfectę
religionis et ultroneę sese subdunt seruituti, ut semper prępositorum suorum imperata faciant,
castitatem paupertatemque obseruent, in communi uiuant habeantque proprium nihil. Succingunt
itaque tunicam cum Petro, ut in uia Domini expeditius ambulent. Nudi se mittunt in mare
pręsentis seculi, ut in futuro diuites efficiantur. Lumbos etiam ad libidinem se dilatari
solitos perpetuę continentię zona constringunt. Nudi autem mare transuadantur, quia propria
libertate se priuant, ut seniorum faciant uoluntatem, dicente Domino: Qui uult uenire
post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Porro de
illis, qui cum naui ibant, dicitur: Non longe erant a terra; hoc est, a loco, in
quo Saluator stabat et ad se uenientes pręstolabatur. Non enim longe a salute sunt, qui etiam
in matrimonio constituti bene beateque uitam instituunt et, quomodo possunt, Domino
famulantur. Distant tamen ab illis, qui Petrum imitantur, quasi cubitis ducentis. Meritorum
ista distantia est. Centenarius enim numerus ad illos pertinet, qui mandata Dei obseruant.
Decies decem fiunt centum. Per decem autem Legis pręcepta beatitudinem adipiscimur, dicente
Domino: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Atque ideo beatitudo ipsa per
centenarium significata est, quia numerandi ratio per digitos currens de manu leua transit ad
dexteram, cum centum nominat.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|