Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Previous section

Next section

page M. MARVLI DIALOGVS DE HERCVLE A CHRISTICOLIS SVPERATO CONLOCVTORES THEOLOGVS ET POETA THEOLOGVS:

Salue, poeta, Musarum alumne, laurea corona insignite, lyre carminumque cantu Celeberrime!

POETA:

Et tu salue atque uale, mysteriorum contemplator atque interpres, optime theologe!

THEOLOGVS:

Quid tu hic solus?

POETA:

Solos esse oportet, qui egregium aliquid altumque meditantur. Nam in secessu cogitata purius exeunt. Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies.

THEOLOGVS:

Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub arbore hac consederimus, quęro abs te, quos ex mortalibus prisci poetę tui praecipuis extollunt laudibus quosue maxime mirantur?

POETA:

Viros illos cantatissimos habent, quos heroas appellant.

THEOLOGVS:

Quinam sunt heroes isti?

POETA:

[ERROR: no reftable :](Heroes) Nunc, ut reor, nulli, sed multis ante sęculis aliqui fuisse memorantur, ut Hercules, Iason, Perseus, Diomedes Argiuus, Aiax Thelemonius, Meleager Calydonius, Vlixes, Theseus, Achilles, Aeneas et his alii similes. Heroas enim nominarunt uiros fortissimos et supra humanam uim euectos ac semideos.

THEOLOGVS:

Quis ergo tibi illorum cęteris omnibus uidetur pręferendus?

POETA:

[ERROR: no reftable :](Hercules) Absque ulla controuersia Hercules ipse, utpote ob res pręclare gestas in deos relatus, opinione eorum, qui olim ante nos in terra uixere. Et quidem plura magisque admiratione digna de illo narrantur quam de ullo alio ex iis, quorum tibi retuli nomina.

THEOLOGVS:

Vellem certe abs te audire, quid ille in uita egerit quibusue rebus gestis prę omnibus apparuit commendabilis, ut tantum uirum et ipse admirari discam. Quare rogo, ne sit tibi molestum eas recensere, donec hora magis opportuna aderit hinc abeundi, ut sicut corpus quiete ita et animum relaxemus aliqua non inutili confabulatione neque iniocunda.

POETA:

Longa est historia, longę ambages, sed summa sequar fastigia rerum, et quę plenius explicare angustia temporis non patitur, summatim perstringam. Hercules, Iouis ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur. [ERROR: no reftable :](Dracones) Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum page manibus apprehendit fortiusque ac pressius stringendo, quam posse putabatur, strangulauit. [ERROR: no reftable :](Eriginus rex) Cum autem adoleuisset, patriam suam Thebas ab Erigini, Myniorum regis, tyrannide liberauit et ipsum pręlio uictum interfecit. Hinc Creon, Thebanorum rex, uirtutem eius atque audaciam demiratus Megaram filiam ei uxorem dedit. Post hęc cum a diis responsum accepisset, si se Euristei, Argiuorum regis, imperio subiicere uellet, quod post multos labores consecuturus esset immortalitatem, tantę pollicitationis perficiendę desyderio flagrans, facturum se recępit, quicquid rex Euristeus sibi faciundum imperasset. Igitur iubente rege duodecim labores maximos fertur exanclasse, pręter illa, quę interim sua sponte, non istis minora neque minus factu ardua difficiliaque cum sua uirtute tum Iouis fauore peregit.

THEOLOGVS:

Quo magis memoriter dicta tua teneam, memora, quęso, prius, quę ille iussus egerit, postea, quę iniussus uolensque perpetrasse dicitur.

POETA:

[ERROR: no reftable :](Leo Nemęus I) Euristei mandata sequens, ut Diodorus Siculus, haud parum grauis autor, scriptum nobis rehiquit, Nemęum leonem, qui neque ferro neque ęre neque saxo interfici poterat, brachiorum amplexu grauiter admodum rugientem ad pectus constringens atque anxie coarctans collidensque expirare coegit. Lerneę paludis hydram quinquaginta capitum ac totidem sibillis perstrepentem audacter inuasit. [ERROR: no reftable :](Hydra II) Cumque uidisset, quod uno exciso capite duo alia repulularent, face admota urendo illam extinxit. [ERROR: no reftable :](Aper III) In Archadia aprum Erymantheum, qui agri illius fructus deuastabat, cum afferre iuberetur, captum humerisque impositum ad Euristeum tulit. In quo deferendo ea difficultas fuit, ut nec supramodum stringendus esset, ne suffocaretur, nec ita laxandus, ut mordere posset.

THEOLOGVS:

O monstrosę robustitatis uirum!

POETA:

[ERROR: no reftable :](Cerua IV) Audi reliqua, fortasse magis obstupesces. Aeripedem ceruam, pulchritudine conspicuam, aureis cornibus insignem, uiuacissima pernicitate fugacem et quam nulla uelocium canum uis consequi poterat, ingeniosi laquei cuiusdam uenatu captam, ut iussus fuerat, adduxit Euristeo. [ERROR: no reftable :](Stymphalides V) Idem Stymphalidas aues in Achaia, quę neque telis neque clamoribus multorum abigi poterant, et cum uolarent, ueluti nubes late effusa cęlum obscurabant, ipse ęreę tabulę graui sonoroque tinnitu perterritas fugauit. Qua quidem in re illum, qui corporis uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. [ERROR: no reftable :](Augei stabulum VI) Huc accedit, quod Augei, Epiorum siue Elidensium regis, plenum sordium spurciciarumque stabulum purgare iussus, excogitauit, quemadmodum facinus istud non ignominię sibi, sed glorię foret. Pignionis, propinqui fluminis, ut Diodorus ait, aquas ad stabulum illud deriuauit et fluentis lymphę impetu page purgatum totum reddidit quodque manibus efficere humile ac seruile erat, aquę ductu peregisse laudi fuit. [ERROR: no reftable :](Taurus VII) Taurum, a Pasiphe, Minois coniuge, ob insignem formam adamatum, a Creta ad Peloponessum aduexit Euristeoque obtulit. Sed inter uehendum plurima immensi cuiusdam roboris animique inuicti ędidit argumenta, de quibus postea dicemus, si te iuuabit etiam illa audire.

THEOLOGVS:

Tametsi cuncta hęc quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi.

THEOLOGVS:

Immo etiam tibi, si uera fuisse censes.

POETA:

Omitte quęrere, sed tantum, si talis fuerit uir ille, qualem ueterum testantur monumenta, quanti ab omnibus ęstimari debuit, perpende.

THEOLOGVS:

Age iam cetera suo ordine prosequere!

POETA:

Accipe his quidem, quę modo diximus, magis fortia magisque miranda. (Diomedis equi VIII) Vt satis Euristei faceret imperio, Diomedis, Thracum regis, equos, quos ille hospitum carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat — captos abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum. Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos Euristeus, cum sibi pręsentati essent, Iunoni consecrauit. [ERROR: no reftable :](Baltheus Hippolites IX) Post hęc iubente rege, ut baltheum, quo Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu comitatus ingentem Amazonum exercitum ad Thermodontem fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus. [ERROR: no reftable :](Gerionis boues X) Cum Gerione quoque tergemino senis manibus acriter pugnante in Hyberia conflixit; et uicto atque interempto boum eius greges, quemadmodum iussus fuerat, abegit prędamque omnem suo cęssit regi, nihil sibi reseruans, ut uirum fortem decet, pręter bellicę uirtutis decus atque gloriam. [ERROR: no reftable :](Cerberus XI) Aiunt pręterea, si credere dignum est, eundem ad inferos descendisse canemque tricipitem, quem Cerberum uocant, raptum ad superos tulisse, umbris hominibusque terribilem, cuncta Cociti loca latratu replere solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? [ERROR: no reftable :](Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut page alii aiunt, Hesperi, eius fratris. Nemini locum adire tutum erat, peruigili dracone et supra quam quisquam credere potest immani aditum horti seruante. At iste Iouis filius nullius unquam monstri feritate conterritus, interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea interest heroum gesta concinere. Suos alii cantent amores et impudicis eloquiis paginas impleant, me magis delectat ducum regumque facta suspicere, quorum gloriam nulla tacebit posteritas, nulla delebit obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil adhuc respondes.

THEOLOGVS:

De his profecto, quę abs te hactenus dicta sunt, meditabar. Ea mihi quidem, ut concedam uera fuisse, mira prętermodum stupendaque uidentur, non tamen tam multi neque tam magni, ut tu censes, ęstimanda.

POETA:

Serione an ioco istud abs te audio?

THEOLOGVS:

Scies postea. Interim his, quę dixisti, addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere!

POETA:

Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit etiam quę non imperabantur, ut magis cęlo dignus appareret. Cęterum, ne tempus terendo iter nostrum remoremur, quę a poetis latissime digeruntur, quam breuius potero, perstringam. [ERROR: no reftable :](Ludi Olympici) Hercules cum tauro Pasiphes ad Euristeum reuersus ludos Olympicos instituit, ne suę prouincię homines ocio torperent, sed potius in uirtutis certamine uarie exercerentur. Vtque ubique inuictus esset, a diis dona fertur accepisse: a Pallade peplum, [ERROR: no reftable :](Arma) a Vulcano clauam et thoracem, a Neptuno equos, a Mercurio ensem, ab Apolline sagitas atque arcum. [ERROR: no reftable :](Gygantes) His armis munitus cum Gygantibus, uasta atque ardua proceritate uiris ad Palenen certauit, cum illi aduersus Iouem pręliarentur. [ERROR: no reftable :](Prometheus) Prometheum in Caucaso ferreis nexibus uinctum et aquilę iecur page eius lacerantis feritati subiectum, eo quod ignem de cęlo furto sublatum hominibus in terra detulisset, miseratus utraque calamitate liberauit, quasi hominum benefactorem. In Lybiam aduersus Geryonem profectus, [ERROR: no reftable :](Antheus) Antheum Gygantem ad palestrę certamen prouocatus cum deiectum humi afflixisset et ex eo fortiorem fuisset expertus, terra matre uires ei suppeditante, medium arripuit et neruosis fortibusque ulnis in sublime elatum non permisit solum contingere, donec inter brachia ui multa compressum languescente paulatim anhelitu deficere compulit. [ERROR: no reftable :](Busyris) In Aegypto atrocissimum Busyridem tyrannum, hospites interficere solitum, cęde mulctauit, ut alios a periculo liberos redderet. [ERROR: no reftable :](Columnę) Ad Gades duas columnas posuit direptisque rupibus Oceanum in mediam terram ad usum induxit hominum nauigantiumque maximum emolumentum. [ERROR: no reftable :](Chrysauri filii) In Hispania Chrysauri regis tris filios pręlio superatos sua manu interfecit. Inde uicto Geryone cum armentis eius rediens ad Cumas cum Gygantibus congressus uicit. [ERROR: no reftable :](Sicani) In Sicilia Ericem, Butę filium, Sicilię regem, multorum ante uictorem cestibus pugnantem superauit Sicanosque bellando do muit. Per Latium cum Geryonaceo grege transiens, [ERROR: no reftable :](Cacus) Cacum, Vulcani filium, qui aliquot de illius armento boues furto auerterat, in specu uasto atque horrendo montis Auentini latentem reperit. Et cum ille flammis ab ore profusis, longe promicantibus scintillantibusque et horrificum spirantibus stridorem se defenderet, saxis molaribus ter quaterque petitum interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, [ERROR: no reftable :](Neptunni filii) Neptunni liberis, dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc contigisse ferunt, uereque illic lapidibus pluisse cernentibus apparet; adeo multi lapidum acerui passim iacent. [ERROR: no reftable :](Centauri) In Thessalia Centauros, Ixionis et Nubis prolem, uiros semiequos inuadens uicit, manibus calcibusque frustra repugnantes. Pro Deianirę, Oenei filię, [ERROR: no reftable :](Achelous) coniugio cum Acheloo, Acharnanię flumine, primo in serpentem, deinde in taurum mutato luctatus uicit. Eo humi prostrato alterum cornu dexterę ui auulsit. Quod Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, [ERROR: no reftable :](Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque ita uir omnium strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque page seruauit. [ERROR: no reftable :](Neleus) Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus superesset. [ERROR: no reftable :](Euritus) Euritus Oechalię rex fuit. Oechalia Laconię prouincię pars est Thessalię proxima, ab Oechalio fluuio, qui eam pręterfluit, sic denominata. Is, cum Iolen filiam Herculi despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque ferens, ipsum et liberos eius internicione deleuit et Iolen raptam atque ablatam ardenter medulitusque amauit. [ERROR: no reftable :](Troia) Troiam quoque quondam fertur expugnasse, quod testatus est poetarum princeps Vergilius dicens: Vt bello egregias olim euerterit urbes, Troiam Oechaliamque. Nescio an quicquam aliud a poetis de illo relatum habeamus, nisi quod Nessi dolis tunicam [ERROR: no reftable :](Herculis mors) Lerneo ueneno infectam induerit et, cum se moriturum cerneret, Lycam puerum, qui eam mali nescius attulerat, in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur.

THEOLOGVS:

Non eo inficias ea quidem hominum admiratione digna esse et omnium heroicorum gestorum maxima. Sed quid dices, quid respondebis, si tibi nostris temporibus fortiora, excelentiora, magnificentiora his omnibus agi gerique ostendere?

POETA:

Fama hoc profecto prius quam tu ostenderet, si res ita, ut dicis, sese haberet.

THEOLOGVS:

Quid, si tu ipse, cum me audieris, ita esse fateri incipies?

POETA:

Tum omni monstro res ista monstrosior mihi uidebitur, ut, quod a nemine unquam audierim, abs te nunc auditurus sim.

THEOLOGVS:

Quid multis opus est? Iam uerba ad rem conferamus! Tantum, ut interrogatus rationi consentanea respondeas, uolo.

POETA:

Stulti est et non mentis compotis a ratione dissentire uelle. Itaque, quicquid rationabiliter abs te dictum edissertumque perspexero, certum est annuere atque approbare et apertę cognitęque ueritati nullo modo contradicere.

THEOLOGVS:

Gaudeo certe et exulto, quod ita habeas in animo tuo constitutum. Sic enim spero tibi facile persuasum iri, quod proposui.

POETA:

Age iam quod uis dicere incipe! Ego quidem et dicta excipere paratus sum et tibi page interroganti ingenue respondere nihilque, quod nosse potero, dissimulare.

THEOLOGVS:

Decet sane ita paratum esse eum, qui uera cupit discere. Primum quęro abs te, Dei an hominum iudicia pluris sint habenda.

POETA:

Dei profecto. Cui enim istud dubium esse potest, nisi quis Diagorę, qui atheos est dictus, errorem sequens Deum omnino esse neget.

THEOLOGVS:

Nempe, quia homines errare possunt, in sole Deo cadere error non potest. Nunc uidendum, quęnam hominum facta laudabiliora tibi uideantur, quę Deus probat, cuius iudicia non errant, an quę homines, qui persępe falluntur? Nonne illa quę probat Deus?

POETA:

Certe, quę Deus. Primo quippe concesso, necessarie id sequitur.

THEOLOGVS:

Sed ex his, quę Deo teste probantur, nonne alia magis, alia minus laudanda?

POETA:

Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt.

THEOLOGVS:

Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo?

POETA:

Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet.

THEOLOGVS:

Videtur tamen illa Euangelii autoritas huic assertioni nostrę nonnihil obstare, ubi singuli operarii unum denerium accipiunt, tam primi qui tota die in uinea patrisfamilias laborarunt, quam nouissimi qui postmeridiana hora uocati minus operis exhibuerunt. Sed cum parabola illa iis prędicetur, qui ecclesiam Dei ędificant pie recteque uiuendo, denarius ęque singulis datus non merita respicit, sed boni nunquam finiendi ęternitatem. Nam in cęlesti patria aliud quidem minus pręmium, aliud maius habetur, omnium tamen pręmia nullo fine claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi fuerint. Omnibus pariter dictum est: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nihil ergo parabolę huius sententia nostro officit argumento, quo dicimus eam magis commendandam esse uirtutem, cui ex arbitratu diuino plus proponitur pręmii. Nunquid secus ipse sentis?

POETA:

Nequaquam, immo nihil rationi magis congruum atque conueniens esse reor.

THEOLOGVS:

Cęterum, cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę page sunt, unum principium esse oportere deffinirent.

POETA:

Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam refragaturum. Nisi enim ei crederem, Christianus non essem. Nec ob hoc tamen mihi interdictum puto, ne priscorum magnifice gesta uirtutemque mirer.

THEOLOGVS:

Et nos quidem, qui theologiam profitemur, non minus quam tu, qui poeta es, quęcunque a queuis homine laudabiliter facta fuisse constat, probamus, prędicamus et dignis prosequimur pręconiis. Porro, cum inter nos conueniat Dei iudicium hominum iudicio pręferri oportere et maiorem esse uirtutem, cui maior promittitur merces, et plus diuinis quam humanis scripturis fidei habendum, restat, ut Herculis tui, quem tantopere miraris quique heroum maximus fuit, gesta diligenter excutiamus. Ea singilatim explicando ostendam tibi nostri temporis homines, qui Christi religionem profitentur, Herculem ipsum, qui omnes superabat, superasse.

POETA:

Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem experimento discimus posterioris sęculi homines semper imbecilliores nasci et senescente mundo corporum quoque sensibilium naturam degenerare, hebescere ac prorsus minui. Minus uiuimus, minus animi, minus ingenii, minus uigoris roborisque habemus quam, qui olim pręcesserunt, habuisse memorantur. Et tu nostri temporis homines antiqui sęculi hominibus anteferre uel ęquare contendes? Dixisses saltem de illa ętate, in qua Sansonem uixisse constat, qui et ipse leonem correptum manibus enecasse dicitur et asini maxilla unus mille occidisse uires et alia, quę de illo sacra indicat historia. Dic, quęso, ubi nunc aliquem inuenies tanta uirium firmitate, tanta animi magnitudine pręditum, ut uel Herculi uel Sansoni ipsi comparandus sit?

THEOLOGVS:

Ego sane tibi non dico prisci, sed pręsentis ęui uiros ostendam, si audiendi patientiam mihi pręstiteris, fortiores, pręstantiores, clariores, laudabiliores his quos commemoras, nedum pares.

POETA:

Gestio id quidem audire. Incipe iam! Attentum habebis docilemque auditorem.

THEOLQGVS:

Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. [ERROR: no reftable :](Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa rem gestam significationis. Propterea quidem Herculis pueritiam integre ętatis initium possumus intelligere, in qua sentire incipimus pugnam carnis page et diaboli aduersus spiritum, dum ei dominari atque imperare moliuntur. Et quoniam horum tentamenta uincere, in ea pręsertim ętate, quę ad hauriendas uoluptates est procliuior, multa constantis firmique animi fortitudine opus est, ideo Herculi hec tribuitur, Iouis, ut aiunt, filio, ueluti uiro uirtutis magis quam uoluptatis studioso. Sed concedamus cuncta, quę de illo feruntur, uera esse nihilque in his fabulosum haberi, dic, quęso, quęnam uirtus sit dracones interimere, si eorum interemptoribus nullum ab ipso uirtutum remuneratore, Deo, pręmium proponitur? [ERROR: no reftable :](Paulus apostolus) Viperam Paulus apostolus, quę manum eius mordicus apprehenderat, in ignem excussit neque de hoc gloriatur, tanquam pro eo mercedem accepturus. De illo autem gloriatus est, de quo gestiens et exultans ait se fidem seruasse usque ad pręsentis uitę consumatienem et propterea sibi repositam esse in cęlo iustitię coronam. Cum illo igitur dracone nobis pugnandum est, qui non corpora, sed animas perdere conatur. Neque carnem nobis dominari sinamus, sed spiritum. [ERROR: no reftable :](Iacobus apostolus) Si pugnam istam uicerimus, promissa nobis a Domino bona capiemus, dicente Iacobo apostolo: Beatus uir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitę, quam reddet Dominus diligentibus se. Restat, ut uera uirtus sit compescere carnales affectus, prauis cupidinibus obuiam ire, diabolo resistere et non pugnorum ui lacertorumque ualentia dracones necare. [ERROR: no reftable :](Eriginus tyrannus) Sed Thebas, inquis, patriam suam, Erigini regis tyrannide oppressam in libertatem uindicauit. Si pro amore illorum, qui iniuste oppressi sunt, id agitur, pietatis uirtus est, qua Deum promeremur. Sin uero laudis humanę gratia hoc fit, hominum, non Dei recipimus mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis oppressa liberare, quod Herculem autumant egisse. Si quidem illis ipsis, quos sibi comites elegerat Christus, Dominus noster, ut uiam ueritatis gentes docerent, iniunxit, ostendens eum, qui hoc officio fungitur, multam quidem non in terrena, sed in cęlesti patria recepturum mercedem. Ait enim: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Cum ergo multo pręstantius sit exhortando, monendo, docendo peccatorem de diaboli tyrannide liberare quam tyrannum occidere, nonne hac etiam in parte a nostris uincitur Hercules tuus atque superatur? Ad illa nunc, quę Euristeo iubente gessisse traditur, disserenda accedamus, quę numero duodeno a uobis censentur. [ERROR: no reftable :](Leo Nemęus) Nemęum leonem non ferro, sed manibus interfecit. Interfecit autem leonem, ut ipse non negas, et Sanson noster Sansoneque minus robustus Dauid. Neque tamen corporis uires a nobis exigit Dominus, sed animi in capessendis uirtutibus stabilitatem page atque constantiam. Cole iustitiam, pietatem serua, Deum obsequio promerere, indigenti succurre, miserum subleua, hęc ut agamus, lex diuina iubet, non ut cum leonibus aut aliis feris belluis colluctemur. Lucta nobis assidua est cum diabolo. Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite , inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur. Hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. [ERROR: no reftable :](Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit. Magnum sane facinus et omni admiratione dignum, quod igneus ille feruor, qui ligna et lapides in cinerem redigit, serpentem potuerit urendo necare! Quid sit autem hydram tot capitibus sęuientem conficere, audi. Compesce in corde gliscentem iracundię furorem! Nisi irasci desieris, nisi a contentione procul recesseris, multiplicabuntur contumelię, plurima emergere incipient conuitia. Face autem admota rationis, qua mens illuminatur et instruitur ad bonum malumque discernendum, rixa protinus animique indignatio sedatur et extinguitur. Denique aut tacendo irę motum coerce aut ab eo, qui tibi calumniatur, te amoliendo tempera aut molli mitique responso furentem placare stude, et hydram interemisti multoque plus laudis ac remunerationis apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? [ERROR: no reftable :](Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum esse dicimus, id est, sapientia, scientia, iustitia, modestia aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere, inconcessę libidinis foeditatem caue! Hoc enim uitium non immerito apris est comparandum, quos in uolutabro luti tota die iacere delectat. Tales ergo sunt illi, qui prostibuli inquinantur spurciciis. De quibus dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Tu uero, si obscenę pruriginis page impetum ferre nequeas, duc uxorem et legitimo matrimonio uetitę Veneris crimen exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio uiuunt, hi aprum morsibus eius adhuc obnoxii uiuum portant. Qui autem castitatem profitentur seque ab immunditia carnis continent, hi lutulentam bestiam, turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, [ERROR: no reftable :](Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. [ERROR: no reftable :](Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? [ERROR: no reftable :](Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui Deo seruiunt, fugitiuum tempus effluere socordia atque desidia non sinunt, quotidie aliquid operis exercentes, pro quo mercedem se accepturos confidunt, omni auro preciosiorem. Ille ęris crepitu auium agmina fugauit. Nostri psalmorum cantu precumque susurris malarum cupidinum irritamenta propellunt. Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis uoluptatibus prone propenseque blanditur. Ratio autem Euristei, hoc est, Dei iussis obtemperans, transferre nititur corpus nostrum de uitio ad uirtutem, sicut taurus iste de Creta transuectus est ad Peloponessum. Cumque de male ad bonum transitum fecerimus, tunc recte page nos ipsos offerimus Deo, quemadmodum Hercules cum tauro obtulisse se dicitur Euristeo. Sed hoc fidelis Christiani est, Dei pręcepta obseruantis, non Herculis ex hominis mortalis iussione pendentis. [ERROR: no reftable :](Equi Diomedis) At Hercules, inquiunt, Diomedis equos tulit, quos ille carnibus alebat humanis et ipsis eundem, ut comederetur, obiecit. Hos autem equos Euristeus cum accepisset, dedicauit Iunoni. Sed ne putes propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne seruis suis tantopere molesti sint, ad caliginosas aeris partes, unde uenerant, remeare iubet. Iunonem quippe pro aere accipimus. Vide igitur, utrum Diomedem interimere et equos cruore eius pastos regi tradere plus habeat laudis, an prauis affectibus refragari et demonum ad uitia trahentium dolos insidiasque superare uirtutisque gloriam non ante homines, sed coram Deo ponere. [ERROR: no reftable :](Baltheus Hippolites) Illud pręterea, quod uictis Amazonibus Hippolites baltheum rapuerit, nunquid tu putas forti uiro conuenire, ut cum foeminis bello decernat? An non uidemus uiros ipso corporis robore foeminis semper pręstitisse? An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto honestis legitimisque nuptiis uxorem sibi copulat et procreandę proli cum pudicicię fide operam impendit. Atque hoc sane non Euristeo, sed Deo seruire est matrimonio diuina lege constituto modeste ac temperanter frui et de Euangelio sati seminis fructum carpere trigesimum. Si ergo in matrimonio honeste, pudenter pudiceque uixeris, a Domino accipies mercedem, qualem nunquam Hercules recepisse creditur ab Euristeo, nisi eo forte tempore, ut ab aliis audiui et tu subticuisti, quando in Lydia in Omphales gratiam muliebrem operam exibuit, posita claua colum fusumque suscipiendo et manu illa, qua monstra domuerat, molliter effoeminateque nendo. Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona etiam tergeminum page uicit Hercules in Hiberia. [ERROR: no reftable :](Boues Geryonis) Quo interfecto boum eius armentis potitus est et in Gręciam rediens prędam donauit regi. At tamen multo magis illi Deo placent, qui se ipsos uincunt quam qui hostes superant. Nostri igitur, qui cęlesti regi gratificari cupiunt, malas de corde cogitationes expellunt, linguam a contumelię iniuria cohibent, manibus neminem offendendo temperant. Et his trium actionum passionibus imperare plus est profecto quam tricorporeum hominem occidere. Plus est etiam a malis abstinendo bene agere quam buceta, quę aliorum erant, sibi uendicare. Et quoniam boues, quorum labore fruges comedimus, Hercules largitus est Euristeo, nostri hoc imitari mihi uidentur, quando bonarum actionum laudem non sibi, sed Deo tribuunt, cum psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam! [ERROR: no reftable :](Cerberus) Pręter hęc, ad inferos descendere et Cerberum tricipitem superne eductum hominibus ostendere, totum hoc fabulosum est et melius atque uerius a nostris quam ab Hercule obseruatum. Quid est enim ad inferos descendere nisi damnatorum supplicia nunquam finienda consyderare? Quid est trifaucem Cerberum de baratro tractum hominibus pręsentare nisi uictis diaboli tentationibus bene uiuendo aliis documento esse, ut ad bonum disponantur et de uitio transmigrent ad uirtutem? Trium autem faucium est Cerberus, quia diabolus tribus nos subuertere nititur modis. Aut enim suadendo aut blandiendo aut terrendo fallit. Cerberum ergo ligauit Hercules tuus, o poeta. Nostri, quod maius est, diabolum ipsum ligant et, qualiter ligandus sit, uita et moribus docent. [ERROR: no reftable :](Mala aurea) Postremus labor Herculis tui Euristeo iubente fuit, si satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes.

POETA:

Da ueniam, non possum, quin te hoc loco interpellem. Nonne ipse dixi Herculem quoque aurea mala obtulisse Euristeo, nullius rei nisi laudis cupidum?

THEOLOGVS:

Quid ais, mi poeta? Non tu existimas iniquum esse facinus alterius rem rapere, ut tradas alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non liberalitas est, sed iniustitia. Audi igitur, quę aurea mala nostri recte sapienterque expetunt. Ad page supernas opes, quę non pereunt, possidendas inhiant, terrenas contemnunt. Peruigilem autem draconem, diabolum, ab ęterno bono auertentem studio uirtutis opprimere conantur et eo uicto uoti sui compotes fiunt. Sic ipsi cęlum petunt, sic inter beatos censeri festinant. Fatere igitur a nostris Herculem superatum, quem hactenus prę omnibus commendandum existimabas. Nec ideo beatum putes, quia moriturus, ut aiunt, in rogum se pręcipitauit et ab igne ad cęlum creditus sit ascendisse, in deorum numerum ascribendus. Hoc si uerum est, muscellas etiam illas cęlum petere putabimus, quas nocturno tempore in flammam lucernarum ultro ruentes exuri cernimus. At mortem sibi imminere uidit, inquies. Quanuis uitam desperasset, quanuis mox moriturum se certe sciret, pręoccupare tamen fati sui diem non debuit. Nemini licet se ipsum interficere. Anima in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum, iratus interfecit. Cum ergo tam se ipsum quam alium a culpa alienum occidere peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic agunt, non ad cęlum migrare, sed ad inferos potius ruere, ęternis addictos suppliciis? Ex quo apparet non Deo placuisse Herculem tuum, sed Deum grauiter offendisse. Non ergo beatus, sed miser et infelix est reputandus. Restat nunc, ut illis de rebus disseramus, quas eum sua sponte ac libere gessisse tradunt, nisi tibi mora molesta est, iter coeptum prosequi parato.

POETA:

Quin immo, ita ego sermone isto tuo delector, ut hinc recedere nesciam, nisi et cętera pari ratione expedieris. Nam Herculem, quem omnes poetę laudibus in cęlum ferunt, a Christianis uinci per te edoctus negare omnino nequeo. Et iam certus sum non corporis uiribus ueram solidamque laudem quęrendam esse, sed animi sapientia ac sanctitate. Alioquin elephanti, leones, ursi, camelli, equi, tauri alięque belluę, quę nos ferocitate, alacritate, ui ac robore antecellunt, plus sibi laudis, plus meriti uendicarent quam homines ipsi. Et quoniam non parua quidem afficior lętitia rem hanc abs te me didicisse, cum philosopho tum theologo, quem te esse profiteris, dignam, gratissimum mihi erit, si reliqua simili ratione discutere et enucleare pergas.

THEOLOGVS:

Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille page Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit, suo usus est consilio. Nostri uero non humana, sed diuina sequuntur consilia, ne a recto aberrent, ne a bono atque ęquo deuient. Quod illis accidere solet, qui in re gerenda nimium sibi confidentes proprio sensu nituntur. Duas ergo Deus noster Christus nobis ad beatitudinem assequendam monstrauit uias, alteram necessitatis, alteram perfectionis. Si uis , inquit, ad uitam ingredi, serua mandata! Deinde dixit: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me! Necesse est igitur, ut, qui beati et immortales effici uelunt, illa obseruent et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur consilio, non diuino. Nostris ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita et sponte aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris Dei iudicia Deique consilia humanis esse certiora et homines quidem falli decipique posse, Deum nequaquam.

POETA:

Ita est certe. Sed iam perge, quęso, reliqua ista explicare, ut huic tam salutiferę disciplinę, quam te instruente percepi, cumulum aliquod addam.

THEOLOGVS:

Singula, quę Herculem ultro exercuisse dixisti, ut rite expediantur, nobis nunc repetenda sunt. [ERROR: no reftable :](Ludi Olympici) Aduecto, inquis, Pasiphes tauro ludos Olympicos instituit, ut homines ludorum illorum certaminibus intenti et ocium fugerent et magis robusti ac strenui redderentur. Sed nostrorum certamen est illa quotidiana pugna carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. In qua uincere longe gloriosius est quam in ludis istis Olympionicen esse. Superata enim carnis pugna in bonis, quę spiritus suggerit, exercentur. [ERROR: no reftable :](Ad Tim. IV) Atque hoc illud est, quod Timotheo pręcipit Apostolus dicens: Exerce te ad pietatem! Nam corporis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę. Tu tamen de Hercule contexens historiam, immo fabulam dixisti: [ERROR: no reftable :](Arma) ut ubique insuperabilis foret, a diis eum arma accepisse, peplum, clauam, thoracem, equos, ensem et cum sagittis arcum. Nostri uero id agunt, ne a uitiis superentur, ne diabole succumbant. Et sicut Apostolus iubet, ita armantur. [ERROR: no reftable :](Ad Eph. VI) Induite uos , inquit, armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam page Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induite loricam iustitie, et calciati pedes in pręparationem euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te Christianum, ut es, exhibe. Quod cum feceris, Herculis arma illa non modo non miraberis, uerum etiam ridebis. [ERROR: no reftable :](Gygantes) Post hęc abs te dictum memini illum ad Palenen cum Gygantibus decertasse. Certauit et Dauid noster cum Golia Gygante atque inermis armatum superauit. Sed magis commendatur, quod Saulis persecutionem patienti ac sedato animo pertulerit, quod Ionatham, filium eius, fratris loco habuerit, quod Semei maledictis lacessitus ipse satellites suos in illum animaduertere uolentes inhibuerit, quod denique in psalmis laudes Dei decantauerit et in omnibus obseruauerit humilitatem. Hunc nostri imitando iniuriam tollerant, offensas non ulciscuntur, pro malo reddere bonum student. Iram itaque cohibere et offensarum non meminisse plus est quam cum Gygantibus contendendo uincere, dicente in Prouerbiis Salomone [ERROR: no reftable :](Prouerbiorum XV): Melior est patiens uiro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Cęterum, cum Gygantibus pugnare, aduersus Iouem insurgentibus, quid est aliud quam cum hereticis Ecclesię Dei infestis certare et perniciosos eorum errores ueri assertione repellere? Hoc egit noster Hieronymus, hoc Augustinus, hoc alii ex doctoribus Euangelicę ueritatis quamplurimi. Tales Gygantes prosternere gloriosior est uictoria quam illos ferire, quibus in deorum subsidium Hercules adueniens insultauit. [ERROR: no reftable :](Prometheus) Prometheum, inquis, ab aquilę iecur eius lacerantis iniuria erruit et ligato simul uincula dissoluit, quasi gratiam referens, quod ignem de cęlo ad usum hominum attulisset. Dic, quęso, corpori an animę languenti mederi opemque ferre melius sit. Nonne animę? Anima enim communi omnium consensu corpore est pręstantior. Sed nostri sacerdotes illos, quos peccati conscientia intus carpit, intus lacerat, curant ac sanant, ad poenitentiam exhortando, ad pietatem iustitiamque colendam instruendo. Et hoc ideo, quia sciunt eos ignem habere de cęlo allatum, hoc est, animam a Deo infusam, quam a uinculis delictorum liberare magis egregium est quam Prometheum nexibus solutum abire sinere. [ERROR: no reftable :](Antheus) Antheum post hęc, Terrę page filium, palestra superauit et a terra elatum, ne matre opitulante ualentior atque robustior exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere nequeunt, despiciendo? Cumque tam diu homines humanarum rerum cupidine ducantur quam diu sese negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. [ERROR: no reftable :](Busyris) Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris uincitur, cum perspicuum sit multo laudabilius esse animas, ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et perdendas diabolo committit et perpetuo inextinguibilique igni facit obnoxias. Nullum autem crudelitatis genus est huic crudelitati comparandum. At uero aliquis ex nostris uir catholicus diuina pręditus disciplina hunc ipsum diaboli filium Scripturarum autoritate confundit, ueritatis argumentis superat atque ita heresim sectamque eius interimit, ut illos, qui iam titubabant, firmet, stabiliat, in statum reparet salutis. [ERROR: no reftable :](Columnę Herculis) Quid pręterea Hercules? Ad Gades duas columnas erexit perfossoque monte Oceanum in terras admisit, hominum uolens consulere commercio et nauigantium utilitati. Ponit et uir Christianus duas columnas in ecclesia, utriusque Scripturę fidem; Vetus Testamentum Noui figuram fuisse non dubitat. Alterum itaque ab altero secernens fluenta inducit sanę doctrinę et terras, hoc est, hominum mentes ignorantię siccitate aridas aquis scientię salutaris inrigat obscura declarans, dubia dissoluens, manifesta confirmans. Per hoc mare nauigantes ad portum perueniunt salutis sempiternę. Quid adhuc Hercules? (Chrysauri filii) Tres in Hispania Chrysauri regis filios pręlio uictos interfecit. Quę, rogo, laus est homines interficere et aliena occupare? Scelus est hoc profecto, non uirtus, et uitio fama quęsita, non probitatis officio comparata. Nostri igitur ab hac impietate alieni — de Christi, non de mundi amatoribus loquor — calcant auaritiam, rapinas execrantur, furtum damnant atque hac ratione tres Chrysauri natos interimunt. Chrysaurus enim auri tenet page interpretationem. Quid deinde Hercules? [ERROR: no reftable :](Gygantes) Ad Cumas cum Gygantibus pugnando uicit. Sed superbię uitium humilitate superare magis est magnificum quam procera Gygantum corpora humi deiicere. Siqua te mentis elatio et inanis glorię cupido solicitat, non ei acquiescas, sed in omnibus mansuetudinem humilitatemque conserua, et magnos uicisti Gygantes, Hercule ipso fortior atque pręstantior. [ERROR: no reftable :](Erix) Ille insuper in Sicilia Ericem regem cestibus pugnantem uicit. Nonne pluris habendus Christianus, qui spiritalium fatigationum flagello corpus suum atterit ieiunando, uigilando, orando, semper aliquid operis agendo, ut spiritum a cupidinibus illęsum seruet. Ocio enim hic Erix noster lasciuit et exultat et in nos dominari expetit, nisi talium cestuum uerbere perdometur. Atque hoc illud est, quod Apostolus ait: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis prędicans ipse reprobus inueniar. [ERROR: no reftable :](Siculi) Hercules, inquis, et Sicanis ipsis imperauit. Regnet Hercules in terra, dum nostri multo felicius regnaturi sint in cęlo. Quibus dicturus est Christus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! Non quęrunt, ut imperent in terra, qui cum Christo regnare cupiunt in cęlo. Humiliantur et submittunt sese, ut Domino placeant dicenti: Sinite ad me uenire paruulos! Talium est enim regnum cęlorum. [ERROR: no reftable :](Cacus) Hercules Cacum flammas ab ore uomentem in Auentino interemit et boues ab eo furto sibi sublatas reduxit incolumes. At uero nostri Christicolę uoto castitatis suscepto contra libidinis flammas assidue pugnant et, siquid puritatis per obscenę Veneris cogitationem amiserint, carnem affligendo reparare conantur. Ex his alii uirginitatem, alii uiduitatem seruant, et hi sexagesimum, illi centesimum fructum capiunt. Sic ergo melius, sic gloriosius cum isto Caco contenditur, cuius uictores corona beatitudinis coronantur. [ERROR: no reftable :](Neptunni filii) Hercules pręterea Neptunni liberos lapidum imbre de cęlo obrutos, cum sibi arma defecissent, Ioue inuocato superauit. Nos uero pro Euangelii ueritate certantes, quoties cum hereticis uel philosophis congredimur, si argumenta minus sufficere cernimus, diuinę Scripturę sententiis uelut imbribus illos opprimimus. Nec inepte ineleganterue philosophos Neptunni liberis comparamus, cum Neptunnus quandoque mare intelligatur et sal pro sapientia usurpetur. Sal autem maris filius est, et philosophus salis, hoc est, sapientię professor est. Cęterum, sacrę Scripturę autoritati semper magis credere expedit quam philosophorum ueritatem implicantium sophismatis atque pręstigiis. [ERROR: no reftable :](Centauri) Hercules semiferam etiam Centaurorum gentem in Thessalia pręlio superauit. Et nostri quidem semiferas diaboli confringunt uires neque terrore eius perculsi neque blanditiis deliniti. Talibus autem uictis Centauris, non in terra, sed in cęlo triumphant plaudentibusque angelis atque lętantibus ęterni regis aulam page ingrediuntur. Confer nunc cum hac felicitate omnes Herculis uictorias, omnes eius triumphos, et disces ibi plus uirtutis laudisque haberi, ubi plus impenditur pręmii, quemadmodum superius ratiocinati sumus te non refragante. [ERROR: no reftable :](Achelous) An pręterea aliquid esse putabimus pro Deianirę connubio initum cum Acheloo flumine certamen, post multiplices quasdam formas in taurum mutato, et uicti detractum cornu Naiadibus Copięque deę cum fructibus datum? Sed nostrę religionis homines pro spiritalibus Christi Ecclesięque nuptiis uarias heresum formas grauissime impugnant, et impugnando uincunt, et uincendo dominantur. Denique potestatem hereticis ablatam ad catholicos transferunt, qua ipsi usi plurima officia in clerum diuidunt. Ita Christi athletę non pro Deianira certant, sed pro Ecclesia, non Acheloum, sed perniciosam heresim euertunt, non cornu tauro, sed hereticis extorquent in Ecclesia regendi autoritatem. Inde creantur pontifices, episcopi, presbiteri, diacones, clerici. Et sic cornu impiis auulsum, fit credentibus cornu Copię salutaris. Hanc uerę uirtutis uiam ignorauit Hercules tuus, et in corporis uiribus beatitudinem ponebat, quas habuit cum belluis communes. [ERROR: no reftable :](Nessus) Ille Nessum, ne Deianiram uitiaret, sagitta confixum interfecit. At ex nostris uir aliquis diuinis humansque litteris eruditus hereticum Ecclesie dogma corrumpere conantem fidelis assertionis telo conficit. Et destructo errore uel conuersum diabolo mori cogit, ut uiuat Deo, uel obstinatum mori Deo sinit et diabolo uiuere, ut uiuens mortuus sit et alii sic mori timeant atque in fide perseuerent, Deo magis quam hominibus credentes. Nessum autem interfecisse nemini profuit nisi Deianirę et Herculi ipsi, huic ne mecham haberet uxorem, illi ne adulterii pollueretur infamia. Porro, hereticos confudisse omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse. [ERROR: no reftable :](Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia Nelei fratres sunt. His ergo perfectioris uitę uir contemptis et in egenorum usum erogatis uictu tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum, quę in illos dominatur, qui plura quam necesse est concupiscunt. Propterea quidem, quod in Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. [ERROR: no reftable :](Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta, page quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro dominetur spiritui, sed e contrario spiritus imperet carni. Cumque sentire coeperit aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suę, corpus, perpetuum animę aduersarium, ieiuniis extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo quiescens corpus animę dominabatur, destruit ac dissipat. Sublato quippe ocio prauos quoque corporis affectus per laborem compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in Ericis pugna, fortasse et in quibusdam aliis. Nec piget sępius repetere, quod semper plurimum prodest obseruare.

POETA:

Recreasti me oratione tua, o theologe, ita ut, si optio mihi detur, multo malim me esse Christianum quam esse Herculem.

THEOLOGVS:

Neque id immerito quidem. Nam uides fortia eius facta et cuncta, quę de illo prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis.

POETA:

Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis uiam, aiunt Herculem uita defunctum, sicut supra est dictum, in deos fuisse relatum. Sed quomodo deus est, in quo minime uera apparuit uirtus, sed adumbrata et uulgi opinione, non sapientum sententiis probata?

THEOLOGVS:

Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit maximus heroum Hercules ille. Sed hoc etiam certum habeas uelim multo melius te ad cęleste regnum, quando uita ista decesseris, translatum iri cum morum integritate quam illum cum fortium gestorum fama. Semper enim commendabilior est uictoria se ipsum uincere quam aliorum regna subiugare, malas cupidines continentię uirtute coercere quam immanes belluas horrendaque monstra uirium robore superare. Bonis, iustis, piis, page innocentibus cęlestis promissa est beatitudo, non potentibus, non fortibus, non mundi gloriam adeptis; nisi beatiores putandi sunt, quos humana commendat opinio quam quos Deus, omnium dominus, diligit atque amat et in suo supra cęlos regno collocat. Hoc tibi notum esse uolui, ut theologos nostros potius quam poetas tuos in dignoscenda rerum ueritate sequaris et Ecclesię sanctę pręceptis institutionibusque adhęrendo fabellarum contemnas uanitatem.

POETA:

Ego sane, si monitis tuis saluberrimisque consiliis non acquiescam, in tenebris me, ut hactenus, cęcutire putem. Denique breuiter, quod sentio, dicam. Tu certe, tu illo deuicto, qui horrenda monstra, qui uastos Gygantes, qui immanes tyrannos uicerat, triumphum hodie egisti pręstantissimum sęculisque omnibus memorandum.

THEOLOGVS:

Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram.

POETA:

At priusquam discedamus, unum hoc superest, quod dicam: Gratias tibi ago habeoque maximas. Vtinam quandoque et referre queam, qui me et erroris uacuum et sententię uerioris compotem reddidisti. Atque interim et tu uale!

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.