Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Previous paragraph

Next paragraph

POETA:

Longa est historia, longę ambages, sed summa sequar fastigia rerum, et quę plenius explicare angustia temporis non patitur, summatim perstringam. Hercules, Iouis ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur. [ERROR: no reftable :](Dracones) Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum page manibus apprehendit fortiusque ac pressius stringendo, quam posse putabatur, strangulauit. [ERROR: no reftable :](Eriginus rex) Cum autem adoleuisset, patriam suam Thebas ab Erigini, Myniorum regis, tyrannide liberauit et ipsum pręlio uictum interfecit. Hinc Creon, Thebanorum rex, uirtutem eius atque audaciam demiratus Megaram filiam ei uxorem dedit. Post hęc cum a diis responsum accepisset, si se Euristei, Argiuorum regis, imperio subiicere uellet, quod post multos labores consecuturus esset immortalitatem, tantę pollicitationis perficiendę desyderio flagrans, facturum se recępit, quicquid rex Euristeus sibi faciundum imperasset. Igitur iubente rege duodecim labores maximos fertur exanclasse, pręter illa, quę interim sua sponte, non istis minora neque minus factu ardua difficiliaque cum sua uirtute tum Iouis fauore peregit.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.