Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
POETA: [ERROR: no reftable :](Leo Nemęus I) Euristei mandata sequens, ut Diodorus Siculus, haud parum grauis autor,
scriptum nobis rehiquit, Nemęum leonem, qui neque ferro neque ęre neque saxo interfici
poterat, brachiorum amplexu grauiter admodum rugientem ad pectus constringens atque anxie
coarctans collidensque expirare coegit. Lerneę paludis hydram quinquaginta capitum ac
totidem sibillis perstrepentem audacter inuasit. [ERROR: no reftable :](Hydra II) Cumque uidisset, quod uno exciso
capite duo alia repulularent, face admota urendo illam extinxit. [ERROR: no reftable :](Aper III) In Archadia aprum
Erymantheum, qui agri illius fructus deuastabat, cum afferre iuberetur, captum humerisque
impositum ad Euristeum tulit. In quo deferendo ea difficultas fuit, ut nec supramodum
stringendus esset, ne suffocaretur, nec ita laxandus, ut mordere posset.

|