Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
POETA: Accipe his quidem, quę modo diximus, magis fortia magisque miranda. (Diomedis equi
VIII) Vt satis Euristei faceret imperio, Diomedis, Thracum regis, equos, quos ille hospitum
carnibus alebat — neque enim minor tyranno sęuitia quam armentis eius ferocitas inerat —
captos abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum.
Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos
Euristeus, cum sibi pręsentati essent, Iunoni consecrauit. [ERROR: no reftable :](Baltheus Hippolites IX) Post hęc
iubente rege, ut baltheum, quo Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in
Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu comitatus ingentem
Amazonum exercitum ad Thermodontem fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus.
[ERROR: no reftable :](Gerionis boues X) Cum Gerione quoque tergemino senis manibus acriter pugnante in
Hyberia conflixit; et uicto atque interempto boum eius greges, quemadmodum iussus fuerat,
abegit prędamque omnem suo cęssit regi, nihil sibi reseruans, ut uirum fortem decet, pręter
bellicę uirtutis decus atque gloriam. [ERROR: no reftable :](Cerberus XI) Aiunt pręterea, si credere dignum est,
eundem ad inferos descendisse canemque tricipitem, quem Cerberum uocant, raptum ad
superos tulisse, umbris hominibusque terribilem, cuncta Cociti loca latratu replere solitum et
tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc
auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior?
[ERROR: no reftable :](Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam
profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut
page
alii aiunt, Hesperi, eius fratris. Nemini locum adire tutum erat, peruigili dracone et supra
quam quisquam credere potest immani aditum horti seruante. At iste Iouis filius nullius
unquam monstri feritate conterritus, interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua
decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri
cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules,
heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem
genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire
piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea interest heroum gesta
concinere. Suos alii cantent amores et impudicis eloquiis paginas impleant, me magis delectat
ducum regumque facta suspicere, quorum gloriam nulla tacebit posteritas, nulla delebit
obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil
adhuc respondes.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
|